|
Supra Evangelista posuit signum quod fecit Christus pertinens ad
virtutem immutativam naturae, ad discipulorum confirmationem; hic
consequenter agit de signo resurrectionis ad eamdem virtutem
pertinente, quod proposuit Christus ad turbarum conversionem. Circa
hoc ergo miraculum duo facit Evangelista. Primo ponit miraculi
proponendi occasionem; secundo ipsius miraculi praenuntiationem, ibi
responderunt ergo Iudaei et cetera. Circa primum duo facit. Primo
describit locum; secundo narrat factum, quod fuit occasio miraculi
proponendi, ibi et invenit in templo vendentes oves et boves. Locus
autem in quo hoc fuit, est Ierosolyma: et ideo Evangelista gradatim
ostendit quo ordine Ierusalem dominus venerit. Primo ergo ostendit
quomodo in Capharnaum descendit; secundo vero quomodo Ierosolymam
ascendit, ibi et prope erat Pascha. Circa primum tria facit. Primo
assignat locum quo descendit; secundo, describit societatem quam
habuit; tertio innuit moram quam protraxit. Locus quidem quo
descendit est Capharnaum; et ideo dicit post hoc, scilicet miraculum
de vino, descendit Capharnaum. Videtur, quantum ad historiam
pertinet, huic dicto contrariari quod dicitur Matth. IV, v. 12
s., scilicet quod dominus descenderit Capharnaum post incarcerationem
Ioannis. Hoc autem quod hic refert Evangelista, totum factum est
ante incarcerationem Ioannis. Respondeo dicendum, quod ad huius
quaestionis intelligentiam sciendum est, quod sicut ex ecclesiastica
historia habetur, reliqui Evangelistae, scilicet Matthaeus, Marcus
et Lucas narrationem evangelicam inceperunt ab eo tempore quo Ioannes
fuit inclusus in carcere. Unde statim Matth. IV, 12, post
Baptismum, et ieiunium, et tentationem eius, texere incepit suam
narrationem ante incarcerationem Ioannis, dicens: cum audivisset
Iesus quod traditus esset Ioannes etc., et similiter Marcus; unde
dicit: postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in
Galilaeam et cetera. Ioannes vero Evangelista qui supervixit aliis,
cum trium Evangelistarum ad ipsum notitia pervenisset, dictorum fidem
et veritatem probavit; tamen, quia vidit aliqua deesse, illa scilicet
quae primo praedicationis suae tempore, ante Ioannis incarcerationem,
dominus gesserat, ideo ad preces fidelium ipse Evangelium suum altius
inchoans, ea quae praeterierant, priora, ante traditionem Ioannis,
domini gesta conscripsit, scilicet a primo anno quo baptizatus est; ut
in eius Evangelii serie apparet. Secundum hoc ergo Evangelistae non
dissonant; sed quia dominus bis Capharnaum descendit, semel ante
incarcerationem Ioannis, de quo agitur hic, et semel post
incarcerationem eius, de quo agitur Matth. IV, 13 et Lc.
IV, 31. Capharnaum autem interpretatur villa pulcherrima, et
significat mundum istum, qui habet decorem ex ordine et dispositione
divinae sapientiae; Ps. XLIX, 11: pulchritudo agri mecum
est. Descendit ergo dominus in Capharnaum, idest mundum istum, cum
matre, et fratribus, et discipulis. Nam in caelis dominus patrem
habet sine matre, in terris matrem sine patre; et ideo signanter
matrem solum nominat. In caelis etiam fratres non habet; sed est ipse
unigenitus, qui est in sinu patris: supra I, 18. In terris vero
est primogenitus in multis fratribus, ut dicitur Rom. VIII, v.
29. In terris habet discipulos quos doceat mysteria divinitatis,
quae ante hominibus ignota fuerant, quia, ut dicitur Hebr. I, 2,
novissime diebus istis locutus est nobis in filio et cetera. Vel
Capharnaum interpretatur ager consolationis: per quod signatur omnis
homo qui fructum bonum facit; Gen. XXVII, 27: ecce odor
filii mei sicut odor agri pleni. Et talis homo dicitur ager
consolationis, quia dominus consolatur, et gaudet de profectu eius;
Is. LXII, 5: gaudebit dominus super te etc., quia de eius
bono Angeli gaudent; Lc. XV, v. 10: gaudium est Angelis Dei
super uno peccatore poenitentiam agente. Dicit ipse, et mater.
