|
Posita inductione ad cognoscendum Christum quae fuit multitudo piscium
captorum, eis a Christo praestita, hic consequenter ponitur ordo
recognitionis, et primo ponit quomodo in ea se habuit Ioannes;
secundo quomodo se habuit Petrus; tertio quomodo se habuerunt alii
discipuli. Ioannes autem ut perspicax in cognoscendo, statim
Christum cognovit; et ideo dixit Petro quem prae ceteris diligebat,
et etiam quia prior erat inter alios, dominus est, motus ad hoc ex
captura piscium. Ps. LXXXVIII, 10: tu dominaris potestati
maris; et alibi CXXXIV, 6: omnia quaecumque voluit dominus
fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Dixit
autem dominus est, quia isto nomine soliti erant vocare eum. Supra
XIII, 13: vos vocatis me magister et domine. Petrus vero
ponitur fervens ad consequendum: cuius fervor apparet primo quantum ad
promptitudinem, unde dicit Simon Petrus, cum audisset quia dominus
est, succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. Alii autem
discipuli navigio venerunt. Simon Petrus cum audisset, non
distulit, sed statim praeparat se ad eundum. Eccli. V, 8: ne
tardes converti ad dominum, neque differas de die in diem. Secundo
quantum ad reverentiam eius ad Christum: quia noluit nudus prae pudore
accedere, sed tunica succinxit se, erat enim nudus, et propter
caliditatem terrae, et propter expeditionem operis. Et per hoc datur
intelligi quod venientes ad Christum debent exuere veterem hominem, et
induere novum qui secundum Deum creatus est in fide. Apoc. c.
III, 5: qui vicerit, vestietur sic vestimentis albis, et non
delebo nomen eius de libro vitae. Tertio quantum ad eius securitatem:
quia ex nimia dilectione noluit cum navi ire, quia retardabatur; sed
misit se in mare, ut citius perveniret ad Christum. Mystice autem
per mare signatur tribulatio praesentis saeculi. Unde illi qui
desiderant pervenire ad Christum, in mare se mittunt, non refugiunt
tribulationes huius mundi. Actor. XIV, 21: per multas
tribulationes oportet intrare nos in regnum Dei; Eccli. II, 1:
fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore, et
praepara animam tuam ad tentationem. Petrus autem misit se in mare,
et tamen illaesus pervenit ad Christum: quia inter tribulationes
securus et illaesus Christi servus evadit. Sap. XIV, 3:
dedisti in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam. Et, ut
Chrysostomus dicit, ponitur hic optime conditio Ioannis et Petri:
quia Ioannes altior intellectu, Petrus ferventior affectu. Alii
autem discipuli navigaverunt. Unde primo ponit quid fecerunt; quia
navigio venerunt, quia minus ferventes Petro. Navigium significat
Ecclesiam. Sap. XIV, v. 6: spes orbis terrarum ad ratem
confugiens, remisit saeculo semen nativitatis. Et per hanc signatur
Ecclesia, ut habetur I Petr. III, v. 20. Alii vero navigio
venerunt, idest protecti societate Ecclesiae, quae est terribilis ut
castrorum acies ordinata. Ps. XXX, 21: proteges eos in
tabernaculo tuo a contradictione linguarum. Secundo assignat rationem
praedictorum, cum dicit non enim longe erant a terra, sed quasi
cubitis ducentis, trahentes rete piscium. Quod potest esse ratio
quare Petrus se misit in mare, scilicet quia prope terram erat, vel
quare isti cito pervenerunt. Et quidem non longe erant, quia
Ecclesia non longe est a terra viventium: est enim domus Dei et porta
caeli, Gen. XXVIII, 17, et terram illam sancti quotidie
contemplantur. II Cor. IV, 18: non contemplantibus nobis quae
videntur, sed quae non videntur; Phil. III, 20: nostra
conversatio in caelis est. Et dicit cubitis ducentis quod idem
significant duae naves, Lc. V, 2, scilicet duos populos: de
quibus electi trahuntur ad vitam aeternam. Eph. II, 15: ut duos
condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem et
reconcilians ambos in uno corpore Deo. Rete autem quo pisces
trahuntur est doctrina fidei, qua quidem Deus trahit inspirando
interius, supra VI, 44: nemo potest venire ad me, nisi pater,
qui misit me, traxerit eum: et apostoli exhortando, ut hic. Hic
ponitur quomodo Christus suis discipulis exhibet familiare convivium,
et primo convivii praeparatio; secundo Christi ad convivium
invitatio, ibi dixit eis Iesus: venite, et prandete; tertio ipsa
convivii refectio, ibi venit Iesus, et accepit panem et cetera.
