|
Enarratis mysteriis passionis Christi, hic Evangelista manifestat
eius resurrectionem, et primo manifestat quomodo resurrectio Christi
manifestata est mulieribus; secundo quomodo manifestata est
discipulis, ibi cum ergo sero esset die illo et cetera. Manifestata
est resurrectio Christi mulieribus quodam ordine. Primo quantum ad
monumenti apertionem; secundo quantum ad Angeli apparitionem, ibi
abierunt ergo iterum etc.; tertio quantum ad Christi visionem, ibi
haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Iesum. Circa
primum primo ponitur mulieris visio; secundo rei visae denuntiatio,
ibi cucurrit ergo etc.; tertio rei denuntiatae inquisitio, ibi exiit
ergo Petrus et cetera. Circa primum quatuor consideranda occurrunt.
Primo scilicet visionis tempus, quia una sabbati, scilicet prima
feria. Nam apud Iudaeos dies sabbati solemnior habebatur, et ideo ab
eo omnis alius dies denominabatur: unde dicebant prima sabbati,
secunda sabbati et cetera. Unde et Matth. XXVIII, v. 1,
dicit prima sabbati. Sed Ioannes dicit: una sabbati, propter
mysterium, quia in hac die, in qua resurrectio facta est, inchoavit
quasi quaedam nova creatura; Ps. CIII, 30: emitte spiritum
tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae; Gal. VI, 15:
in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed
nova creatura. Moyses autem in principio Gen. de prima die non dicit
factus est dies primus, sed unus. Ideo Evangelista ad ipsam
renovationem insinuandam utitur verbo Moysi. Item quia in hac die
inchoabatur dies aeternitatis, quae est una non habens interpolationem
noctis; quia sol qui eam facit, non occidit. Apoc. XXI, 23:
civitas illa non eget sole neque luna ut luceant in ea: nam claritas
Dei illuminabit illam, et lucerna eius est agnus; Zach. ult.,
7: erit dies una, quae nota est domino, non dies neque nox: et in
tempore vesperi erit lux. Secundo ponitur persona videns, quia Maria
Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum. Sed
hic est dubium: quia in Mc. XVI, 1, dicitur: Maria Magdalene
et Iacobi et Salome; et Matth. ult. connumeratur etiam alia
Maria. Responsio. Dicendum secundum Augustinum, quod Maria
Magdalena ferventior et devotior erat ad Christum aliis mulieribus:
unde Lc. VII, 47, dicitur: dimissa sunt ei peccata multa,
quoniam dilexit multum. Et ideo eam Evangelista specialius nominat.
Et inde est quod prius ei apparuit dominus, Mc. ult. Sap. VI,
14: praeoccupat eos qui se concupiscunt, ut illis se prior
ostendat. Tertio ponitur hora, seu qualitas temporis, quia mane,
cum adhuc tenebrae essent; Lc. XXIII, 55 s. dicitur, quod
mulieres quae cum Iesu venerunt de Galilaea viderunt monumentum, et
quemadmodum positum erat corpus Iesu, et revertentes paraverunt
aromata et unguenta, et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.
Et ideo statim transacto sabbato ante lucem primae sabbati venit ad
monumentum: nam nimius ardor amoris eam sollicitabat; Cant.
VIII, 6: lampades eius lampades ignis atque flammarum, scilicet
caritatis. Sed hic est quaestio litteralis: quia, ut dicitur Mc.
ult., 2, valde mane orto iam sole, quid igitur dicit Evangelista
cum adhuc tenebrae essent? Responsio. Dicendum quod hoc quod dicit
Marcus intelligitur de aurora: unde orto iam sole, non quod supra
terram appareret, sed appropinquaret ad nostras regiones. Quarto quid
videt: quia vidit revolutum lapidem, quod erat signum vel quod aliquis
Christum abstulerit, vel quod resurrexerit. Et, sicut dicitur
Matth. ult., v. 2, Angelus domini descendit de caelo: quod non
est intelligendum quod ante lapis esset revolutus quam Christus
resurgeret, sed post. Nam Christus exivit de clauso utero virginis
nondum gloriosum corpus habens, non est ergo mirum si cum corpore
glorioso exivit de sepulcro. Nam lapis est revolutus, ut, videntes
ibi Christum non esse, facilius crederent eius resurrectionem.