Societas eius fuit primo matris; unde dicit et mater eius, quia enim
ad nuptias venerat, et fuerat miraculi procuratrix, reducebat eam
dominus Nazareth, quae erat villa in Galilaea, in qua Capharnaum
metropolis erat. Secundo fuit fratrum; unde dicit et fratres eius et
cetera. Ubi cavendi sunt duo errores, scilicet Elvidii dicentis,
quod beata virgo post Christum alios filios habuit, et hos dicit
fratres domini, quod est haereticum: quia fides nostra tenet, quod
mater Christi sicut fuit virgo ante partum, ita et in partu, et post
partum virgo permansit. Item error quorumdam dicentium, Ioseph ex
alia coniuge filios genuisse, et hos vocari fratres domini, quod
Ecclesia non tenet. Et ideo Hieronymus eos improbat: nam dominus in
cruce pendens virginem matrem virgini discipulo custodiendam dimisit.
Cum ergo Ioseph fuerit specialis custos virginis et etiam salvatoris
in pueritia, credibile est eum virginem fuisse. Et ideo sane
intelligentes, fratres domini dicimus consanguineos virginis matris,
in quocumque gradu, vel etiam Ioseph, qui putabatur pater; et hoc
quidem secundum consuetudinem Scripturae, quae communiter
consanguineos fratres appellat. Unde Gen. XIII, v. 8: ne
quaeso sit iurgium inter me et te: fratres enim sumus, dicit Abraham
ad Lot; cum tamen esset nepos eius. Et attende, quod separatim
nominat fratres et discipulos: quia non omnes consanguinei Christi,
eius discipuli erant. Unde infra VII, 5 dicitur: nondum
credebant in eum fratres eius. Tertio socii eius fuerunt discipuli
sui: unde dicit et discipuli eius. Sed ex hoc insurgit quaestio, qui
fuerint eius discipuli. Videtur enim, secundum Matthaeum, quod
primi qui conversi sunt ad Christum, fuerint Petrus et Andreas,
Ioannes et Iacobus; sed hi vocati sunt a Christo post
incarcerationem Ioannis, ut patet Matth. IV, v. 18 ss. non
videtur ergo quod descenderint cum Christo in Capharnaum, ut hic
habetur, cum hoc fuerit ante Ioannis incarcerationem. Sed ad hoc
duplex est responsio. Una, secundum Augustinum, de consensu
Evangelistarum, quod Matthaeus non servat ordinem historiae, sed
illud quod praetermiserat recapitulans, ea narrat post Ioannis
incarcerationem quae ante facta fuerant. Unde sine ulla temporis
consequentis differentia dixit: ambulans Iesus iuxta mare Galilaeae,
vidit duos fratres etc., non addens post hoc vel in diebus illis.
Alia est, secundum eumdem, quod discipuli domini, in Evangelio
dicuntur non solum illi duodecim quos elegit dominus, et apostolos
nominavit, ut habetur Lc. VI, 13, sed etiam omnes qui in eum
credentes, eius magisterio ad regnum caelorum erudiebantur. Potuit
ergo esse quod quamvis illi duodecim nondum eum secuti fuissent,
nihilominus tamen aliqui alii qui sibi adhaeserunt, hic eius discipuli
nominentur. Sed prima responsio melior est. Moram autem contraxit
ibi parvam; unde dicit et ibi manserunt non multis diebus. Huius
ratio est, quia cives Capharnaum non se exhibuerunt devotos ad
suscipiendum doctrinam Christi, quia erant valde corrupti; unde et
Matth. XI, 23 dominus eos obiurgat, quod nec ad virtutes in eis
factas, nec ad doctrinam Christi poenitentiam egerunt, dicens: et
tu, Capharnaum, numquid ad caelum exaltaberis? Usque in Infernum
descendes: quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae
sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. Et tamen quamquam
mali essent, descendit illuc, ut deduceret matrem ad cuius
consolationem et honorem ibidem aliquamdiu moratur. Mystice autem
signatur per hoc quod aliqui multis sermonibus Christi immorari non
possunt, sed pauca ad eorum illuminationem de multis sufficiunt,
propter intellectus eorum imbecillitatem. Unde apud tales Christus
paucis documentis immoratur ut Origenes dixit; secundum illud infra
XVI, v. 12: multa habeo vobis dicere; sed non potestis portare