Praeparatio convivii describitur primo quantum ad ea quae a Christo
praeparata sunt; secundo quantum ad ea quae a discipulis sunt allata,
ibi dixit eis Iesus: afferte de piscibus quos prendidistis nunc. A
Christo autem sunt praeparata tria. Primo piscis et panis unde dicit
ut ergo descenderunt de navi in terram viderunt prunas, quas Christus
sua potestate creaverat ex nihilo, vel ex aliqua praeiacente materia
formaverat. Sed supra VI, 5 ss., pavit turbam de panibus
multiplicatis; hic autem post passionem suam miraculose de novo creat
vel format, quia iam non est tempus infirmitatis ostendendae, sed
potestatis manifestandae. Nam id quod supra fecit ante passionem,
fuit condescensionis, quia si voluisset, potuisset de novo creare vel
formare. Per hoc autem datur intelligi, quod in convivio spirituali
praeparatur a Christo aliquid. Et si quidem convivium hoc sumatur
allegorice pro convivio Ecclesiae, sic Christus ista tria praeparat:
scilicet prunas caritatis. Prov. XXV, 21: haec autem faciens,
carbones ignis congeres super caput eius; Ez. X, 2: imple manum
tuam prunis ignis. Has prunas Christus de caelo portavit ad terras;
supra XIII, 34: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem;
item Lc. XII, 49: ignem veni mittere in terram. Item
praeparat piscem, suppositis prunis, qui est Christus: nam piscis
assus, est Christus passus, qui super prunas ponitur, quando ex
incendio caritatis ad nos immolatur in cruce. Eph. V, 2: obtulit
semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis;
item ibidem 1: estote imitatores Dei sicut filii carissimi, et
ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos. Item
praeparat panes quibus reficitur, qui est ipse. Nam inquantum
Christus latet per suam divinitatem, dicitur piscis, cuius proprietas
est latere sub aquis, Is. XLV, 15: vere tu es Deus
absconditus, sed inquantum nos reficit per doctrinam et etiam dat nobis
corpus suum in cibum, vere panis est; supra VI, v. 51: ego sum
panis vivus qui de caelo descendi; Is. XXX, 23: panis frugum
terrae tuae erit uberrimus et pinguis. Sed ad hoc convivium debet
afferri aliquid ex parte ministrorum Ecclesiae: sed tamen nihil, nisi
praeexistat nobis a Deo. Quid autem afferatur, subdit dixit eis
Iesus: afferte de piscibus quos prendidistis nunc et primo ponitur
mandatum domini; secundo executio discipuli. Praecipit autem ut
afferant de piscibus ab eis captis, quasi diceret: ego dedi donum
caritatis, assavi corpus in cruce, et proposui vobis panem doctrinae,
ex quo perficitur et roboratur Ecclesia, vestrum est ut vos alios
capiatis: et isti sunt qui convertuntur ad praedicationem apostolorum.
Ps. XXVIII, 1: afferte domino filii Dei; Is. c. ult.,
20: adducetis omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum
domino. Si autem hoc convivium sumatur pro convivio morali, sic
Christus ad convivium animae praeparat primum prunas caritatis. Rom.
V, 5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris; Lc. XII,
49: ignem veni mittere in terram. Item piscem, idest fidem
absconditam, cum sit de non apparentibus, Hebr. X, 1. Item
panem, idest solidam doctrinam. Hebr. V, 14: perfectorum autem
est solidus cibus. Ad quod convivium ex parte nostra requiritur ut
bene utamur gratia nobis concessa. I Cor. XV, 10: gratia Dei
sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit. Unde praecipit
afferte de piscibus, idest, portetis vestra bona opera, vobis data.
Matth. V, 16: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant
opera vestra bona. Et ideo consequenter ponitur executio discipuli,
scilicet Petri, qui ferventior erat: unde dicit ascendit autem Simon
Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus, centum
quinquaginta tribus. Ascendit in gubernaculum Ecclesiae. Cant. c.
