|
Positis duabus apparitionibus Christi ad discipulos hic ponit
Evangelista tertiam apparitionem. Et si ordinem et finem harum
apparitionum consideremus, patet quod in prima ostendit suae
divinitatis auctoritatem, spiritum sanctum ibi insufflando; in secunda
personae identitatem, cicatrices ostendendo; in tertia naturae
resurgentis veritatem, cum eis comedendo. Dividitur autem haec pars
in duas. In prima ostendit quid communiter discipulis pluribus dominus
exhibuit; in secunda quid specialiter duobus praedilectis ibi cum ergo
prandissent et cetera. Circa primum primo ponitur apparitionis
titulus; secundo apparitionis modus, ibi manifestavit autem sic;
tertio apparitionis epilogus, ibi hoc iam tertio manifestatus est
Iesus. In titulo autem tria designantur; scilicet tempus, modus,
et locus. Tempus quidam, quia postea, idest post praedicta. Quod
signanter dicit, quia, ut dictum est, non continue erat cum eis, sed
per vices eis apparebat. Cuius ratio est, quia non surrexerat ad
eamdem vitam, sed ad gloriosam, in qua sunt Angeli, et erunt beati.
Dan. II, 11: exceptis diis, idest Angelis, quorum conversatio
non est cum hominibus. Sed cum supra fecerit quamdam conclusionem,
dicens haec autem scripta sunt, quare addit hic hanc narrationem? Ad
haec Augustinus assignat rationem mysticam. Per hanc enim
apparitionem significatur gloria futurae vitae, quando nobis apparebit
sicuti est. Et ideo post finem hanc posuit, ut faceret evidentiorem
locum quo illam daret intelligi. Modum vero ponit, quia manifestavit
se iterum Iesus ad mare Tiberiadis. In natura enim corporis gloriosi
est et virtute, ut possit videri et non videri, sicut vult, a corpore
non glorioso: et ideo dicit manifestavit, idest, se visibilem
praebuit. Id hoc etiam modo dicitur apparere, quod idem est quod
manifestari. Act. I, 3: per dies quadraginta apparens eis.
Nam, ut Ambrosius dicit, id apparet in cuius potestate est videri et
non videri. Locus autem est ad mare Tiberiadis, quod est mare
Galilaeae; sed Tiberiadis dicitur a Tiberiade civitate aedificata in
honorem Tiberii Caesaris. Ponit autem hoc Evangelista primo quidem
ut ostendat completam esse promissionem factam discipulis. Matth.
XXVIII, 7: praecedet vos in Galilaeam. Secundo ut ostendat
quoniam dominus plurimum timorem de cordibus discipulorum abstulerat,
ut de reliquo iam non in domo manerent inclusi: sed longe procedunt
usque in Galilaeam. Consequenter cum dicit manifestavit autem ponitur
ipsa apparitio, et primo ponuntur personae quibus facta est; secundo
ipsarum personarum officium, ibi dixit ei Simon Petrus etc.; tertio
apparitionis modus, ibi mane autem facto stetit Iesus in littore.
Personae autem quibus se manifestavit, sunt septem; unde dicit erant
autem simul Simon Petrus, qui negaverat, et Thomas qui dicitur
Didymus, qui in prima apparitione non fuerat, et Nathanael, qui
erat a Cana Galilaeae, qui, ut creditur, frater Philippi erat, de
quo supra I, et filii Zebedaei, scilicet Iacobus et Ioannes, et
alii ex discipulis eius duo, qui non expresse nominantur. Per hunc
autem numerum mystice significatur futurae gloriae apparitio, quae erit
post septimam aetatem, scilicet in octava, quae est resurgentium.
Is. ult., 23: erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato; et
veniet omnis caro ut adoret coram facie mea. Officium autem quo
occupati erant est piscationis; unde dicit dixit eis Simon Petrus,
vado piscari et primo ponitur Petri invitatio ad hoc officium; secundo
aliorum assensus; tertio officii executio. Invitat quidem ad
officium, dicens vado piscari: per quod quidem mystice significatur
praedicationis officium. Matth. IV, 19: faciam vos fieri
piscatores hominum. Sic ergo dixit Petrus vado piscari, per quod
mystice significatur quod alios assumit in partem suae sollicitudinis et
praedicationis. Ex. XVIII, 22: levius tibi sit partito in
alios onere. Sed contra Lc. IX, 62: nemo mittens manum suam ad
aratrum et respiciens retro, aptus est regno Dei. Constat autem quod
Petrus dimiserat piscationem: quomodo ergo rediit et respexit retro?
