|
Posita salvatoris apparitione, hic agit Evangelista de discipuli
dubitatione, et primo ponitur discipuli absentia; secundo ponitur sibi
facta denuntiatio, ibi dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus
dominum; tertio obstinata eius dubitatio, ibi ille autem dixit et
cetera. Absens autem discipulus describitur primo ex nomine, quia
Thomas, qui interpretatur abyssus, sive geminus. In abysso autem
duo sunt: scilicet profunditas et obscuritas. Abyssus ergo Thomas
propter obscuritatem infidelitatis, quam habet ex se. Item abyssus ex
profunditate miserationis, quam habet a Christo: unde de hoc dicitur
in Ps. XLI, 8: abyssus profunditatis, scilicet Christus,
abyssum obscuritatis, scilicet Thomam, invocat miserando; et abyssus
obstinationis, scilicet Thomas, abyssum profunditatis, scilicet
Christum, invocat confitendo. Secundo ex dignitate, quia unus ex
duodecim: non quod tunc duodecim essent, quia iam Iudas interierat,
Matth. XXVII, 5, sed dicitur unus de duodecim, quia erat
electus ad eam dignitatem quam Deus sacraverat duodenario numero;
Lc. VI, 13: elegit duodecim, quos apostolos nominavit. Et
hunc numerum Deus voluit semper esse integrum. Tertio ex
interpretatione qui dicitur Didymus. Thomas enim est nomen Syrum vel
Hebraeum, et habet duas interpretationes, scilicet geminus et
abyssus. Geminus autem Latine, Graece dicitur Didymus: et ideo
quia Ioannes in Graeco scripsit Evangelium, posuit Didymus.
Dicitur autem geminus, quia forte fuit de tribu Beniamin, in qua
aliqui vocabantur gemini; vel etiam omnes. Vel potest hoc referri ad
eius dubitationem: quia qui certus est, firmatus est in unam partem,
sed qui dubitat, accipit unam partem cum formidine alterius. Iste
ergo Thomas non erat cum eis, scilicet discipulis, quando venit
Iesus: tardius enim rediit quam alii qui de die dispersi erant, et
sic amisit solatium dominicae visionis, pacis eulogium, et sancti
spiritus afflatum. Instruimur autem per hoc a societate separari non
debere. Hebr. X, 25: non deserentes collectionem nostram, sicut
est consuetudinis quibusdam. Sed, ut Gregorius dicit, non hoc
casu, sed divina gestum est voluntate, ut electus discipulus tunc
deesset; sed divinae pietatis dispensatione, ut scilicet discipulus
dubitans, dum in magistro suo vulnera palparet carnis, in nobis
vulnera sanaret infidelitatis. Unde in hoc apparent potissima signa
altissimae pietatis Dei. Et primo in hoc quod intantum diligit genus
humanum, quod aliquando permittit aliquas tribulationes fieri electis
suis, ut inde aliquod bonum humano generi proveniat. Propter hoc enim
apostolos, prophetas et sanctos martyres permisit affligi. Oseae
VI, 5: propter hoc dolavi in prophetis, occidi eos in verbis oris
mei; II Cor. I, 6: sive tribulamur pro vestra exhortatione et
salute, sive consolamur pro vestra consolatione, quae operatur
tolerantiam earumdem passionum quas et nos patimur. Sed, quod adhuc
mirabilius est, permittit aliquem sanctum labi in peccatum propter
instructionem: ut quid enim permisit aliquos sanctos et iustos viros
graviter peccasse (sicut quod David adulter fuit et homicida) nisi
quod ex hoc instructi cautiores simus et humiliores? Ut qui existimat
stare, videat ne cadat; et qui cecidit, adiiciat ut resurgat. Unde
Ambrosius dixit Theodosio imperatori: secutus es errantem, sequi
studeas poenitentem. Et ideo dicit Gregorius, quod plus profuit
nobis Thomae infidelitas ad fidem, quam fides credentium
discipulorum. Consequenter cum dicit dixerunt ergo ei alii discipuli,
vidimus dominum, ponit denuntiationem. Quia statim non venit
Thomas, dixerunt autem ei alii discipuli: vidimus dominum. Et hoc
est ex ordinatione divina, ut quod unus accipit a Deo, communicet
aliis. I Petr. IV, 10: unusquisque gratiam quam accepit, in
alterutrum illam administrantes; et Is. XXII, 10: quae audivi
a domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis; Gen.
XXXII, 30: vidi dominum, et salva facta est anima mea.
Consequenter cum dicit ille autem dixit eis etc., ponitur obstinata
Thomae dubitatio. Et quidem satis fuisset excusabilis, quod non
statim credidit: quia, ut dicitur Eccli. XIX, 4: qui cito
credit, levis est corde. Sed multum investigare, praesertim ubi de
secretis Dei agitur, grossities mentis est. Prov. XXV, 27:
sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum; sic qui perscrutator
est maiestatis, opprimetur a gloria: Eccli. III, v. 22:
altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. Sed
quae praecepit Deus tibi, illa cogita semper, et in pluribus operibus
eius ne fueris curiosus. Circa Thomam considerandum est, quod durus
fuit ad credendum, et irrationabilis ad petendum. Durus quidem, quia
noluit credere nisi sensibili argumento; et non tamen unius sensus,
sed duorum, scilicet visus, quia nisi videro in manibus eius fixuram
clavorum, et tactus, et mittam manum meam in latus eius, non credam.
Irrationabilis vero fuit, quia petebat vulnera videre ad
comprobationem fidei; cum maius videret, scilicet totius hominis
resuscitati reparationem. Et licet hoc Thomas propter sui dubietatem
diceret, tamen hoc divinitus factum est propter nostram utilitatem et
aedificationem. Certum est enim quod qui se totum hominem reparavit
resurgendo, potuit etiam vulnerum cicatrices extergere; sed servatae
sunt propter nostram utilitatem.
|
|