|
Posita occasione signi exhibendi, hic consequenter Evangelista
manifestat signum exhibendum: et primo ponit signum quod exhibetur;
secundo ponit fructum factorum signorum, qui sequitur, ibi cum autem
esset Ierosolymis et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponitur
signi postulatio; secundo signi exhibitio, ibi respondit Iesus, et
dixit eis: solvite templum hoc etc.; tertio signi exhibiti
intellectus, seu conceptio, ibi dixerunt ergo ei: quadraginta et sex
annis aedificatum est templum hoc et cetera. Signum autem postulatur a
Iudaeis; et hoc est quod dixit responderunt ergo Iudaei, et dixerunt
ei: quod signum ostendis nobis, quia haec facis? Ubi sciendum est,
quod in eiectione negotiatorum de templo per Iesum, duo considerari
poterant in Christo: rectitudo et zelus, quae pertinent ad virtutem;
et potestas, seu auctoritas. Sed de virtute et zelo Christi, quibus
praedicta fecerat, non oportebat peti signum a Christo; cum unicuique
liceat operari secundum virtutem. De auctoritate tamen eius, qua eos
de templo expellit, signum ab eo quaeri poterat; cum hoc non cuilibet
liceret facere, sed auctoritatem habenti. Praetermisso igitur Iudaei
zelo et virtute, signum petunt de eius auctoritate; et ideo dicunt
quod signum ostendis nobis, quia haec facis? Idest, quare cum tanta
potestate et auctoritate nos expellis? Non videtur hoc esse tui
officii. Simile dicunt, Matth. XXI, 23: in qua potestate
haec facis? et cetera. Signum autem quaerunt: quia familiare erat
Iudaeis, signum quaerere, utpote per ea ad legem vocati; Deut.
ult., 10. Non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses,
quem nosset dominus facie ad faciem, in omnibus signis atque
portentis. Et, I Cor. c. I, 22, Iudaei signa quaerunt.
Ideo David in persona Iudaeorum conqueritur, dicens, Ps.
LXXIII, 9: signa nostra non vidimus. Quaerebant autem
signum, non ut crederent, sed quasi desperantes, quod signum
ostendere non posset, et sic eum reprimerent et impedirent. Quia ergo
prave quaerebant, non dedit eis signum apertum, sed occultum in
figura, scilicet signum de resurrectione. Unde dicit respondit
Iesus, et dixit eis etc. in quo ponitur signi postulati exhibitio.
Ideo autem dat eis signum resurrectionis futurum, quia in hoc maxime
virtus divinitatis eius ostenditur. Non enim puri hominis est ut se
excitaret a mortuis; sed solum Christus, qui fuit inter mortuos
liber, hoc virtute suae divinitatis fecit. Simile etiam signum
ostendit eis. Matth. XII, 39: generatio prava, et adultera
signum quaerit; sed signum non dabitur ei nisi signum Ionae
prophetae. Et licet utrobique dederit signum occultum et figurale;
illud tamen manifestius, istud vero obscurius fuit. Notandum autem,
quod ante incarnationem dedit Deus signum futurae incarnationis, Is.
VII, 14: ipse dominus dabit vobis signum: ecce virgo concipiet,
et pariet filium etc.; similiter et ante resurrectionem dedit signum
de resurrectione futura: quia istis duobus maxime virtus divinitatis
commendatur in Christo. Nihil enim mirabilius fieri potuit quam quod
Deus factus est homo, et quod humanitas in Christo, post eius
resurrectionem, immortalitatis divinae particeps effecta est; Rom.
VI, 9: Christus resurgens ex mortuis, iam non moritur (...)
