|
Positis apparitionibus Christi factis mulieribus, in parte ista agit
Evangelista de apparitionibus factis apostolis, et primo de
apparitione qua simul omnibus in Ierusalem apparuit, excepto Thoma;
secundo de ea quae facta est, Thoma praesente, ibi et post dies octo
etc.; tertio de ea quae facta est quibusdam specialiter iuxta mare,
XXI capitulo postea manifestavit se et cetera. Circa primum duo
ponuntur. Primo domini apparitio; secundo discipulorum dubitatio,
ibi Thomas autem et cetera. Circa primum tria ponuntur. Primo
domini apparitio; secundo officii iniunctio, ibi dixit eis, pax vobis
etc.; tertio spiritualis muneris collatio, ibi haec cum dixisset,
insufflavit et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit
apparitionis circumstantias; secundo apparitionis continentiam, ibi
venit Iesus etc.; tertio apparitionis consequentia, ibi gavisi sunt
discipuli viso domino. Describit ergo apparitionem dominicam
discipulis a quatuor circumstantiis. Primo quidem ex horae
descriptione, quia cum sero esset; secundo ex diei designatione, quia
die illa; tertio ex loci conditione, quia cum fores essent clausae;
quarto ex discipulorum dispositione, quia erant congregati propter
metum Iudaeorum. Fuit ergo hora apparitionis serotina: cuius duplex
est ratio litteralis. Una, quia voluit simul apparere omnibus; et
ideo praestolatus est usque in sero, ut qui dispersi erant de die,
simul convenirent in sero: nam de nocte simul erant. Alia ratio est
quia dominus eis apparuit ut confortaret eos. Illam ergo elegit horam
qua magis stupentes confortatione indigebant: haec est sero. Ps.
XLV, 2: adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis.
Est etiam ratio mystica, quia scilicet dominus in fine mundi apparebit
fidelibus, quando media nocte clamor fiet: ecce sponsus venit,
redditurus eis mercedem suam; Matth. XX, 8: cum sero factum
esset, dixit dominus vineae procuratori suo: voca operarios, et redde
eis mercedem. Dies apparitionis fuit ipsamet dies resurrectionis,
quia die illa una sabbatorum, scilicet dies dominica, de qua dictum
est (supra hoc cap.) una autem sabbati. Quare autem dicatur una
sabbatorum, iam dictum est. Potest autem ex Evangeliis colligi,
dominum quinquies isto die apparuisse. Bis scilicet mulieribus, semel
Magdalenae soli, de qua immediate supra, et iterum simul cum aliis
mulieribus revertentibus; et tunc accesserunt, et tenuerunt pedes
eius. Tertio vero apparuit duobus discipulis ipso die euntibus in
Emaus, Lc. ult., 13. Quarto autem Simoni Petro. Sed quando
et quomodo et ubi, non exprimitur, nisi tantum quod apparuit. Lc.
ult., v. 34: surrexit dominus vere, et apparuit Simoni. Quinto
apparuit omnibus simul congregatis de sero, ut habetur hic. Et ideo
cantatur: haec dies quam fecit dominus: exultemus et laetemur in ea:
Ps. CXVII, 24. Per hoc autem datur intelligi, quod in die
communis resurrectionis apparebit manifeste omnibus mulieribus,
peccatoribus, peregrinis, apostolis, et apostolicis viris: quia
videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt: Apoc. I, 7.