VII, 8: ascendam in statum perfectionis; Ps. LXXXIII,
7: ascensiones in corde suo disposuit. Et traxit rete in terram,
quia ipsi sancta Ecclesia est commissa, et ipsi specialiter dicitur
pasce oves meas, infra eodem, 17. Quod ergo tunc Christus aperit
in voce dicens pasce oves meas, hoc ipse nunc praefigurat in opere:
nam ipse pisces ad soliditatem littoris protrahit, quia stabilitatem
aeternae patriae fidelibus ostendit. Sed dicit rete plenum magnis
piscibus, quia quos praedestinavit, hos et vocavit, et quos vocavit
hos et magnificavit; Rom. VIII, 30; et Eccli. XLIV,
3: homines magni virtute, et prudentia sua praediti, annuntiantes in
prophetis dignitatem, et imperantes in praesenti populo; et virtute
prudentiae populis sanctissima verba. In alia autem piscatione non
additur numerus sicut hic: fuerunt enim centum quinquaginta tres.
Quia in vocatione ad praesentem Ecclesiam trahuntur boni et mali, ut
dicitur Eccle. I, 15: stultorum infinitus est numerus. Unde
Gen. XXII, 17, dicitur Abrahae de illa vocatione: erit semen
tuum sicut arena quae est in littore maris, quae ponitur in malam
partem. Sed de ista dicitur: inspice stellas, et numera eas, si
potes. Hi enim numerantur a Deo quasi habiti in pretio. Ps.
CXLVI, 4: qui numerat multitudinem stellarum. Sed numquid non
plures salvabuntur quam centum quinquaginta tres? Immo plures, sed
hic numerus aliquid mystice signat. Nullus enim potest ad patriam
venire nisi per observantiam Decalogi; nec hoc observari potest nisi
per septiformem gratiam spiritus sancti, de quo Is. XI, 2:
requiescet super eum spiritus domini; spiritus sapientiae et
intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et
pietatis, et replebit eum spiritus timoris domini. Sanctificatio
autem primo legitur facta in septimo die. Gen. II, 3: benedicens
diei septimo, sanctificavit illum. Decem autem et septem faciunt
septemdecim. Si ergo numeretur tali ordine progressionis, ut primo
accipias unum et duo quae faciunt tria, et tria quae faciunt sex, et
quatuor quae faciunt decem, et decem et quinque quae faciunt
quindecim, et sic deinceps addendo numerum qui sequitur usque ad decem
et septem, numero coniuncto habebis centum quinquaginta tres. Vel
aliter. Hi discipuli quibus Christus apparuit erant septem.
Multiplicando autem septem per septem (quae sunt dona spiritus
sancti), fiunt quadraginta novem, quibus, si addas unum ad
significandum unitatis perfectionem in qua esse debent filii Dei qui
spiritu Dei aguntur, fiunt quinquaginta, quibus triplicatis, et
iterum additis tribus ad significandum fidem Trinitatis, quae in
confessione cordis et oris et operis consistit, fiunt centum
quinquaginta tres. Quia qui sunt perfecti septem donis spiritus sancti
et uniti in fide Trinitatis, perveniunt ad patrem. Sed dicit et cum
tanti essent, non est scissum rete; in alia autem dicitur quod
rumpebatur: quia in praesenti Ecclesia, quae per illam significatur,
sunt multae scissurae schismatum, haeresum, seditionum, sed totaliter
non rumpitur, quia ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi:
Matth. ult., 20. Sed in futura patria quae significatur per
istam, idest in illa pace sanctorum, nulla erunt schismata. Ps.
CXLVII, 3: qui posuit fines tuos pacem. Consequenter cum
dicit dixit eis Iesus: venite, prandete, ponitur invitatio ad
convivium praeparatum, et primo ponitur Christi invitatio; secundo
discipulorum in convivio dispositio, ibi et nemo audebat discumbentium
interrogare eum. Invitat autem ad convivium Christus interius
inspirando per seipsum, dicens venite, prandete, Matth. XI,
28: venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis; et ego
reficiam vos; Cant. V, 1: comedite, amici, bibite et
inebriamini, carissimi, et exterius docendo et exhortando per alios.