quod enim vivit, vivit Deo, idest ad similitudinem Dei. Sed
attendenda sunt verba signi dati. Nam Christus corpus suum templum
dicit: cuius ratio est, quia templum dicitur in quo Deus inhabitat
etc. secundum illud Ps. X, 5: dominus in templo sancto suo. Et
inde est quod anima sancta, quam Deus inhabitat, dicitur templum
Dei; I Cor. III, 17: templum Dei sanctum est, quod estis
vos. Quia ergo in corpore Christi divinitas inhabitat, ideo corpus
Christi est templum Dei, non solum secundum animam, sed etiam
secundum corpus; Col. II, 9: in quo inhabitat omnis plenitudo
divinitatis corporaliter. Et in nobis quidem habitat Deus secundum
gratiam, scilicet secundum actum intellectus et voluntatis, qui non
est actus corporis, sed animae tantum; sed in Christo habitat
secundum unionem in persona: quae quidem unio non solum ipsam animam,
sed et corpus includit; et ideo ipsum corpus Christi est templum
Dei. Ex hoc autem Nestorius, sui erroris occasionem sumens, dicit
verbum Dei unitum humanae naturae secundum inhabitationem tantum; ex
quo sequitur quod alia sit persona Dei, alia hominis in Christo. Et
ideo dicendum est, quod inhabitatio Dei in Christo refertur ad
naturam, quia alia est divina natura, alia humana in Christo; sed
non ad personam, quae est eadem in Christo Dei et hominis, scilicet
persona verbi, ut dictum est supra. Hoc igitur supposito, circa hoc
signum dominus duo facit. Primo quidem praenuntiat suam mortem
futuram; secundo vero resurrectionem. Mortem quidem praenuntiat cum
dicit solvite templum hoc. Christus enim mortuus fuit, et ab aliis
occisus, Matth. XVII, v. 22: et occident eum, eo tamen
volente: quia, ut dicitur Is. LIII, 7, oblatus est quia ipse
voluit. Et ideo dicit solvite templum hoc, idest corpus meum. Et
non dicit, solvetur, ne intelligas eum seipsum occidisse; sed dicit
solvite, quod non est imperantis, sed praenuntiantis, et
permittentis. Praenuntiantis quidem, ut sit sensus solvite templum
hoc, idest, solvetis; permittentis vero, ut sit sensus solvite
templum hoc, idest, facite de corpore meo quod vultis, illud vobis
expono, sicut dicit Iudae, infra XIII, 27: quod facis, fac
citius: non quidem imperans ei, sed eum eius arbitrio derelinquens.
Dicit autem solvite, quia mors Christi est solutio corporis eius,
aliter tamen quam aliorum hominum. Nam corpora aliorum hominum
solvuntur per mortem usque ad incinerationem carnis, et pulverationem:
qualis quidem solutio non fuit in Christo; quia, ut dicitur in Ps.
XV, 10, non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Fuit ibi
tamen solutio per mortem, quia anima separata est a corpore, ut forma
a materia, et quia sanguis separatus est a corpore, et quia corpus
eius perforatum est clavis et lancea. Resurrectionem autem praenuntiat
cum dicit et in tribus diebus excitabo illud, scilicet corpus; idest a
mortuis suscitabo. Non autem dicit excitabitur, nec excitabit illud
pater, sed ego excitabo: ut ostendat se propria virtute a mortuis
resurgere. Nec tamen negamus quin pater eum a mortuis suscitaverit,
quia, ut dicitur Rom. c. VIII, 11, qui suscitavit Iesum a
mortuis. Et in Ps. XL, 11: tu autem, domine, miserere mei,
et resuscita me. Sic ergo Deus pater Christum suscitavit a mortuis,
et Christus propria virtute resurrexit; Ps. III, 6: ego
dormivi, et soporatus sum, et exurrexi, quia dominus suscepit me.
Nec est in hoc contrarietas, quia eadem est virtus utriusque: unde
quaecumque pater facit, haec similiter, et filius facit: infra V,
19. Nam si pater eum suscitavit, et filius; II Cor. ult.,
4: nam si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei.
Dicit autem et in tribus diebus et non post tres dies, quia non diebus
tribus completis in monumento permansit; sed, sicut Augustinus
dicit, est synecdochica locutio, in qua ponitur pars pro toto.
Origenes autem huius locutionis mysticam rationem assignat, dicens:
corpus Christi verum est templum Dei, quod quidem corpus figurat
corpus mysticum, idest Ecclesiam; I Cor. XII, 27: vos estis
corpus Christi, et membra de membro. Et sicut in corpore Christi
habitat divinitas per gratiam unionis, ita et in Ecclesia per gratiam
adoptionis. Et quamvis corpus istud mystice dissolvi videatur
adversitatibus tribulationum, quibus affligitur, tamen suscitatur in
tribus diebus, scilicet in die legis naturae, et in die legis
scriptae, et in die legis gratiae; quia, etsi in his diebus, quantum
ad aliquos corpus dissolvatur, quantum ad aliquos tamen vivit. Et
ideo dicit in tribus diebus, quia huius resurrectio spiritualis in
tribus diebus perficitur. Sed post tres dies perfecte resuscitabimur,
non solum quantum ad primam resurrectionem, sed etiam quantum ad
secundam; Apoc. XX, v. 6: beatus qui habet partem in
resurrectione secunda. Consequenter cum dicit dixerunt ergo Iudaei
etc. ponitur signi exhibiti intellectus, et primo quidem ponitur
intellectus falsus, conceptus a Iudaeis; secundo vero intellectus
verus, conceptus ab apostolis, ibi ille autem dicebat de templo
corporis sui. Falsus autem intellectus Iudaeorum erat quia credebant
quod Christus diceret hoc de templo materiali, in quo tunc erat; et
ideo secundum hunc intellectum, respondent de templo materiali, et
dicunt quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, scilicet
materiale, in quo sumus, et in tribus diebus excitabis illud? Sed
contra hoc est obiectio litteralis. Nam templum in Ierusalem per
Salomonem fuit aedificatum, et ut habetur III Reg. c. VI, 1
s. a Salomone fuit consummatum septem annis, quid est ergo quod hic
dicit quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc?