modo. Consequenter cum dicit et prope erat Pascha, manifestat locum
quo ascendit. Et circa hoc duo facit. Primo innuit occasionem
ascensus; secundo ponit ascensum, ibi et ascendit Iesus. Occasio
autem ascensus fuit Pascha Iudaeorum. Ex. XXIII, 17
praecipitur quod ter in anno omne masculinum praesentetur coram domino,
et inter illos terminos unus erat Pascha Iudaeorum. Quia ergo
dominus venit ut doceret omnes humilitatis et perfectionis exemplum,
voluit legem, quamdiu statum habuit, observare: non enim venit legem
solvere, sed adimplere, ut ipse dicit Matth. V, v. 17. Ex
quo, quia Pascha Iudaeorum imminebat, Ierusalem ascendit. Nos
ergo ad eius exemplum deberemus sollicite divina praecepta servare. Si
enim ipse Dei filius decreta legis a se datae implebat, celebrans
solemnitates; quanto studio bonorum operum deberemus nos eas et
praevenire, et celebrare? Notandum est, quod in Evangelio Ioannis
in tribus locis fit mentio de Pascha, scilicet hic, et infra VI,
4, ubi fecit miraculum de panibus, ubi dicitur: erat autem proximum
Pascha, dies festus Iudaeorum; et infra c. XIII, 1, ubi
dicitur: ante diem festum Paschae. Unde secundum hoc Evangelium,
habemus quod post miraculum de vino Christus praedicavit duobus annis,
et quantum est a diebus Baptismi usque ad Pascha; nam hoc quod fecit
hic, fuit prope Pascha, ut hic dicitur, et postea, revoluto anno,
prope aliud Pascha fecit miraculum de panibus, et tunc Ioannes fuit
decollatus. Unde Ioannes circa Pascha decollatus fuit; quia, ut
dicitur Matth. c. XIV, 13, statim post decollationem
Ioannis, Christus secessit in desertum, et ibi fecit miraculum de
panibus: quod quidem miraculum fuit factum prope Pascha, ut dicitur
infra VI. Sed tamen festum huius decollationis celebratur eo die quo
caput eius inventum est. Postea, in alio Paschate, passus est
Christus. Secundum opinionem ergo illorum qui dicunt, quod miraculum
factum in nuptiis, et ea quae hic dicuntur, eodem anno gesta sunt quo
baptizatus est Christus, a Baptismo Christi usque ad eius passionem
fuerunt duo anni et dimidius: et ideo, secundum eos, Evangelista
dicit prope erat Pascha Iudaeorum, ut ostendat quod ante paucos dies
fuerat baptizatus. Sed Ecclesia tenet contrarium. Credimus enim
quod eodem die quo dominus baptizatus est, revoluto anno, factum
fuerit miraculum de vino; et postea revoluto anno, prope Pascha,
Ioannes fuerit decollatus; et quod ab isto Paschate circa quod
Ioannes fuit decollatus, fuerit unus annus usque ad Pascha in quo
Christus passus est. Unde oportet aliud Pascha a Baptismo Christi
usque ad miraculum de vino intermedium esse, de quo nullus Evangelista
facit mentionem: et sic, secundum quod Ecclesia tenet, Christus
tribus annis et dimidio praedicavit. Ait autem Iudaeorum, non quod
alterius nationis homines Pascha celebrarent, sed duplici de causa.
Una quia quando aliqui festum aliquod sancte et pure celebrant,
dicitur illud domino celebrare; cum vero nec pure, nec sancte
celebrant, non domino, sed sibi solemnizant; Is. I, 14:
Kalendas vestras, et festivitates vestras odivit anima mea; quasi
dicat: quia vobis, et non mihi celebratis, non placent mihi; Zach.
VII, 5: cum ieiunaretis, numquid ieiunium ieiunastis mihi?
Quasi dicat, non, sed vobis. Quia ergo isti Iudaei depravati
erant, et eorum Pascha indebite celebrabant, ideo Evangelista non
dicit: prope erat Pascha domini, sed Iudaeorum. Vel hoc dicit ad
differentiam nostri Paschae: nam Pascha Iudaeorum erat figurale,
utpote immolatione agni figuralis celebratum; sed nostrum Pascha verum
est, in quo recolimus veram passionem agni immaculati; I Corint.
V, 7: Pascha nostrum immolatus est Christus. Ascensus fuit in
Ierusalem; et ideo dicit et ascendit Iesus Ierosolymam. Ubi nota,
secundum ordinem historiae, Iesum bis circa festum Paschae
Ierosolymam ascendisse, et expulisse de templo ementes et vendentes.
