|
Posito quomodo Maria Magdalena venit ad aspiciendam sepulcri
apertionem, hic Evangelista ostendit quomodo pervenit ad Angelorum
visionem, et primo ponitur devotio; secundo insinuatur Angelorum
visio, ibi vidit duos Angelos etc.; tertio describitur Angelorum
allocutio, ibi dicunt ei illi et cetera. Devotio autem mulieris,
quae meruit Angelorum visionem, commendatur ex tribus. Primo quidem
ex eius constantia, quam commendabilem reddidit, primo, discipulorum
recessus: quia abierunt ergo iterum discipuli, nondum scientes
Scripturam, quia oporteret eum a mortuis resurgere, ad semetipsos,
idest ubi habitabant, et unde ad monumentum cucurrerant. Adhuc enim
ex timore dispersi non simul manebant. Zach. c. XIII, 7:
percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis; Thren. IV, 1:
dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum. Secundo,
constans eius mora: quia Maria stabat ad monumentum foris, plorans.
Nam discipulis recedentibus, infirmiorem sexum fortior et ferventior
in eodem loco figebat affectus. Sed hic est quaestio, quia Mc.
ult., 8, dicitur quod mulieres egressae sunt de monumento: ergo
fuerunt intus. Ut quid ergo tunc dicit Ioannes stabat foris?
Responsio. Dicendum, quod monumentum Christi erat excisum in
lapide, et circa ipsum erat clausura horti, sicut supra habitum est.
Quandoque ergo monumentum vocant Evangelistae solum locum ubi corpus
reconditum fuit, quandoque totum illud quod clausum erat. Cum ergo
dicitur quod ingressae sunt monumentum, intelligendum de tota clausura
horti; sed hoc quod dicitur stabat foris, intelligendum est de illo
saxei sepulcri loco, sed tamen intra illud spatium quod iam ingressae
fuerant, ubi stabat propter amoris constantiam, quae mentem eius
accenderat. I Cor. XV, 58: stabiles estote et immobiles,
abundantes in opere domini semper; Ps. CXXI, v. 2: stantes
erant pedes nostri. Secundo commendatur eius devotio ex lacrymarum
affluentia, quia plorans. Thren. I, 2: plorans ploravit in
nocte. Est autem duplex lacrymarum gemitus: scilicet compunctionis ad
peccata abluenda, Ps. VI, 7: lacrymis meis stratum meum rigavi;
et devotionis ad caelestia desideranda, Ps. CXXV, 6: euntes
ibant, et flebant mittentes semina sua, idest properantes ad
caelestia. Sed Maria Magdalena lacrymis quidem compunctionis
abundavit tempore suae conversionis, quando quae fuerat in civitate
peccatrix, amando veritatem lavit lacrymis maculas criminis. Lc.
VII, 47: dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum.
Abundavit etiam lacrymis devotionis in Christi passione et
resurrectione, ut habetur hic. Tertio commendatur eius devotio ex
inquisitionis diligentia. Unde dicit dum ergo fleret, inclinavit se
et prospexit in monumentum. Fletus enim iste ex desiderio amoris
proveniebat. Natura enim amoris est quod velit dilectum praesentem
habere, et si hoc non potest in re, saltem eius praesentiam habet in
cognitione. Matth. VI, 21: ubi est thesaurus tuus, ibi est et
cor tuum. Amare ergo flebat Maria, quia oculi qui dominum
quaesierant et non invenerant, lacrymis vacabant, amplius dolens quod
ablatus fuit de monumento: quoniam magistri tanti, cuius vita
subtracta fuerat, memoria remanebat. Et ideo quia eum habere non
poterat, volens saltem videre locum ubi positus fuerat, inclinavit
se, et prospexit in monumentum. In quo datur intelligi quod in mortem
Christi debemus prospicere cum humilitate cordis. Matth. XI,
25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea
parvulis. Et prospexit, ut daret exemplum continue oculis mentis
mortem Christi prospicere: quia amanti semel aspexisse non sufficit,
cuius vis amoris intentionem multiplicat inquisitionis. Hebr.
XII, 2: aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum,
qui proposito sibi gaudio, sustinuit crucem confusione contempta.
Inclinavit autem se, et prospexit, quia caritas Christi eam
urgebat. II Cor. V, 14: caritas Christi urget nos. Vel
potius, secundum Augustinum, divino instinctu in animo eius factum
est ut perspiceret, et altius aliquid videret, scilicet Angelos;
Rom. VIII, 14: qui spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei.
Consequenter cum dicit et vidit duos Angelos in albis sedentes, agit
Evangelista de Angelorum visione: circa quam quatuor tangit
Evangelista. Primo quid vidit, quia duos Angelos: ut ostendat quod
omnes Angelorum ordines tam assistentium quam ministrantium Christo
obsequebantur. Hebr. I, 6: adorent eum omnes Angeli eius. Sed
circa hoc est quaestio: quia Matth. v. 2 ss. et Mc. ult., 5
dicitur, quod Maria et aliae mulieres viderunt unum Angelum
existentem in latere monumenti, hic autem dicitur quod duos et intus.