Respondeo. Dicendum, secundum quosdam, quod hoc non est
intelligendum de prima aedificatione templi, quae completa est a
Salomone septem annis: nam templum quod Salomon aedificaverat,
destructum fuit a Nabuchodonosor, sed intelligendum est de
reaedificatione facta sub Zorobabel, postquam reversi fuerunt a
captivitate, sicut legitur in libro Esdrae quae quidem multis
impugnantibus undique inimicis, intantum impedita et dilata fuit, quod
non potuit consummari templum usque ad quadragesimum sextum annum. Vel
dicendum, secundum Origenem, quod intelligitur de templo Salomonis:
quod quidem dicitur aedificatum quadraginta et sex annorum tempore, ut
numeretur tempus ab eo die quo David mentionem fecit de aedificatione
templi, consulens super hoc Nathan prophetam, ut habetur II Reg.
VII, 2 s., usque ad consummationem perfectam per Salomonem: nam
ex illo die David incepit praeparare materiam et necessaria ad
aedificationem templi. Et si diligenter dictum tempus consideretur,
ascendit ad numerum quadraginta sex annorum. Quamvis autem Iudaei
intentionem suam referrent ad templum materiale, tamen, secundum
Augustinum, potest referri ad templum corporis Christi: quia, sicut
ipse dicit in Lib. LXXXIII quaest., conceptio et formatio
humani corporis perficitur quadraginta quinque diebus hoc modo. Primis
enim sex diebus corporis humani conceptio, quasi lactis habet
similitudinem; novem vero diebus sequentibus convertitur in sanguinem;
duodecim inde diebus solidatur in carnem; sed decem et octo reliquis
diebus formatur usque ad perfecta lineamenta omnium membrorum. Isto
ergo numero sex, novem, duodecim et octodecim in unum coacto, exurgit
numerus quadraginta et quinque, cui addito uno propter sacramentum
unitatis, sunt quadraginta sex. Sed ex hoc insurgit quaestio: quia
huius processus formationis non videtur habere locum in corpore
Christi, quia in ipso instanti conceptionis formatum fuit et
animatum. Sed dicendum, quod licet in corporis Christi formatione
sit aliquid singulare, quia in ipso instanti corpus Christi fuit
perfectum quantum ad omnia lineamenta membrorum, non tamen quantum ad
debitam corporis quantitatem; et ideo in utero virginis tamdiu
permansit quousque ad quantitatem debitam perveniret. Accipiamus autem
dictum numerum suprapositum, scilicet senarium, qui primus erat et
quadraginta sex, qui erat ultimus; et ducamus unum in alterum: ex eis
surgunt ducenta septuaginta sex. Dividendo ergo tot dies in menses,
dando cuilibet mensi triginta dies sunt novem menses et sex dies.
Recte ergo quadraginta et sex annis templum dicitur aedificatum esse,
quod significabat corpus Christi, ut insinuet, quod tot anni fuerunt
in fabricatione templi quot fuerunt dies in perfectione corporis
Christi: nam ab octavo Kal. Aprilis in quo Christus fuit
conceptus, et (ut creditur) passus, usque ad octavum Kal.
Ianuarii sunt tot dies, scilicet ducenti septuaginta sex, quod
numerus surgit ex senario ducto in quadraginta et sex. Ex hoc etiam
numero Augustinus (ut patet per Glossam) aliud intelligit mystice.
