|
Hic agitur de secunda apparitione dominica, qua apparuit omnibus
discipulis praesente Thoma, et primo ponit Christi apparitionem;
secundo discipuli confirmationem, ibi deinde dixit Thomae etc.;
tertio eorum quae dicta sunt in Evangelio, recapitulationem, ibi
multa quidem et alia signa fecit Iesus et cetera. Circa primum tria
facit. Primo describit apparitionis tempus; secundo manifestat
personas quibus apparuit; tertio modum apparitionis ostendit. Tempus
quidem, quia post dies octo, scilicet a die resurrectionis dominicae,
in cuius sero facta fuit prima apparitio. Cuius quidem una ratio
litteralis est, ut ostenderet etiam Evangelista quod licet Christus
pluries apparuisset discipulis, non tamen continue conversatus est cum
eis, cum non ad eumdem vivendi modum surrexerit, sicut nec nos ad
eamdem vitam resurgemus. Iob XIV, v. 14: cunctis diebus quibus
nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. Secundo ut Thomas
interim audiens a discipulis apparitionem praecedentem, accendatur ad
maius desiderium, et fidelior fieret ad credendum. Alia ratio mystica
est, quia huiusmodi apparitio illam designat qua nobis apparebit in
gloria; I Io. III, 2: cum apparuerit, similes ei erimus,
quoniam videbimus eum sicuti est. Quae quidem apparitio erit in octava
aetate resurgentium. Quibus autem apparuit ostendit subdens iterum
erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Ubi notandum, quod
Thomas solus hac apparitione indigebat; non tamen ei singulariter
dominus apparuit, sed in congregatione existenti, ad designandum quod
singularitates non sunt multum Deo acceptae, sed hi qui in communitate
caritatis existunt. Matth. XVIII, 20: ubi fuerint duo vel
tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Similiter
etiam hi quibus nunc apparet non sunt collecti simul in unum; sic nec
in ipsa apparitione simul omnes fuerunt; sed in futura simul omnes
erunt, ita quod nullus deerit. Matth. XXIV, 28: ubi fuerit
corpus, illic congregabuntur et aquilae. Et infra: mittet Angelos
suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos eius a quatuor
ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum. Modum autem
apparendi ostendit dicens venit Iesus ianuis clausis, et stetit in
medio, et dixit eis, pax vobis: quod supra est expositum.
Nihilominus tamen ponit circa hoc tria: nam primo ponit modum
veniendi, quia ianuis clausis; quod miraculose factum est, ut dicit
Augustinus, ex virtute qua super mare siccis pedibus ambulavit.
Secundo modum standi, quia in medio, ut ab omnibus videretur, et
decebat ut in medio staret. Tertio modum loquendi, quia pax vobis,
scilicet reconciliationis, quam annuntiavit factam ad Deum. Rom.
V, 10: reconciliati sumus Deo per mortem filii eius; Col. I,
20: pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in caelis sive
quae in terris sunt. Item aeternitatis et immortalitatis futuram,
quam promisit eis habendam. Ps. CXLVII, v. 14: qui posuit
fines tuos pacem. Item caritatis et unitatis, quam praecepit eis
servandam. Mc. IX, 49: pacem habete inter vos. Hic ponitur
confirmatio et revocatio discipuli dubitantis: in quo apparet secundum
signum divinae pietatis, quod electis suis in casu cito subvenit,
licet cadant. Cadunt enim electi aliquando, sicut et reprobi, sed
differenter: quia reprobi franguntur; electis vero cito dominus
supponit manum suam, ut resurgant. Ps. XXXVI, 24: cum
ceciderit iustus, non collidetur, quia dominus supponit manum suam.
Item: si dicebam, motus est pes meus, misericordia tua, domine,
adiuvabat me. Et ideo statim supponit Thomae lapso manum, ita ut cum
diceret nisi videro non credam, revocat dicens infer digitum tuum huc.