Responsio, secundum Augustinum. Si rediisset ad officium
piscationis ante resurrectionem Christi et vulnerum inspectionem,
putaremus eum ex desperatione hoc fecisse. Nunc vero post eum sibi de
sepulcro redditum vivum, post inspecta vulnerum loca et acceptum eius
insufflatione spiritum sanctum, facti sunt sicut fuerant piscium
piscatores. Per quod datur intelligi quod praedicator potest ex arte
sua licita victum necessarium quaerere, sui apostolatus integritate
servata, si aliunde non habeat. Si enim beatus Paulus, ut alios non
gravaret, artem quam non noverat, didicit, ut sibi necessarium
acquireret victum: quanto magis Petrus de arte sua licita potuit hoc
facere? Sed dicit, quod hoc est faciendum quando non habet aliunde.
Sed constat quod semper habet et habuit, quia dominus promisit dicens
Matth. VI, 33: quaerite primum regnum Dei, et haec omnia
adiicientur vobis, scilicet necessaria. Ad quod dicendum est, quod
verum est quod adiiciuntur, sed nobis cooperantibus: et ideo dominus
Petro cooperante hoc implevit. Nam quis alius pisces qui caperentur
apposuit nisi ipse dominus? Sed notandum, secundum Gregorium, quod
duplex est officium. Unum quod occupat mentem et impedit spiritualia;
et ad tale officium non est redeundum, nec eo procurandum victum;
sicut est vectigal et huiusmodi. Unde Matthaeum non legimus rediisse
ad telonium. Est autem et aliud quod sine peccato et mentis
occupatione exerceri potest, sicut est officium piscationis huiusmodi;
et ideo hoc negotium post conversionem repetere, culpa non fuit.
Assensus autem aliorum ponitur cum dicit venimus et nos tecum: in quo
datur exemplum praedicatoribus et praelatis cohortandi se mutuo ad
conversionem Prov. c. XVIII, 19: frater qui iuvatur a
fratre, quasi civitas firma; Eccli. l, 13: circa illum corona
fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano. Executio vero officii
ponitur cum dicit exierunt et ascenderunt in navim, et illa nocte nihil
prendiderunt. Et tangit tria quae debent facere praedicatores. Primo
quidem exire a peccatorum conversatione: II Cor. VI, 17:
exite de medio eorum, scilicet Chaldaeorum, et separamini, dicit
dominus, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos. A
carnalium affectione; Gen. XII, v. 1: egredere de terra tua et
de cognatione tua et de domo patris tui. Et a quietis contemplatione;
Cant. VII, 11: egrediamur in agrum, commoremur in vineis:
mane surgamus ad vineas et cetera. Secundo debent ascendere in navem,
idest proficere in caritate unitatis Ecclesiae, quae dicitur navis.
I Petr. III, 20: in diebus Noe cum fabricaretur arca, in qua
pauci, idest octo animae salvae factae sunt per aquam. Item in navi
crucis, assumendo carnis mortificationem. Gal. ult., 14: mihi
absit gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi, per quem
mihi mundus crucifixus est, et ego mundo; Sap. XIV, 7:
benedictum lignum per quod fit iustitia. Tertio totalis de adiutorio
Christi fiducia; unde tota nocte illa nihil prendiderunt, quia
quamdiu deest auxilium divinum et interior praedicator, frustra laborat
lingua praedicatoris; sed tunc capiunt quando venit lux corda
illuminans. Ps. XLII, 3: emitte lucem tuam et veritatem tuam.