Conditio autem loci describitur per clausuram, dubia et timida; quia
fores essent clausae: ad litteram propter tarditatem, quia nox erat,
et propter metum Iudaeorum. Sed ex parte Christi, clausurae causa
fuit ut manifestaret eis virtutem suae potestatis intrando ad eos ianuis
clausis. Sciendum est autem circa hoc, quod secundum quosdam intrare
ianuis clausis est de proprietate corporis gloriosi, quod dicunt per
quamdam conditionem sibi inhaerentem posse esse cum alio corpore simul
in eodem loco, inquantum est gloriosum: et hoc factum esse et fieri
posse sine miraculo. Sed hoc non potest stare: quia quod corpus
humanum non glorificatum, non possit simul cum alio corpore esse,
inest sibi ex natura. Oportet ergo quod si corpus glorificatum dicatur
habere in se proprietatem aliquam inhaerentem, quod possit simul cum
alio corpore esse in eodem loco, quod excludatur ab eo illa proprietas
qua nunc impeditur ne simul cum alio possit esse. Haec autem
proprietas nullo modo est separabilis vel destructibilis a corpore, cum
non sit mathematica corpulentia ut ipsi dicunt, sed ipsae dimensiones
corporis quanti, quibus proprie accidit situs. Unde philosophus
arguit contra ponentes ideas et materias. Et quod dato etiam quod
vacuum esset totum spatium super terram, adhuc corpus sensibile non
posset esse simul cum illis, propter dimensiones quantitatis. Per
nullam autem proprietatem corporis gloriosi possent removeri dimensiones
a corpore, natura corporis remanente. Et ideo dicendum est, quod hoc
miraculose Christus fecit virtute suae divinitatis; et quandocumque in
sanctis simile contingeret, miraculosum esset, et per novum miraculum
fit. Et hoc expresse dicunt Augustinus et Gregorius. Dicit enim
Augustinus: quaeris quomodo per ostia clausa intrare potuit? Si
comprehendis modum, non est miraculum. Ubi deficit ratio, ibi est
fidei aedificatio: et subdit: ille quippe non eis apertis intrare
potuit, quo nascente virginitas matris inviolata permansit. Sicut
ergo ortus eius ex virgine matre virtute suae divinitatis miraculosus
fuit, sic introitus iste. Mystice autem per hoc datur intelligi quod
Christus nobis apparet quando fores, idest sensus exteriores, sunt
clausi in oratione, Matth. VI, 6: tu autem cum oraveris, intra
in cubiculum, et in fine mundi, quando quae paratae erunt, intrabunt
ad nuptias, et postea claudetur ianua, ut habetur Matth. XXV,
10. Dispositio discipulorum describitur imitanda, quia congregati
erant: quod quidem non vacat a mysterio. Christus enim ad congregatos
venit, spiritus sanctus ad congregatos descendit: quia Christus et
spiritus sanctus non nisi in caritate congregatis adsunt. Matth.
XVIII, 20: ubicumque fuerint duo vel tres congregati in nomine
meo, ibi sum in medio eorum. Hic ponitur ipsa apparitio Christi
quantum ad tria. Primo quantum ad Christi praesentiam quam exhibuit;
secundo quantum ad salutationem quam eis protulit; tertio quantum ad
sui certam manifestationem, quam eis ostendit. Praesentiam autem suam
exhibuit eis Christus absque omni dubio, quia venit, et stetit in
medio discipulorum. Venit quidem personaliter ipse idem, sicut eis
promiserat supra XIV, 28: vado, et venio ad vos. Sed stetit in
medio, ut omnes certitudinaliter agnoscerent. Unde arguuntur Iudaei
qui eum non cognoverunt. Supra I, 26: medium autem vestrum stetit
quem vos nescitis. Item stetit in medio discipulorum, ut ostendat
conformitatem humanae naturae quam habet ad eos. Eccli. l, 13:
circa illum corona fratrum, quasi plantatio cedri in monte Libano.
Item stetit in medio, per condescensionem, quia inter eos conversatus
est sicut unus ex eis. Eccli. XXXII, 1: rectorem te
posuerunt? Noli extolli, esto in illis quasi unus ex ipsis; Lc.
XXII, 27: ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat.
Item ad designandum quod nos debemus esse in medio virtutis. Is.
XXX, 21: haec est via: ambulate in ea, neque declinetis ad
dexteram neque ad sinistram. Qui enim excedit in plus, divertit ad
dexteram; qui autem deficit in minus, vadit ad sinistram.