Dicit enim, quod ex litteris nominis Adam multiplicatis, secundum
numerum quem more Graecorum ipsae litterae important, surgit numerus
quadraginta et sex. Nam a in Graeco secundum numerum importat unum,
cum sit prima littera in alphabeto; d vero secundum ordinem importat
quatuor. Addito ergo uno quod importat a, et quadraginta quod
importat m, habemus quadraginta et sex. In quo significatur quod
corpus Christi assumptum est de corpore Adam. Item secundum Graecos
ex primis litteris acceptis ex nominibus quatuor partium mundi
componitur hoc nomen Adam: scilicet anathole, quod est oriens; disis
quod est occidens; Arctos, quod est Septemtrio; mesembria, quod
est meridies: in quo significatur quod Christus ex Adam carnem
assumpsit, ut congreget electos suos a quatuor partibus mundi;
Matth. XXIV, 31: congregabit electos suos a quatuor ventis.
Consequenter cum dicit ille autem dicebat de templo corporis sui,
ponitur intellectus signi verus, conceptus a discipulis, et primo
ponitur ipsorum intellectus; secundo vero unde apostoli hoc
conceperunt, ibi cum ergo surrexit et cetera. Dicit ergo: Iudaei
hoc dixerunt ignorantes, sed Christus non sic intelligebat, immo
intelligebat de templo corporis sui; et hoc est quod dicit ille autem
dicebat de templo corporis sui. Qua autem ratione corpus Christi
dicatur templum, dictum est supra. Et ex hoc Apollinaris occasionem
erroris sumens, dixit, quod caro Christi esset materia inanimata,
quia templum est res inanimata. Sed in hoc decipitur: quia cum
dicitur quod corpus Christi est templum, est metaphorica locutio, in
qua quidem locutione non attenditur similitudo quantum ad omnia, sed
quantum ad aliquid, scilicet quantum ad inhabitationem, quod quidem
refertur ad naturam, ut dictum est supra. Praeterea hoc manifeste
apparet per auctoritatem sacrae Scripturae, cum dicit ipse Christus:
potestatem habeo ponendi animam meam. Unde autem apostoli hunc verum
intellectum conceperunt, ostendit consequenter Evangelista, cum
subdit cum ergo surrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius et
cetera. Nam ante resurrectionem difficile erat hoc intelligere: primo
quia per hoc ostendebatur quod in corpore Christi erat vera divinitas,
alias non potuisset dici templum; et hoc tunc temporis intelligere,
humanam capacitatem excedebat. Secundo quia in hoc facit mentionem de
passione et resurrectione, cum dicit excitabo illud, quod nullus
discipulorum adhuc audierat. Unde quando Christus resurrectionem et
passionem suam expressit apostolis, Petrus hoc audiens, scandalizatus
est, dicens: absit a te, domine (Matth. XVI, 22). Sed
post resurrectionem, quando iam plene cognoverant Christum esse
Deum, per ea quae circa passionem et resurrectionem ostenderat, et
quando sacramentum resurrectionis ipsius didicerant tunc recordati sunt
discipuli eius quia hoc dicebat de corpore suo, et tunc crediderunt
Scripturae, scilicet prophetarum; Oseae VI, 3: vivificabit nos
post duos dies, et tertia die suscitabit nos; Ionae II, 1: erat
Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus. Et inde est
quod in ipsa die resurrectionis aperuit illis sensum ut intelligerent
Scripturas. Et sermoni eius, quem dixit Iesus, huic scilicet,
solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Analogice
autem per hoc datur nobis intelligi, secundum Origenem, quod in
ultima resurrectione naturae, erimus Christi discipuli, quando in
magna resurrectione totum corpus Iesu, idest Ecclesia eius,
certificabitur de his quae nunc per fidem aenigmatice cognoscimus; et
tunc recipiemus fidei complementum, videndo per speciem quod nunc per
speculum intuemur. Consequenter cum dicit cum autem esset
Ierosolymis, ponit fructum consecutum ex signis, scilicet
conversionem aliquorum credentium: et circa hoc tria facit. Primo
proponit ipsos credentes, propter miracula; secundo ostendit quomodo
Christus se habuit ad eos, ibi ipse autem Iesus non credebat
semetipsum eis; tertio rationem assignat ad hoc, ibi eo quod ipse
nosset omnes. Fructus autem qui provenit ex signis Iesu magnus est,
quia multi crediderunt, et conversi sunt ad eum; et hoc est quod dicit
cum autem esset Ierosolymis in Pascha, in die festo, multi
crediderunt in nomine eius, idest in eum, videntes signa quae
faciebat. Nota autem, quod dupliciter aliqui crediderunt. Quidam
namque propter miracula visa, quidam vero propter occultorum
revelationem et prophetiam. Sed commendabiliores sunt qui propter
doctrinam credunt, quia sunt magis spirituales, quam qui propter
signa, qui sunt grossiores et magis sensibiles. Isti autem qui
conversi sunt, sensibiles ostenduntur per hoc quod non propter
doctrinam, sicut discipuli, sed videntes signa quae faciebat,
crediderunt in nomine eius. I Cor. XIV, v. 22: prophetiae
datae sunt fidelibus et cetera. Sed quaeritur hic quaenam signa
viderunt facta a Iesu, cum nullum legamus eum tunc signum fecisse in
Ierusalem. Ad hoc potest dupliciter responderi, secundum Origenem.