Semel quidem ante incarcerationem Ioannis, quod hic Evangelista
commemorat, alia vice, imminente Paschate, et tempore passionis,
quod narrat Matthaeus. Nam frequenter dominus similia facta operatus
est, sicut patet de duplici illuminatione caecorum: una Matth.
IX, 28, et alia Mc. c. X, 46 ss. Et similiter bis eiecit
ementes et vendentes de templo. Mystice autem ascendit Ierosolymam,
quae interpretatur visio pacis, et significat aeternam beatitudinem:
in quam ascendit, et suos transduxit. Sed non vacat a mysterio, quod
in Capharnaum descendit, et postmodum Ierosolymam ascendit. Nisi
enim descendisset primum, non competisset ei ascendere: quia, ut
dicitur Eph. IV, 10, qui descendit, ipse est et qui ascendit.
Non facit autem mentionem de discipulis in ascensu ad Ierosolymam:
quia discipulorum ascensus est ex ascensu Christi; infra III,
13: nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, filius
hominis. Consequenter cum dicit et invenit in templo vendentes oves et
boves etc. narrat Evangelista factum quod movit Christum ad signum
resurrectionis proponendum. Et circa hoc duo facit. Primo manifestat
Iudaeorum vitium; secundo innuit Christi remedium, ibi et cum
fecisset quasi flagellum etc.; tertio subdit prophetiae oraculum, ibi
recordati vero sunt discipuli et cetera. Circa primum sciendum, quod
Diabolus insidiatur his quae Dei sunt, et ea nititur corrumpere.
Inter cetera autem quibus sancta corrumpit, praecipuum est vitium
avaritiae; unde dicitur Is. LVI, 11: pastores eius nescierunt
intelligentiam, omnes in viam suam declinaverunt: unusquisque ad
avaritiam suam a summo usque ad novissimum. Quod quidem ab antiquis
temporibus Diabolus fecit. Nam sacerdotes veteris testamenti, qui
instituti erant ut divinis vacarent, avaritiae studebant. Praeceptum
autem erat a Deo in lege, quod in certis solemnitatibus domino
immolarent aliqua animalia; ad quod quidem praeceptum implendum de
prope venientes ad templum, secum animalia ducebant, illi autem qui a
remotis veniebant, non valebant animalia ducere de domibus suis. Quia
ergo oblationes huiusmodi cedebant in utilitatem sacerdotum, ne
deessent animalia de remotis venientibus ad offerendum, providerunt
ipsi sacerdotes ut animalia in templo venderentur; et ideo faciebant ea
in templo, idest in atrio templi, exponi ad vendendum. Et hoc est
quod dicit et invenit dominus in templo vendentes oves, et boves, et
columbas et cetera. Ubi primo facit mentionem de duobus animalibus
terrestribus, quae secundum legem domino offerri poterant, scilicet de
bove et ove. Tertium vero animal terrestre, quod offerebatur capra
scilicet, annumeratur cum ove: similiter etiam turtur annumeratur cum
columba. Et quia contingebat aliquando aliquos ad templum venire, qui
nec animalia secum ducebant, nec pecuniam, unde emere non valebant;
ideo sacerdotes aliam avaritiae artem adinvenerant, ut scilicet in
templo constituerent nummularios et campsores, qui praedictis non
habentibus pecuniam mutuarent. Et licet usuram inde non reciperent,
quia hoc erat in lege prohibitum, loco tamen eius quaedam collibia,
idest parva munuscula et vilia recipiebant. Et haec ipsa in utilitatem
sacerdotum cedebant; et hoc est quod dicit et nummularios sedentes
scilicet in templo, paratos ad pecuniam mutuandam. Sed hoc quidem
mystice tripliciter intelligi potest. Primo enim per vendentes et
ementes significantur illi qui ecclesiasticas res vendunt, vel emunt:
nam bona ecclesiastica spiritualia, et eis annexa, significantur per
oves, et boves, et columbas. Ipsa consecrata quidem, et confirmata
sunt ex doctrinis apostolorum et doctorum, qui significantur per
boves; Prov. XIV, 4: ubi plurimae sunt segetes, ibi manifesta
fortitudo bovis. Item ex sanguine martyrum, qui significantur per
oves. Unde in persona eorum dicitur in Ps. XLIII, et Rom.