Consequenter cum dicit cucurrit ergo ad Simonem Petrum, ponitur rei
visae denuntiatio. Ex nimio enim amore non distulit nuntiare
discipulis quod vidit; sed cucurrit, et venit ad Simonem Petrum, et
alium discipulum quem diligebat Iesus. IV Reg. VII, 9: haec
dies boni nuntii est: si tacuerimus, et noluerimus nuntiare usque ad
mane, sceleris arguemur. Sic qui audit verba Dei, debet festinus
aliis dicere. Apoc. ult., 17: qui audit dicat, veni. Sed ad
illos venit qui praecipui erant, et Christum ferventius diligebant,
ut aut secum quaererent, aut secum dolerent. Et dicit eis tulerunt
dominum de monumento. Viso enim sepulcro vacuo, nondum habens in
corde quod Christus resurrexerit, dicit et nescimus ubi posuerunt
eum. Ubi dat intelligere quod non sola fuerit ad monumentum, et quod
adhuc de resurrectione dubitaret. Et ideo Evangelista non sine causa
dixit cum adhuc tenebrae essent, per qualitatem temporis, qualitatem
mentis, in qua dubitationis tenebrae erant, designans. Ps.
LXXXI, 5: nescierunt neque intellexerunt: in tenebris
ambulant. Sed attende, quod in Graecis codicibus habetur dominum
meum, ad designandum propensiorem caritatem, et famulatus affectum;
Ps. LXXII, 25: quid mihi est in caelo, et a te quid volui
super terram? Defecit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et
pars mea Deus in aeternum. Consequenter cum dicit exiit ergo Petrus
et ille alius discipulus, ponitur denuntiatae rei inquisitio: et primo
ponitur quaerentium studium ad inquirendum; et hoc per exitum, dum
dicit exiit ergo Petrus et alius discipulus. Qui enim scrutari vult
mysteria Christi, debet exire quodammodo a se, et a carnali
consuetudine. Cant. III, 11: egredimini et videte, filiae
Sion, regem Salomonem. Secundo ponitur inquisitionis ordo seu
modus. Et primo quantum ad cursum, quia currebant duo simul, qui
prae ceteris Christum diligebant. Ps. CXVIII, 32: viam
mandatorum tuorum cucurri; 1 Cor. IX, 25: sic currite ut
comprehendatis. Secundo quantum ad adventum, quia et ille alius
discipulus praecucurrit citius Petro, ubi primo ponitur quomodo
Ioannes praevenit; secundo quomodo Petrus eum sequitur, ibi venit
ergo Simon Petrus sequens eum. Sed nota, quod non sine causa
Evangelista etiam particularia diligenter narrat. Nam istis duobus
discipulis, populus duplex, Iudaeorum scilicet et gentilium
designatur. Quia licet Iudaei prius habuerint cognitionem unius veri
Dei, tamen quantum ad statum mundi, populus gentium est antiquior:
quia ex gentilibus processerunt etiam Iudaei. Gen. XII, 1:
egredere de terra tua et de cognatione tua. Isti simul currebant, vel
decursum huius mundi: Iudaei per litteram legis, gentiles per legem
naturae; vel simul currunt naturali desiderio ad beatitudinem et
veritatis cognitionem, quam omnes homines natura scire desiderant.
Sed ille alius discipulus, scilicet minor, praecucurrit citius
Petro: quia gentiles ad cognitionem veritatis tardius venerunt quam
Iudaei, quia quondam Deus erat tantum in Iudaea notus, unde dicunt
Ps. CXLVII, 20: non fecit taliter omni nationi. Et venit
prior ad monumentum: quia prius consideravit mysteria Christi, et
prius Iudaeis de Christo facta est promissio. Rom. IX, 4:
quorum est adoptio filiorum et gloria et testamentum et legislatio et
obsequium et promissa; quorum patres, ex quibus est Christus secundum
carnem et cetera. Et cum se inclinasset, vidit linteamina posita,
non tamen introivit. Et cum se inclinasset, scilicet sub iugo legis,
Ex. XXIV, 7: omnia quaecumque praecepit dominus faciemus.
