|
Hic ponitur quomodo mulier ista pervenit ad Christi visionem, et
primo agitur de Christi visione; secundo de eius a muliere
cognitione, ibi dixit ei Iesus, noli me tangere et cetera. Circa
primum primo ponit Christi visionem; secundo eius allocutionem, ibi
dicit ei Iesus: mulier, quid ploras? Dicit ergo quantum ad primum
haec cum dixisset, scilicet Maria Magdalena ad Angelum, conversa
est retrorsum. Sed quaerit Chrysostomus: mulier quae loquebatur cum
Angelis, quos saltem venerandos viros putabat, quare non expectabat
eorum responsum de hoc quod dixit, sed retrorsum convertitur?
Responsio. Dicendum, quod cum mulier Angelis respondisset,
Christus advenit, cui Angeli reverentiam exhibentes assurrexerunt,
quod videns mulier admirans respexit retro, ut sciret ad quid
assurrexissent. Unde et Lucas ult., 4 Angelos stantes visos esse
commemorat. Et sic retrorsum ad aspiciendum conversa, vidit Iesum
stantem, et non sciebat quia Iesus est: videbat enim eum in specie
non gloriosum, quem Angeli gloriosum videntes honorabant. Ostenditur
etiam per hoc, quod si aliquis Christum videre desiderat, oportet
quod ad eum convertatur. Zach. I, 3: convertimini ad me, ait
dominus exercituum, et convertar ad vos. Illi ad eum videndum
perveniunt qui se totaliter in eum, per amorem convertunt. Sap.
VI, 14: praeoccupat eos qui se concupiscunt. Mystice autem per
hoc signatur quod haec mulier per infidelitatem ad Christum verterat
dorsum: sed quando animum eius ad cognoscendum convertit, retrorsum
conversa est. Sed quare eum non agnoscebat, cum idem ipse esset?
Dicendum, quod hoc erat vel quia quem mortuum viderat, resurrexisse
non credebat, vel quia tenebantur oculi eius ne eum agnosceret, ut
dicitur de duobus discipulis euntibus in Emaus, Lc. ult., 31.
Allocutio Christi ponitur cum dicit dicit ei Iesus: mulier, quid
ploras? Primo ponitur Christi interrogatio; secundo mulieris
responsio. Circa primum sciendum est, quod mulier ista paulatim
proficit: nam Angeli causam ploratus exquirunt, sed Christus quid
quaerat, interrogat. Nam ploratus ex desiderio inquisitionis
causabatur. Quem quaerit enim interrogat ut augeatur desiderium,
quatenus cum nominaret quem quaereret, in amorem eius ardentius
aestuaret, et sic semper quaereret. Ps. CIV, 4: quaerite
faciem eius semper; Prov. IV, 18: iustorum semita quasi lux
splendens procedit et crescit usque ad perfectum diem. Consequenter
cum dicit illa existimans quia hortulanus esset, dixit ei etc.,
ponitur responsio mulieris: et ponitur primo opinio quam de
interrogante habebat; secundo ponuntur verba responsionis. Opinabatur
autem illa quod hortulanus esset. Sciebat enim quod exterriti custodes
propter terraemotum et aspectum Angelorum, iam fugerant, et nullum
circa loca illa occupari nisi eum qui eorum cultor esset. Et ut
Gregorius dicit, haec mulier errando non erravit, dum Christum
hortulanum credidit: quia in eius pectore per amoris sui vim semina
virtutis plantabat. Eccli. XXIV, v. 42: dixi: rigabo hortum
meum plantationum et inebriabo prati mei fructum. Et dixit ei,
domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi: dominum enim vocat ut
benevolentiam captet. Sed cum iste de novo venisset, nec ei dixerat
quem quaerebat, quare dixit si tu sustulisti eum? Quem eum? Sed
dicendum, quod vis amoris hoc agere solet in amato, ut quod ipse
semper cogitat, nullum alium credat ignorare. Unde Lc. ult., v.
17, cum quaereret dominus, qui sunt hi sermones quos confertis ad
invicem? Dixerunt: tu solus peregrinus es in Ierusalem? et cetera.
Sed quid dicit si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum; et
ego eum tollam? Mirabilis mulieris audacia, quam mortui non terret
aspectus; et cuius valetudo ad grave mortui funus tollendum plus
intentat quam possit. Sed hoc est quod dicitur I Cor. XIII,
7: caritas omnia sperat. Ideo autem eum accipere volebat, ne
Iudaei in corpus saevirent exanime; et ideo volebat in alium locum
incognitum illud transportare. Consequenter cum dicit dicit ei
Iesus, Maria etc., agit de recognitione Christi a muliere. Et
primo ponitur vocatio, cum dicit Maria, quam supra alloquens mulierem
quasi nomine communi vocaverat. Sed hic proprio nomine vocatur
Maria, ut designet specialem notitiam quam habet ad sanctos. Ps.