VIII, 36: aestimati sumus ut oves occisionis. Item dona
spiritus sancti, quae significantur per columbas: quia, ut dicitur
supra I, 32, spiritus sanctus in specie columbae apparuit. Omnia
ergo haec vendunt, scilicet doctrinam apostolorum, sanguinem martyrum
et dona spiritus sancti, quicumque bona ecclesiastica spiritualia, et
eis annexa vendere praesumunt. Secundo, contingit aliquos praelatos,
seu Ecclesiarum praepositos, etsi non manifeste per simoniam, occulte
tamen per negligentiam boves, et oves, et columbas vendere, tunc
scilicet quando tantum inhiant temporalibus lucris, et occupantur in
eis, et negligunt spiritualem salutem subditorum: nam per hoc vendunt
oves, et boves, et columbas, idest tria genera hominum eis
subditorum. Scilicet praedicatores et operatores, qui significantur
per boves; Is. XXXII, 20: beati qui seminatis super omnes
aquas, immittentes pedem bovis et asini. Quia praelati debent
ordinare boves, idest doctores et sapientes cum asinis, idest rudibus
et simplicibus. Vendunt etiam activos, et ministeriis vacantes, qui
significantur per oves, infra X, 27: oves meae vocem meam audiunt
etc.; II Reg. ult., 17: isti, qui oves sunt, quid
fecerunt? Vendunt et contemplantes, qui significantur per columbas;
Ps. LIV, 7: quis dabit mihi pennas sicut columbae et volabo?
Tertio per templum Dei potest intelligi spiritualis anima, ut dicitur
I Cor. III, 17: templum Dei sanctum est, quod estis vos.
Tunc ergo homo vendit in templo oves, et boves, et columbas, quando
in anima bestiales motus retinet, pro quibus homo vendit se Diabolo.
Nam per boves, qui agriculturae deserviunt, significantur terrena
desideria; per ovem, quae est animal stultum, significatur hominis
stoliditas; per columbas vero hominis instabilitas: quae quidem Deus
de cordibus hominum expellit. Et ideo statim ponitur domini remedium,
cum dicit et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de
templo: ubi dominus apposuit remedium et operis, et verbi, ut doceret
eos qui curam habent Ecclesiae, subditos facto et verbo debere
corrigere. Et ideo circa hoc duo facit. Primo ponitur remedium quod
adhibuit facto; secundo remedium quod adhibuit verbo, ibi et his qui
vendebant columbas dixit et cetera. Circa primum tria facit. Primo
eiecit homines; secundo oves et boves; tertio effudit pecuniam.
Eiecit quidem homines flagello, et hoc est quod dicit et cum fecisset
quasi flagellum de funiculis, quod quidem non potuit fieri nisi virtute
divina; nam, et Origenes dicit, quod divina potestas Iesu poterat
cum volebat accensam iracundiam hominum suffocare, sicut sedare mentium
turbines; Ps. XXXII, v. 10: dominus dissipat cogitationes
hominum. Facit autem flagellum de funiculis, quia, ut dicit
Augustinus, de peccatis nostris sumit materiam, unde nos puniat:
ipsa enim protelatio peccatorum, secundum quod peccata peccatis
adduntur, funiculi dicuntur; Prov. V, v. 22: funibus
peccatorum suorum constringitur; Is. V, 18: vae qui trahitis
iniquitatem in funiculis et cetera. Sicut ergo eiecit de templo
negotiatores, ita nummulariorum aes effudit, et mensas subvertit.
Attende, quod si ista, quae videbantur aliquo modo licita, quasi ad
cultum Dei ordinata, de templo eiecit, quanto magis si invenisset
aliqua illicita? Ideo autem eos eiecit, quia sacerdotes in hoc non
intendebant honorem Dei, sed utilitatem propriam. Unde dicitur Ez.
XLIV, 8: posuistis custodes observationum mearum in sanctuario
meo vobismetipsis. Ostendit autem dominus zelum ad ea quae sunt
legis, ut ex hoc ipso confutaret pontifices et sacerdotes, qui erant
ei de lege calumniam illaturi. Per hoc etiam quod huiusmodi eiecit de
templo, dedit intelligere quod appropinquabat tempus quo sacrificia
legis cessare debebant, et verus Dei cultus ad gentes transferri;
Matth. c. XXI, 43: auferetur a vobis regnum et cetera.
Similiter etiam ut ostenderet eorum damnationem qui spiritualia
vendunt; Act. VIII, 20: pecunia tua tecum sit in perditione.