Vidit linteamina posita, scilicet figuras quasdam omnium mysteriorum,
II Cor. c. III, 14: usque in hodiernum diem idipsum velamen
in lectione veteris testamenti manet non revelatum. Non tamen
introivit: quia non pervenit ad veritatis cognitionem dum in mortuum
credere noluit. Et hoc dicitur Lc. c. XV, 25 ss. de fratre
maiore, qui audiens symphoniam et tripudia fratri revertenti facta,
noluit intrare: cum tamen introitum promittat David, dicens Ps.
XLII, 4: introibo ad altare Dei. Hic agitur de perventione
Petri. Et secundum litteram, quod simul currebant, signum erat
ferventis devotionis; sed Ioannes citius pervenit, quia iunior erat
sene Petro. Sed secundum mysterium, Petrus Ioannem sequitur: quia
gentiles ad Christum conversi, non erant congregandi in aliam
Ecclesiam ab Ecclesia Iudaeorum, sed inserendi in praecedentem
olivam et Ecclesiam: Rom. XI. Et ideo apostolus, I Thess.
II, 14, commendans eos, dicit: vos autem, fratres, facti estis
imitatores Ecclesiarum quae sunt in Iudaea in Christo Iesu. Tertio
ponitur ordo inquisitionis quantum ad eorum ingressum, quia introivit
in monumentum, et primo ponitur quomodo Petrus intravit primo;
secundo quomodo Ioannes, ibi tunc ergo introivit in monumentum.
Dicit ergo, quod Petrus introivit in monumentum: et quidem,
secundum litteram, Ioannes, qui primo pervenit, non intravit propter
reverentiam Petri, cui priorem ingressum servabat. Sed secundum
mysterium, signatur quod populus Iudaeorum, qui primo mysteria
incarnationis audivit, posterius ad fidem convertitur quam populus
gentium. Rom. IX, 30: gentes quae non sectabantur iustitiam,
apprehenderunt iustitiam (...). Israel vero sectando legem
iustitiae, in legem iustitiae non pervenit. Et vidit, scilicet
Petrus, posita linteamina. Ioannes vidit sola linteamina quae
Petrus similiter vidit: quia non reprobamus vetus testamentum, nam
aperuit eis sensum, ut intelligerent Scripturas. Sed adhuc ulterius
vidit sudarium quod fuerat super caput eius. I Cor. XI, 3:
caput Christi Deus. Videre ergo sudarium quod fuerat super caput
Iesu, est habere fidem divinitatis Christi, quam Iudaei acceptare
noluerunt. Quod quidem sudarium describitur et separatum ab aliis, et
involutum, et in unum locum: quia divinitas Christi occulta est, et
separata ab omni creatura: est super omnia Deus benedictus in
saecula, amen; Is. XLV, 15: vere tu es Deus absconditus.
Involutum vidit quasi in modum circuli: quia lintei quando involvuntur
nec initium nec finis in eis aspicitur: celsitudo divinitatis est,
quae nec coepit esse nec desinit. Hebr. ult., 8: Iesus Christus
heri et hodie, ipse et in saecula; Ps. ci, 28: tu autem idem
ipse es, et anni tui non deficient. Sed in unum locum viderunt, quia
Deus non habitat ubi est scissura mentium; sed illi eius merentur
gratiam qui sunt unum per caritatem. Ps. LXXV, 3: in pace
factus est locus eius; I Cor. XIV, 33: non est Deus
dissensionis, sed pacis. Vel aliter. Per sudarium quo laborantium
sudor detergi solet, intelligi potest labor Dei, qui etsi quietus
semper permaneat, tamen se laborare denuntiat, dum duras hominum
pravitates portat. Is. I, 14: facta sunt mihi molesta, laboravi
sustinens. Et praecipue hunc laborem pertulit Christus in humanitate
assumpta. Thren. III, 30: dabit percutienti se maxillam,
saturabitur opprobriis. Hoc igitur sudarium longe seorsum invenitur,
quia ipsa redemptoris nostri passio longe est a nostra passione
disiuncta. Nam per linteamina, quae ita se habent ad membra sicut
sudarium ad caput, intelliguntur passiones sanctorum, a quibus
sudarium seorsum, scilicet passio Christi: quoniam ipse sine culpa
pertulit, quod nos cum culpa toleramus. I Petr. III, 18:
Christus, mortuus est, iustus pro iniustis. Ipse sponte morti
succumbere voluit. Supra X, 18: nemo tollit a me animam meam:
sed ego pono eam a meipso; Eph. V, v. 2: dilexit nos, et
tradidit semetipsum pro nobis. Sed sancti ad mortem vadunt inviti.