Sed utrumque verum est: quia illud praecessit quod narrant Matthaeus
et Marcus, quando scilicet primo venerunt, et credentes eum
sublatum, redierunt ad discipulos; et istud, quod narrat Ioannes,
contigit in reditu, quando rediit cum discipulis, et eis recedentibus
ipsa remansit. Secundo describit habitum, quia in albis: per quod
claritas resurrectionis et gloria Christi resurgentis demonstratur.
Apoc. c. III, 4: ambulabunt mecum in albis. Et eiusdem
XIX, 14, dicitur quod exercitus qui est in caelo sequebatur eum
in veste alba, idest gloriosa. Tertio describit situm, quia
sedentes: per quod quies et potestas Christi designatur, qui iam ab
omnibus tribulationibus requiescens regnat in carne immortali, sedens
ad dexteram patris. Ps. CIX, 1: sede a dextris meis; Is.
IX, 7: super solium David et super regnum eius sedebit. Quarto
describit ordinem, unum ad caput, et unum ad pedes: quod potest
referri ad tria. Primo quidem ad duo testamenta: Angelus enim
Graece, Latine dicitur nuntius. Christum autem annuntiaverant
testamenta, quia dicitur Matth. XXI, 9: turba quae praeibat et
quae sequebatur, clamabat: hosanna filio David. Sic ergo Angelus
sedens ad caput, signat vetus testamentum, et, qui ad pedes, novum.
Secundo ad praedicatores. In Christo enim est duplex natura, divina
scilicet, et humana. Caput autem Christi est Deus, ut dicitur I
Cor. XI, 3, pedes vero humanitas; Ps. CXXXI, v. 7:
adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Qui ergo annuntiat
divinitatem Christi, sicut est illud: in principio erat verbum,
sedet ad caput; qui vero humanitatem annuntiat, sicut illud: verbum
caro factum est, sedet ad pedes. Tertio potest referri ad tempus
Annuntiationis; et sic sed et unus ad caput, et unus ad pedes: quia
ab initio usque ad finem mundi mysteria Christi significabant esse
annuntianda. I Cor. II, 26: mortem domini annuntiabitis donec
veniat. Consequenter cum dicit dicunt ei: mulier, quid ploras?
Agitur de Angelorum allocutione, et primo ponit Angelorum
interrogationem; secundo mulieris responsionem. Circa primum sciendum
est, quod Angeli scientes mulierem adhuc dubitare, quasi a remotis
incipientes causam fletus exquirunt. Unde dicit: dicunt illi,
scilicet Angeli, quid ploras? Quasi dicerent: plorare noli,
supervacuum enim est, quia ad vesperum, scilicet passionis,
demorabitur fletus, et ad matutinum, resurrectionis, laetitia;
Ier. XXXI, 16: quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a
lacrymis, quia est merces operi tuo. Ubi notandum, secundum
Gregorium, quod ipsa sacra eloquia quae in nobis lacrymas amoris
excitant, easdem lacrymas consolantur, dum nobis redemptoris nostri
spem repromittunt. Ps. XCIII, 19: secundum multitudinem
dolorum meorum, consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Sed
mulier quasi nescientes eos interrogasse putans, non Angelos, sed
homines esse putat, et causam fletus sui exponit, et dicit eis:
tulerunt dominum meum, idest corpus domini mei, a toto partem
significans: sicut confitemur dominum Iesum Christum filium Dei
sepultum, cum eius sola sepulta sit caro, quia divinitas carnem non
deseruit. Et nescio ubi posuerunt eum. Hoc enim erat ei causa
desolationis, quia nesciebat quo iret, et eum ad consolationem sui
doloris inveniret. Sed numquid ad consolationem amantis est habere
aliquid quod fuit amici? Et quidem, secundum Augustinum, IV
confessionum, magis pertinet ad dolorem. Unde ipse dicit, quod
fugiebat omnia loca in quibus conversatus fuerat cum amico suo. Et
tamen Chrysostomus dicit, quod est ad consolationem. Sed utrumque
est verum. In omnibus enim quae habent admixtionem gaudii et
tristitiae, spes rei desideratae est delectabilis, Rom. c. XII,
12: spe gaudentes, in tribulatione patientes, est etiam et
tristabilis, quia spes quae differtur affligit animam: sed non
secundum eamdem rationem. Nam inquantum per spem repraesentatur res
amata ut possibilis consequi, causat gaudium; inquantum autem separat
actu, absens contristatur. Et sic est in isto loco: quia res amici
inquantum repraesentat amicum, amanti delectabilis est; inquantum vero
subtractionem amici ad memoriam reducit, tristitiam infert.
|
|