Salutationis autem verba eis protulit, dicens pax vobis. Sed haec
fuit necessaria: erat enim eorum pax multipliciter perturbata, et
quantum ad Deum, contra quem quidam peccaverunt negando, quidam
fugiendo Matth. XXVI, 31: omnes vos scandalum patiemini in me
in ista nocte, scriptum est enim: percutiam pastorem, et dispergentur
oves gregis. Et contra hoc proposuit eis pacem reconciliationis ad
Deum; Rom. V, 10: reconciliati sumus Deo per mortem filii
eius: hanc enim per passionem fecit. Item quantum ad seipsos: quia
tristes erant, et in fide dubii; et hanc etiam pacem factam
proposuit. Ps. CXVIII, 165: pax multa diligentibus legem
tuam. Item quantum ad exteriores: quia a Iudaeis persecutiones
patiebantur; et contra hoc dicit eis pax vobis, contra Iudaeorum
scilicet persecutiones. Supra XIV, 27: pacem meam do vobis,
pacem relinquo vobis. Certam autem sui manifestationem ostendit eis
per manus et latus, unde sequitur haec cum dixisset, ostendit eis
manus et latus, quia in eis specialiter remanserunt signa passionis
suae. Lc. ult., 39: videte manus meas et pedes meos, quia ego
ipse sum. Sic et in gloria se ostendet; supra c. XIV, 23: si
quis diligit me, sermonem meum servabit, et infra: manifestabo ei
meipsum. Hic ponitur apparitionis effectus, qui est gaudium in
cordibus discipulorum de visione domini, quam promiserat eis supra c.
XVI, 22: iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum. Sed
hoc gaudium implebitur in patria, scilicet bonis, ex aperta visione
Dei. Is. ult., 14: videbitis, et gaudebit cor vestrum, et
ossa vestra quasi herba germinabunt. Iniungit apostolis officium, et
primo praemittit pacis vinculum; secundo iniungit officium, ibi sicut
misit me pater. Dixit ergo eis iterum, pax vobis. Hoc dixit eis
contra perturbationem duplicem: nam contra perturbationem praesentem a
Iudaeis, dixit eis primo pax vobis; sed contra conturbationem factam
a gentibus, dixit eis iterum, pax vobis. Supra XVI, 33: in
mundo pressuram habebitis, in me autem pacem. Nam ad gentes mittendi
erant. Et ideo statim subditur iniunctio officii: sicut misit me
pater, et ego mitto vos: in quo ostendit se mediatorem inter Deum et
homines. I Tim. II, 5: mediator Dei et hominum homo Christus
Iesus et cetera. Hoc erat ad consolationem discipulorum, qui
cognoscentes auctoritatem Christi, sciebant eum mittere ipsos
auctoritate divina. Item considerantes dignitatem propriam, scilicet
quod habebant officium proprium apostolorum: apostolus enim idem est
quod missus. Dicit ergo sicut misit me pater, et ego mitto vos,
idest, sicut pater diligens me misit in mundum ad passionem tolerandam
pro salute fidelium, supra III, 17: non enim misit Deus filium
suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum,
ita ego diligens vos, mitto vos ad tribulationes sustinendas pro nomine
meo. Matth. c. X, 16: ecce ego mitto vos sicut oves in medio
luporum. Secundo datur eis idoneitas officii per dationem spiritus
sancti. II Cor. III, v. 6: qui et idoneos nos fecit
ministros novi testamenti non littera, sed spiritu. Unde sequitur
haec cum dixisset, insufflavit et cetera. Et circa hanc dationem
primo praemittit dationis signum, quod est insufflatio; unde dicit
insufflavit. Simile habetur Gen. II, v. 7: inspiravit in
faciem eius spiraculum vitae, quod primus homo depravavit, scilicet
vitae naturalis: sed hoc Christus reparavit, dando spiritum sanctum.
Non est intelligendum quod huiusmodi flatus Christi fuerit spiritus
sanctus, sed signum eius. Unde Augustinus dicit IV de Trinitate:
flatus ille corporeus substantia spiritus sancti non fuit, sed
demonstratio per congruam significationem non tantum a patre sed etiam a
filio procedere spiritum sanctum. Notandum autem, quod super
Christum spiritus sanctus missus est primo quidem in columbae specie in
Baptismo, supra III, et in specie nubis in transfiguratione;
Matth. XVII, 5. Cuius ratio est, quia gratia Christi, quae
datur per spiritum sanctum, derivanda erat ad nos per propagationem
gratiae in sacramentis: et sic descendit in specie columbae in
Baptismo, quae est animal fecundum; et per doctrinam, et sic
descendit in nube lucida. Unde et ibi ostenditur doctor; unde dicit:
ipsum audite. Super apostolos autem primo descendit in flatu, ad
designandam propagationem gratiae in sacramentis, cuius ipsi ministri
erant; unde dicit quorum remiseritis peccata, remittuntur eis.