Unde hoc modo nox dicitur carentia divini auxilii. Io. IX, 4:
venit nox quando nemo potest operari. Vel in nocte idest in veteri
testamento, nihil prendiderunt, quia non potuerunt gentes ad fidem
adducere. Rom. XIII, 12: nox praecessit. Secundum autem
Augustinum, de nocte piscabantur, quia adhuc timidi erant. Modus
autem apparitionis et ordo ponitur cum dicit mane autem iam facto,
stetit Iesus in littore, et primo exhibet corporalem inspectionem;
secundo sui cognitionem, ibi pueri, numquid pulmentarium habetis?
Tertio familiarem comestionem; ibi dixit eis Iesus: afferte de
piscibus quos prendidistis nunc. Dicit ergo mane autem iam facto.
Mystice autem per mane intelligitur gloria resurrectionis. Ps.
XXIX, 6: ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum
laetitia. Item status vitae aeternae. Ps. V, 5: mane astabo
tibi, et videbo. Sed cum ante passionem in simili miraculo non
steterit in littore sed in navi; quare post passionem in littore stat?
Cuius ratio est, quia mare commotionem praesentis saeculi significat,
littus autem est terminus maris. Ier. V, 22: posuit arenam
terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit.
Christus autem ante passionem in mari stetit, quia corpus mortale
habebat; sed post resurrectionem iam corruptionem carnis excesserat,
ideo in littore stetit. Ex ignorantia discipulorum est, quia non
cognoverunt eum quia Iesus est. Per quod datur intelligi, quod in
mari huius fluctuationis non possumus Christi secreta cognoscere.
Is. LXIV, 4: oculus non vidit, Deus, absque te quae
praeparasti expectantibus te. Consequenter cum dicit dixit ergo eis
Iesus etc., inducit eos ad cognitionem suam, et primo ponitur
reductio ad sui cognitionem; secundo ordo, ibi dixit ergo discipulus
ille quem diligebat Iesus et cetera. Circa primum tria facit. Primo
ponitur domini inquisitio de pulmento, dicentis pueri, numquid
pulmentarium habetis? Credebant enim discipuli quod non esset
Christus, sed aliquis piscium emptor; et ideo loquitur eis ut
emptor. Mystice autem a nobis pulmentum petit unde reficiatur: quod
est obedientia mandatorum Dei. Supra IV, 34: meus cibus est ut
faciam voluntatem eius qui misit me, ut perficiam opus eius.
Responderunt ei, scilicet discipuli, non, scilicet a nobis ipsis.
Rom. VII, 18: nam velle adiacet mihi, perficere autem bonum
non invenio. Secundo, mandatum mittite in dexteram navigii rete.
Sed Lc. V, 4 simile habetur factum: non tamen praecepit eis ut
mitterent ad dexteram, sicut hic. Cuius ratio est, quia per hanc
significatur piscatio, per quam praedestinati trahuntur ad vitam
aeternam, ad quam non introducuntur nisi filii dexterae. Prov.
IV, 27: vias quae a dextris sunt novit dominus; perversae autem
sunt quae a sinistris sunt; Ps. CXVII, 16: dextera domini
fecit virtutem. In alia autem piscatione significabatur vocatio ad
praesentem Ecclesiam; et ideo indifferenter ex omni parte mittitur
rete quia capiuntur et trahuntur ad ipsum de singulis. Lc. XIV,
21: exi cito in plateas et vicos. Consequenter ponitur obedientia
discipulorum, cum dicit miserunt ergo rete; et effectus obedientiae,
quia iam non valebant illud trahere prae multitudine piscium, idest
salvandorum. Gen. XXII, 18: benedicentur in semine tuo omnes
gentes, quia obedisti voci meae; Apoc. VII, 9: vidi turbam
magnam, quam dinumerare nemo poterat. Differt autem haec piscatio ab
illa de Luca, quia in illa rumpitur rete: sic Ecclesia scissuras
patitur per dissensiones et haereses. In ista autem non rumpitur
rete, quia in futura vita nulla erit scissura. Item in illa pisces
trahuntur ad navem. In ista autem ad littus: quia sancti qui sunt in
illa gloria occulti sunt nobis. Ps. XXX, 21: abscondes eos in
abscondito faciei tuae a conturbatione hominum.
|
|