CXLVI, 4: qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis
nomina vocat; Ex. XXXIII, 12: novi te ex nomine: et ut
ostendat quod licet quadam generali motione omnes res moveantur a Deo,
specialiter tamen ad hominis iustificationem necessaria est gratia
specialis. Effectus vocationis ponitur cum dicit conversa illa dicit
ei, Rabboni, quod dicitur magister. Sed numquid non respiciebat ad
Christum qui eam vocaverat? Respondeo. Dicendum, secundum
Augustinum, quod hoc referendum est ad interiorem dispositionem
mentis: nam prius, cum corpore conversa fuit, putavit Christum esse
quod non erat, scilicet hortulanum; nunc autem corde convertitur, dum
quod erat agnovit. Vel dicendum, quod, ut dictum est, credebat eum
esse aliquem alium hominem. Unde dum sibi loqueretur, sollicita de eo
quod gerebat in corde, non eum respicit, sed circumquaque, si aliquod
signum videret sepulti. Et ideo Christus revocans eam, ex proprio
nomine vocavit dicens Maria, quasi dicat: quo respicis? Recognosce
eum a quo recognosceris. Et ideo statim, vocata ex nomine,
recognovit auctorem, dicens Rabboni, quod dicitur magister: sic enim
eum consueverat vocare. In quo datur intelligi, quod vocatio Christi
est causa iustificationis nostrae et confessionis verae. Consequenter
cum dicit dicit ei Iesus: noli me tangere, ostendit Evangelista
quomodo Maria instruitur a Christo, et primo ponit unam instructionem
prohibitivam; secundo aliam affirmativam, ibi vade autem ad fratres
meos. Circa primum duo facit. Primo ponit prohibitionem; secundo
assignat eius rationem. Admonet quidem Christus Mariam ne eum
tangat, dicens noli me tangere. Et si non legatur hic quod mulier
vellet eum tangere, datur ex hoc intelligi, secundum Gregorium quod
Maria ad pedes prostrata amplecti voluit eius vestigia quem
recognovit. Sed subditur pro ratione nondum enim ascendi ad patrem
meum, per quod videtur quod dominus post resurrectionem noluit tangi ab
hominibus antequam ascenderet: cuius contrarium habetur Lc. ult.,
39: palpate et videte quoniam spiritus carnem et ossa non habet. Et
si dicas eum a discipulis se tangi voluisse, non autem a mulieribus;
hoc non potest stare, quia Matth. ult., 9, dicitur de Magdalena
et aliis mulieribus quia accesserunt et tenuerunt pedes eius.
Intelligendum est ergo, secundum litteram, quod mulier haec bis vidit
Angelos in hoc itinere. Primo quidem simul cum aliis mulieribus vidit
unum Angelum sedentem super lapidem, ut dicitur Matth.
XXVIII, 2 et Mc. c. XVI, 5. Secundo vero in reditu
vidit duos Angelos intus in monumento, sicut dicit Ioannes.
Similiter etiam in hoc eodem itinere bis vidit Christum. Primo
quidem in horto, quando aestimavit eum hortulanum, ut supra habitum
est; secundo in via, quando currebat cum aliis annuntiare discipulis
quae viderat, ut magis firmarentur in fide resurrectionis: et tunc
accesserunt et tenuerunt pedes eius, ut dicunt Matthaeus et Marcus.
Est autem duplex ratio mystica quare tangi noluit. Una, quia haec
mulier significabat Ecclesiam gentium, quae Christum non erat tactura
per fidem, nisi cum ascendisset ad patrem. Ps. VII, 8:
synagoga populorum circumdabit te: propter hanc in altum regredere.
Alia ratio est, quia secundum Augustinum I de Trinitate cap.