Infra ult., 18: alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Sed
quare Evangelista sic diligenter omnia narrat? Ad quod dicendum,
secundum Chrysostomum, ut excluderet falsam opinionem a Iudaeis
divulgatam, quod corpus Christi furtim sublatum esset, ut habetur
Matth. ult., 13. Nam si hoc modo aliqui transtulissent illud:
non utique eum denudassent, praecipue cum oportuisset eos festinanter
hoc facere propter praesentiam custodum: neque etiam fuissent ita
solliciti ut levarent sudarium, et involverent, et seorsum in unum
locum ponerent, sed ea simpliciter ut contigisset, suscepto corpore,
dimisissent. Huius etiam rei causa permisit quod sepultus fuit cum
myrrha et aloe quae conglutinant corpori linteamina, ita quod non
potuissent tam cito a corpore separari. Consequenter cum dicit tunc
ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum,
agit de introitu Ioannis: non enim foris remansit sed post Petrum
intravit, quia in fine mundi ad receptionis fidem etiam Iudaei
colligentur. Rom. c. XI, 25: ex parte caecitas contigit in
Israel donec plenitudo gentium subintraret, et sic omnis Israel
salvus fieret; Is. X, 22: reliquiae salvae fient. Vel aliter,
secundum mysterium, per istos duos discipulos duo genera hominum
designantur: scilicet vacantes contemplationi veritatis, et hi
signantur per Ioannem; et insistentes obedientiae mandatorum, qui
signantur per Petrum: unde Simon obediens interpretatur. Contingit
autem plerumque quod prius perveniat ad cognitionem mysteriorum Christi
contemplativus, sua docilitate, sed non intrat: quia quandoque
praecedit intellectus, et sequitur tardus aut nullus affectus. Sed
activus instantia fervoris et sedulitate, etsi tardius intelligat,
Ps. CXVIII, 104: a mandatis tuis intellexi, tamen citius
intrat: ita ut qui fuerunt posteriores in perveniendo, fiant priores
in cognoscendo. Matth. XX, 16: erunt primi novissimi, et
novissimi primi. Consequenter cum dicit et vidit, et credidit,
ponitur effectus inquisitionis et in primo aspectu posset talem sensum
habere, quod vidit illa scilicet et credidit quod Christus
resurrexerit. Sed, secundum Augustinum, hoc non potest stare; quia
sequitur nondum enim sciebant Scripturam et cetera. Ideo dicendum,
quod vidit vacuum monumentum, et credidit his quae dixerat mulier,
scilicet quod aliqui dominum asportassent; et tunc, sequitur nondum
enim sciebant Scripturam, quia nondum eis erat apertus sensus, ut
intelligerent Scripturas; Lc. ult. Sed nonne Christus passionem
et resurrectionem eius praedixit? Matth. XX, 19: et tertia die
resurget. Respondeo. Dicendum, quod quadam consuetudine audiendi ab
eo parabolas, multa quae eis aperte dicebat, non intelligebant, et
aliquid aliud eum significare credebant. Vel, secundum
Chrysostomum, vidit linteamina posita sic ordinata, quod non fuisset
factum, si corpus furtim fuisset sublatum, et credidit, scilicet vera
fide, quod Christus a morte resurrexerit. Et tunc hoc quod sequitur
nondum enim sciebant Scripturam, refertur ad hoc quod dicit vidit, et
credidit, quasi diceret: antequam videret non sciebat Scripturam,
quia oportebat eum a mortuis resurgere. Sed quando vidit, credidit
quod a mortuis resurrexisset.
|
|