Et circa hoc tria ponuntur. Primo cicatricum exhibitio; secundo
Thomae confessio, ibi respondit Thomas etc.; tertio tarditatis eius
reprehensio, ibi quia vidisti me, Thoma, credidisti. Notandum
autem circa primum, quod Thomas petiit conditiones ut crederet,
scilicet videre et palpare cicatrices, ut dictum est: et si hoc sibi
fieret, promisit se crediturum. Et ideo dominus, cum haec diceret,
praesentia suae divinitatis assistens, servatis illis conditionibus
revocat eum. Unde primo exhibet conditionem; secundo petit promissi
solutionem, ibi noli esse incredulus, sed fidelis. Conditio fuit
palpare cicatrices, et ideo dicit infer digitum tuum. Sed hic oritur
dubitatio: quia in corporibus glorificatis nullus potest esse
defectus, cicatrices autem sunt defectus quidam: quomodo ergo fuerunt
in corpore Christi? Ad hoc respondet Augustinus in libro de
symbolo, sic dicens: posset autem de corpore suscitato et glorificato
omnem maculam cuiuslibet cicatricis in suo corpore abstergere; sed
sciebat quare cicatrices in suo corpore servaret. Primo quidem ut
demonstraret Thomae non credenti, nisi tangeret et videret; deinde
vero ad exprobrandum infidelibus et peccatoribus in iudicio. Non ut
eis dicat sicut Thomae: quia vidisti me, credidisti: sed ut
convincens eos dicat: ecce hominem quem crucifixistis, videte vulnera
quae infixistis, agnoscite latus quod pupugistis: quoniam et propter
vos apertum est, nec tamen intrare voluistis. Iuxta hoc etiam
quaeritur, utrum in corporibus martyrum remaneant vestigia vulnerum?
Sed ad hoc similiter respondet Augustinus, XXII de civitate
Dei, quod remanebunt quidem, non ad turpitudinem, sed ad immensum
decorem, sic dicens: non hoc in eis deformitas, sed dignitas erit;
et quidem in corpore, non corporis, sed virtutis pulchritudo
fulgebit. Nec ideo tamen si aliqua martyribus amputata vel ablata sunt
membra, sine ipsis membris erunt in resurrectione mortuorum, quibus
dictum est: capillus de capite vestro non peribit: sed ubi membra, ut
praeciderentur, percussa sunt vel secta, ibi cicatrices, sed in
eisdem membris redditis, non perditis apparebunt. Sed, secundum
Gregorium, cum quod incorruptibile est, palpari non possit, quomodo
dominus corpus suum, quod incorruptibile erat, palpandum praebuit?
Rom. VI, v. 9: Christus resurgens ex mortuis iam non moritur.
Unde hac ratione motus Eutyches haereticus dixit, quod corpus
Christi et corpora omnium resurgentium non erunt palpabilia, sed
subtilia et spiritualia ad modum venti et spirituum. Sed quia hoc est
contra illud quod dominus dicit Lc. ult., 39: palpate et videte
quia spiritus carnem et ossa non habet, incorruptibilem ergo et
palpabilem se dominus demonstravit, ut ostenderet corpus suum esse post
resurrectionem eiusdem naturae, quod fuerat corruptibile, et induerat
incorruptionem, I Cor. XV, 53, et alterius gloriae: quia quod
crassum et ignobile fuerat, surrexit in gloria et subtile per effectum
spiritualis potentiae. Sed addit et vide manus, quae pependerunt in
cruce, et mitte in latus, lancea perforatum, et cognosce me illum
eumdem esse qui pependit in cruce. Mystice autem per digitum discretio
designatur, per manus opus nostrum. Monet ergo et digitum et manus in
latus suum mittere, ut quidquid nobis est discretionis, et operis, in
Christi servitium expendamus: Gal. ult., 14: mihi autem absit
gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi. Et petit promissi
solutionem, dicens et noli esse incredulus, sed fidelis. Apoc.
II, 10: esto fidelis usque ad mortem. Consequenter cum dicit
respondit Thomas etc., ponitur Thomae confessio: ubi apparet quod
statim factus est Thomas bonus theologus, veram fidem confitendo:
quia humanitatis Christi, cum dicit dominus meus. Sic enim vocabant
eum ante passionem; supra XIII, 13: vos vocatis me magister et
domine. Item divinitatis: quia Deus meus. Ante enim non vocabant
eum Deum, nisi quando Petrus dixit Matth. XVI, 16: tu es
Christus filius Dei vivi. I Io. ult., 20: hic est verus
Deus, et vita aeterna; Ps. XCVII, v. 28: Deus meus, et
confitebor tibi. Tarditatem autem Thomae dominus arguit dicens quia
vidisti me, Thoma, credidisti, et primo reprehendit eius
tarditatem; secundo commendat aliorum ad credendum facilitatem, ibi
beati qui non viderunt et crediderunt. Dicit ergo quia vidisti me.