IX, tactus facit quasi finem cognitionis. Quando enim videmus rem,
utcumque eam cognoscimus; sed per tactum consummatam cognitionem de ea
habemus. Mulier autem haec aliquam fidem habebat de Christo sicut de
sancto viro, unde et magistrum eum vocabat: necdum ad hoc pervenerat
ut cognosceret eum aequalem patri et unum cum Deo. Et ideo dicit noli
me tangere idest, non constituas finem tuae notionis in eo quod credis
de me, nondum enim ascendi ad patrem meum, scilicet in corde tuo,
quia non credis me esse unum cum eo; quod tamen postea credidit. Nam
in eius intimis sensibus quodammodo Christus ascendit ad patrem, qui
sic in ea profecerat ut patri cognoscat aequalem. Vel dicendum,
secundum Chrysostomum, quod haec mulier videns Christum surrexisse,
credidit quod esset in eadem qualitate in qua fuerat prius, habens
mortalem vitam: unde et volebat cum eo esse sicut ante passionem, et
prae gaudio nihil magnum excogitabat; quamvis caro Christi multo
melior facta fuerit resurgendo. Et ideo ab hac intelligentia eam
revocare volens, dicit noli me tangere; quasi dicat: non putes me de
cetero habere vitam mortalem et vobiscum eo modo conversari quo primo.
II Cor. V, v. 16: et si novimus secundum carnem Christum,
sed iam nunc non novimus. Et hoc est quod subdit nondum enim ascendi
ad patrem meum. Et tunc non est monitionis ratio, sed tacitae
quaestionis responsio, quasi dicat: etsi videas me hic manentem, non
est propter hoc quod non habeam gloriosam carnem; sed quia nondum
ascendi ad patrem meum. Voluit enim priusquam ascenderet, fidem
resurrectionis et suae divinitatis firmare in cordibus apostolorum.
Deinde ponit instructionem affirmativam, dicens vade autem ad fratres
meos scilicet apostolos, qui sunt fratres per conformitatem naturae,
Hebr. II, 17: debuit per omnia fratribus assimilari, et per
adoptionem gratiae, quia eius patris sunt filii adoptivi, cuius ipse
est filius naturalis. Ubi notandum est triplex privilegium, quod
Magdalenae est collatum. Primo quidem propheticum, per hoc quod
meruit Angelos videre: propheta enim est medius inter Angelos et
populum. Secundo Angelorum fastigium, per hoc quod vidit Christum,
in quem desiderant Angeli prospicere. Tertio officium apostolicum,
immo facta est apostolorum apostola, per hoc quod ei committitur ut
resurrectionem dominicam discipulis annuntiet: ut sicut mulier viro
primo nuntiavit verba mortis, ita et mulier primo nuntiaret verba
vitae. Et dic eis: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum. Supra
XIV, v. 5: vado ad eum qui me misit; Eph. IV, v. 10:
qui descendit ipse et qui ascendit super omnes caelos. Sed ex hoc
Arius sumit sui erroris fulcimentum: quia per hoc quod dicit patrem
meum et patrem vestrum, concludere voluit quod eodem modo Deus sit
pater filii, sicut est noster pater; et Deus filii sicut Deus
noster. Sed contra hoc dicendum quod haec verba qua intentione
dicantur apparet ex circumstantiis loquendi. Dicit enim supra vade ad
fratres meos etc.: hos autem fratres habet Christus secundum quod
homo, et secundum hoc Christus est subiectus patri, sicut creatura
creatori: nam ipsum corpus Christi creatura quaedam est. Vel
aliter, secundum Augustinum, Christus hic loquitur de se secundum
utramque naturam: quia quod dicit ascendo ad patrem meum et patrem
vestrum, pertinet ad divinam naturam, secundum quam habet patrem Deum
connaturalem cui est aequalis. Et sic intelligendum est aliter meum,
et aliter vestrum: natura meum, gratia vestrum, quasi, hoc quod
estis filii adoptivi per gratiam, per me habetis. Gal. IV, v.
4: misit Deus filium suum (...) ut adoptionem filiorum Dei
reciperemus; Rom. VIII, 29: quos praescivit conformes fieri
imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
Quod addit Deum meum et Deum vestrum, refertur ad humanam naturam,
secundum quam habet Deum gubernatorem. Et sic dicit Deum meum, sub
quo ego homo sum, et Deum vestrum, inter quos et ipsum mediator sum:
quia per ipsum habemus Deum nobis placatum, et sic Deum nostrum.
Rom. V, v. 1: iustificati igitur ex fide, pacem habeamus per
dominum nostrum Iesum Christum per quem habemus accessum in gratiam in
qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei; II Cor.
V, 19: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi.
Promptitudo obedientiae Mariae ponitur cum dicit venit Maria
Magdalene annuntians, quia vidi dominum, et haec dixit mihi.
Venit, de loco ubi erat horti spatium ante lapidem monumenti,
annuntians discipulis. I Cor. XI, 23: ego enim accepi a domino
quod et tradidi vobis; Is. XXI, 10: quae audivi a domino Deo
exercituum, domus Israel, annuntiavi vobis.
|
|