Consequenter cum dicit et his qui columbas vendebant, dixit etc.,
ponit remedium quod adhibuit verbo. Ubi notandum est, quod simoniaci
primo quidem fugandi sunt de Ecclesia. Sed quia adhuc dum vivunt,
per liberum arbitrium possunt se convertere, et adiuti a Deo ad statum
gratiae redire, non sunt desperandi. Si vero non convertuntur, tunc
quidem non fugantur, sed ligantur ab illis, quibus dicitur, Matth.
XXII, 13: ligatis manibus et pedibus eius, mittite eum in
tenebras exteriores. Et ideo dominus hoc attendens, primo quidem
admonet; secundo rationem admonitionis inducit, ibi et nolite facere
et cetera. Monet quidem venditores columbarum eos increpando, quia
per eos signantur illi qui vendunt dona spiritus sancti, scilicet
simoniaci. Rationem huius inducit, cum dicit: et nolite facere domum
patris mei, domum negotiationis. Is. I, 16: auferte malum
cogitationum vestrarum ab oculis meis. Attende autem, quod Matth.
XXI, 13 dicit: nolite facere domum meam speluncam latronum, hic
vero dicit: domum negotiationis, quod dominus ideo fecit ut, sicut
bonus medicus, primo a levioribus incipiens, postea dura proponeret.
Hoc enim quod hic factum dicitur, primo factum fuit: unde in ipso
principio, non latrones, sed negotiatores eos vocat. Sed quia ex
eorum duritia adhuc a tali negotiatione non cessabant, ideo dominus
alia vice eos expellens de quo agitur in Mc. c. IX, 15 ss.
durius eos increpat, vocans latrocinium quod primo vocaverat
negotiationem. Dicit autem domum patris mei, ad excludendum errorem
Manichaei, qui dicebat, quod Deus veteris testamenti non fuerat
pater Christi, sed Deus novi. Sed si hoc verum esset, cum templum
fuisset domus veteris testamenti, non utique Christus dixisset templum
domum patris sui. Sed quare non sunt turbati Iudaei de hoc quod hic
vocat Deum patrem suum, sicut dicitur infra V, 18, quod propter
hoc eum persequerentur? Ad quod dicendum est, quod Deus est pater
aliquorum per adoptionem, puta iustorum, et hoc non erat novum apud
Iudaeos; Ier. III, 19: patrem vocabis me, et post me ingredi
non cessabis. Sed per naturam solius Christi est, Ps. II, 7:
dominus dixit ad me: filius meus es tu, scilicet verus et naturalis;
et hoc inauditum erat apud eos. Et ideo quia Christus se verum Dei
filium dicebat, Iudaei persequebantur ipsum; infra V, 18:
propter hoc persequebantur Iudaei Christum, quia non solum solvebat
sabbatum; sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se Deo faciens.
Cum autem hic Deum vocat patrem, dicebant de eo quod esset per
adoptionem. Quod autem domus Dei non debeat fieri domus
negotiationis, habetur Zach. c. ult., 21: non erit ultra
mercator in domo domini exercituum in die illo. Et in Ps. LXX,
v. 16 secundum aliam litteram: quoniam non cognovi negotiationem,
introibo in potentias domini. Consequenter cum dicit recordati sunt
vero discipuli eius etc. ponit prophetiae oraculum, quod quidem
scriptum est in Ps. LXVIII, 10: zelus domus tuae comedit
me. Ubi sciendum, quod zelus proprie dicit quamdam intensionem
amoris, qua intense diligens, nihil sustinet quod amori suo repugnet.
Et inde est quod viri diligentes intense uxores, nec in eis
sustinentes aliorum consortium, utpote amori eorum contrarium,
zelotypi dicuntur. Ille igitur proprie zelum Dei habet qui nihil
patienter sustinere potest contra honorem Dei, quem maxime diligit;
III Reg. c. XIX, 10: zelo zelatus sum pro domino exercituum
et cetera. Nos autem debemus diligere domum domini, secundum illud
Ps. XXV, 8: domine, dilexi decorem domus tuae. Et intantum
debemus diligere quod zelus eius nos comedat: dum si quid contrarium
fieri videbimus, studeamus etiam quantumcumque cari nostri sint qui hoc
facient, removere, nec timeamus propter hoc aliqua mala perpeti.
Unde dicitur in Glossa: bonus zelus est fervor animi, quo quis
mortis abiecto timore, pro defensione veritatis accenditur. Eo
comeditur, qui quaelibet prava quae viderit, corrigere satagit; et si
nequit, tolerat, et gemit.
|
|