Uno modo quod multa signa facta sint a Iesu ibi tunc temporis, quae
hic non habentur; nam Evangelistae scienter multa praetermiserunt de
miraculis Christi, cum tot fecerit quod non possent de facili scribi;
infra ult., 25: multa quidem alia signa fecit Iesus: quae si
scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos qui
scribendi sunt libros. Et hoc signanter Evangelista ostendit cum
dicit videntes signa quae faciebat, quae iam praetermissa sunt, quia
non fuit intentio Evangelistarum omnia signa Iesu conscribere, sed
tot quot necessaria erant ad Ecclesiam fidelium instruendam. Alio
modo, quia inter miracula potest maximum signum reputari, quod cum
flagello facto ex funibus, hominum multitudinem Iesus de templo solus
eiecerit. Qualiter autem ad credentes se habuit, ostendit dicens ipse
autem Iesus non credebat semetipsum eis, scilicet qui crediderant in
eum. Sed quid est hoc quod homines credunt Deo, et ipse Iesus non
credebat se eis? Numquid potuissent eum occidere, ipso nolente? Sed
dicet aliquis, quod ideo non credebat se eis, quia sciebat eos ficte
credere. Sed si hoc verum esset, non utique diceret Evangelista,
quod multi crediderant in nomine eius, et tamen non credebat se eis.
Et ratio est, secundum Chrysostomum, quia isti crediderunt in eum,
sed imperfecte, quia nondum poterant attingere ad perfecta mysteria
Christi, et ideo non credebat se eis, idest, secreta sua mysteria
eis nondum revelabat: nam et ipsis apostolis multa non revelavit;
infra XVI, 12: multa habeo vobis dicere; sed non potestis
portare modo; I Cor. III, 1: non potui vobis loqui quasi
spiritualibus, sed quasi carnalibus. Et ideo notanter Evangelista,
ut ostendat eos imperfecte credere, non dicit, quod credebant in eum,
quia nondum credebant eius divinitatem; sed dicit in nomine eius:
illud quod de eo, nomine tenus dicebatur, scilicet quod iustus, vel
huiusmodi. Vel, secundum Augustinum, isti gerunt in Ecclesia typum
catechumenorum, qui etsi credant in nomine Christi, Iesus tamen non
credit se illis, quia Ecclesia non dat eis corpus Christi: quod
quidem corpus, sicut nullus sacerdos conficere potest nisi in
sacerdotem consecratus, ita nullus sumere debet nisi baptizatus.
Ratio autem huius quod non credebat se eis, ostenditur ex perfecta
Christi cognitione; unde dicit eo quod ipse nosset omnes. Licet
autem homo ignorans debeat de quolibet praesumere bonum; tamen postquam
veritas innotescit de aliquibus, debet se homo habere ad eos secundum
eorum conditionem. Et quia Christum nihil latebat eorum quae sunt in
homine, cum sciret eos imperfecte credere, non credebat se eis.
Describitur autem cognitio Christi universalis, quia non solum
familiares, sed etiam alios extraneos cognoscebat, et ideo dicit eo
quod ipse nosset omnes, et hoc per potentiam divinitatis; Eccli.
XXIII, 28: oculi domini multo plus lucidiores sunt super
solem. Nam homo, etsi cognoscat alios, non tamen certam cognitionem
de eis potest habere, quia non videt nisi ea quae apparent; et ideo
opus est ei testimonio aliorum. Christus autem certissime cognoscit,
quia intuetur cor: et ideo non erat ei opus ut quis testimonium
perhiberet de homine; immo ipse testis est, Iob XVI, 20: ecce
in caelo est testis meus. Perfecta, quia non solum quantum ad
exteriora, sed etiam quantum ad interiora sua cognitio se extendit; et
ideo dicit ipse enim sciebat quid esset in homine, idest occulta
cordis. Prov. XV, 11: Infernus, et perditio coram domino.
|
|