Ubi est una dubitatio, quia cum fides sit substantia sperandarum
rerum, argumentum non apparentium, ut dicitur Hebr. XI, 1,
quomodo hic dominus dicit quia vidisti me, credidisti? Sed dicendum,
quod aliud vidit, et aliud credidit. Vidit hominem et cicatrices, et
ex hoc credidit divinitatem resurgentis. Sed secunda dubitatio est,
quia Thomae petenti nisi videro et tetigero, Deus utrumque exhibuit,
scilicet tactum et visum; ergo debuit dicere, quia vidisti et
tetigisti, credidisti. Respondeo dicendum, secundum Augustinum,
quod sensu visus utimur pro quolibet sensu. Dicimus enim: vide
quomodo calet, quomodo sonat, quomodo sapit, quomodo redolet. Dicit
ergo: infer digitum tuum huc, et vide; non quod in digito sit visus,
sed dicitur quasi: tange et experire; ita et hic quia vidisti me,
idest quia expertus es etiam per tactum. Vel dicendum, quod Thomas
videns vulnera et cicatrices confusus est in seipso, et antequam
poneret digitum credidit, et dixit: dominus meus et Deus meus. Sed
tamen Gregorius dicit, quod tetigit, et ad visum confessus est.
Consequenter cum dicit beati qui non viderunt et crediderunt,
commendat facilitatem aliorum ad credendum; et hoc specialiter ad nos
pertinet. Utitur autem praeterito pro futuro propter certitudinem.
Sed contra hoc Lc. X, 23, dicitur: beati oculi qui viderunt
quae vos videtis. Ergo magis beati qui viderunt quam qui non
viderunt. Respondeo, quod duplex est beatitudo. Una est rei, quae
consistit in munere divino, de quo quanto alicui plus conceditur,
tanto beatior est; et sic quantum ad hoc beati sunt oculi qui vident,
quia hoc est munus gratiae. Alia est beatitudo spei, quae consistit
in merito; unde secundum hanc tanto quis est beatior, quanto potest
plus mereri. Plus autem meretur qui credit et non vidit, quam qui
videns credit. Hic ponitur epilogus: et primo ponitur insufficientia
huius Scripturae; secundo eius utilitas, ibi haec autem scripta sunt
ut credatis et cetera. Insufficientia quidem apparet, quia multa et
alia fecit Iesus signa et facta quae non sunt scripta in libro hoc.
Iob XXVI, 14: ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius: et
cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum
magnitudinis illius intueri? Eccli. XLIII, 36: multa sunt
abscondita maiora his: pauca enim videmus eius. Sed secundum
Chrysostomum, hoc ideo dicit, quia pauciora miracula narrat Ioannes
quam alii Evangelistae. Et ideo ne videretur ea negare, dicit hoc:
et ideo specialiter subdit quae non sunt scripta in libro hoc. Vel hoc
refertur ad passionem et resurrectionem; quasi, multa ostensiva suae
resurrectionis post resurrectionem fecit in conspectu discipulorum,
quae non ostendit aliis. Act. X, v. 40: dedit eum manifestum
fieri non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo. Ponitur et
huius utilitas, quia effectus fidei, quia haec scripta sunt ut
credatis quia Iesus Christus est filius Dei, et ut credentes vitam
habeatis in nomine eius. Ad hoc enim est tota Scriptura novi et
veteris testamenti; Ps. XXXIX, 9: in capite libri scriptum
est de me; supra V, 39: scrutamini Scripturas (...) quoniam
ipsae sunt quae testimonium perhibent de me. Item fructus vitae, quia
ut credentes vitam habeatis, hic vitam iustitiae, quae habetur per
fidem, Hab. II, 4: iustus autem meus ex fide vivit, et in
futuro vitam speciei quae habetur per gloriam; et in nomine eius,
scilicet Christi. Act. IV, 12: non est aliud nomen sub caelo
in quo oporteat nos salvos fieri.
|
|