Matth. ult., 19: euntes ergo baptizate eos in nomine patris et
filii et spiritus sancti. Secundo vero in igneis linguis ad
significandam propagationem gratiae per doctrinam. Unde dicit Act.
II, 4, quod postquam repleti sunt spiritu sancto, statim coeperunt
loqui. Secundo ponit dationis verba, dicens accipite spiritum
sanctum. Sed numquid hic acceperunt spiritum sanctum? Videtur quod
non: quia cum nondum ascendisset in altum, non debuit dona dare
hominibus. Et quidem, secundum Chrysostomum, quidam dicunt, quod
Christus non dedit eis hic spiritum sanctum; sed praeparavit eos ad
dationem futuram in Pentecoste. Et moventur ad hoc, quia Daniel.
X, 8 dicitur, quod non potuit sustinere visionem Angeli: unde isti
nisi praeparati non potuissent sustinere spiritus sancti adventum. Sed
tamen ipse Chrysostomus dicit: spiritus sanctus datus fuit discipulis
non communiter ad omnia: sed ad aliquem effectum, scilicet ad
dimittendum peccata, sicut Matth. X, 8, ad faciendum miracula.
Augustinus autem et Gregorius dicunt, quod spiritus sanctus habet duo
praecepta dilectionis, scilicet Dei et proximi: et ideo primo datus
fuit in terra ad designandum praeceptum dilectionis proximi; secundo de
caelo ad designandum praeceptum dilectionis Dei. Tertio ponitur
dationis fructus quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: quod
conveniens effectus est spiritus sancti, scilicet remissio peccatorum:
nam ipse caritas est, et per eum nobis datur caritas. Rom. c. V,
5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum,
qui datus est nobis. Remissio autem peccatorum non fit nisi per
caritatem. Quia: universa delicta operit caritas; I Petr. IV,
8: caritas operit multitudinem peccatorum. Hic ergo primo quaeritur
de hoc quod dicit quorum remiseritis peccata, cum solus Deus peccata
remittat. Ad hoc aliqui dicunt, quod solus Deus remittit culpam;
sed sacerdos absolvit tantum a reatu poenae, et denuntiat eum absolutum
a macula culpae. Sed hoc non est verum: nam sacramentum poenitentiae
cum sit sacramentum novae legis, confert gratiam, sicut et in
Baptismo confertur. Sed in Baptismo sacerdos baptizat
instrumentaliter, et tamen confert gratiam: ergo similiter in
sacramento poenitentiae sacramentaliter et ministerialiter absolvit a
poena et culpa, inquantum dat sacramentum in quo peccata dimittuntur.
Quod autem dicitur, quod solus Deus peccata dimittit, verum est
auctoritate. Sic etiam solus Deus baptizat; sed sacerdos
ministerio, ut dictum est. Item quaeritur de hoc quod dicit accipite
spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis.
Videtur ergo quod qui non habet spiritum sanctum, non possit peccata
dimittere. Ad quod dicendum, quod si remissio peccatorum esset
proprium opus sacerdotis, idest quod ex sua virtute hoc faceret, non
utique posset sanctificare nisi sanctus. Remissio autem peccatorum est
proprium opus Dei, qui propria virtute et auctoritate peccata
dimittit, sacerdotis autem non nisi est sicut instrumenti. Sicut ergo
dominus per servum et ministrum suum, sive sit bonus sive malus,
potest facere voluntatem suam ad exequendum aliqua: ita et dominus per
ministros, etiam si mali sint, potest sacramenta conferre, in quibus
datur gratia. Item quaeritur de hoc quod dicitur quorum remiseritis
peccata, remittuntur eis. Ad quod dicendum est quod, sicut dictum
est, sacerdos in sacramentis agit sicut minister Dei. I Cor.
IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros Christi et
dispensatores mysteriorum Dei. Eodem ergo modo quo Deus remittit et
retinet peccata, simul et sacerdos. Remittit autem Deus peccata
largiendo gratiam; sed dicitur retinere non largiendo eam propter
impedimentum ex parte recipientis: sic et minister remittit peccata,
inquantum impendit sacramentum Ecclesiae; et retinet inquantum aliquos
indignos ostendit sacramentorum receptione.
|
|