Lc. XIV, v. 16: homo quidam fecit coenam magnam (...) et
misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent. Dispositio
discipulorum ponitur cum dicit et nemo audebat discumbentium interrogare
eum: quod, secundum Augustinum, designat discipulorum de
resurrectione Christi certitudinem, quia scilicet ita certi erant quod
Christus esset, quod nullus discumbentium ausus est dubitare an ipse
esset. Et quia interrogatio est signum dubitationis, nullus audebat
eum interrogare tu quis est? Supra XVI, 23: in illo die me non
interrogabitis quidquam. Secundum Chrysostomum, significat maiorem
solito reverentiam discipulorum ad Christum. Libenter interrogassent
eum; sed Christus apparuit eis in quodam magnifico aspectu, et
mirabili gloria, ita ut non auderent eum interrogare prae stupore et
reverentia. Et hoc specialiter detinebat eos ab interrogando, quia
sciebant quoniam dominus est. Consequenter cum dicit et venit Iesus,
et accepit panem, et dabat eis, ponitur ipsa refectio, quam habuerunt
ipso manducante. Ps. CXLIV, 16: aperis tu manum tuam, et
imples omne animal benedictione. Ipse est enim qui dat escam illorum
in tempore opportuno. Sed numquid Christus comedit cum eis?
Dicendum quod sic, licet hic non exprimatur; Lc. ult., 43,
expresse dicitur, quod comedit cum eis. Et Act. I, 4 dicitur:
et convescens praecepit eis ab Ierosolymis ne discederent. Sed
numquid fuit vera comestio? Responsio. Dicendum ad hoc, quod
aliquis actus dicitur esse verus dupliciter; scilicet veritate
significationis, et veritate speciei. Veritate quidem significationis
verus est actus qui configuratur rei significatae: sicut si volo
aliquid significare per orationem, et illud quod significo est verum,
et concordat rei significatae, sic oratio est vera veritate
significationis, licet non speciei: sicut hoc quod dixit Christus:
ego sum vitis vera, verum est licet non sit vitis vera secundum speciem
vitis, sed tantum secundum quod vitis significat. Secundum veritatem
speciei dicitur aliquid verum quod habet quae pertinent ad speciei
veritatem. Huiusmodi autem sunt principia speciei, non autem effectus
eius consequentes: sicut locutio haec homo est animal, primo modo vera
est, quia verum significat; sed veritate speciei non est vera, nisi
formetur ab ore animalis loquentis organis debitis. Nec requiritur ad
eius veritatem effectus locutionis, puta quod audiatur et huiusmodi.
Sic ergo dicendum est de comestione, quod aliqua est de veritate
significationis tantum, sicut comestio Angelorum, quia in Angelis
non sunt membra ordinata ad comestionem; sed verum est illud quod ipsi
per hoc significabant, scilicet desiderium quod habebant de salute
hominum. Comestio autem Christi post resurrectionem vera fuit et
veritate significationis, quia ad hoc fiebat ut ostenderet se habere
naturam humanam, quam in veritate habebat, et veritate speciei, quia
habebat instrumenta propria ad comestionem. Sed tamen effectus
consequentes comestionem non erant ibi: quia cibus non fuit conversus
in comedentem, cum haberet corpus glorificatum et incorruptibile; sed
resolutus fuit virtute divina in praeiacentem materiam. Huiusmodi
autem effectus nihil faciunt ad veritatem speciei, ut dictum est.
Consequenter cum dicit hoc iam tertio manifestatus est Iesus
discipulis suis, epilogat apparitiones. Et secundum Augustinum, si
hoc quod dicitur iam tertio, referatur ad vices, non est verum: quia
ut dictum est, primo die apparuit quinque vicibus; postea quidem
octavo die quando Thomas erat cum eis, supra XX, 19; secundo
iuxta mare, ut hic; tertio in monte Galilaeae, ut habetur Matth.
c. ult.; 16 s.; quarto recumbentibus, Mc. ult., v. 14;
quinto ipso die ascensionis, quando videntibus illis elevatus est:
Act. I, 9. Quamquam pluribus aliis vicibus apparuit eis per dies
quadraginta licet non sit scriptum. Est ergo hoc iam tertio,
referendum ad dies quibus apparuit: quia prima die apparuit ipso die
resurrectionis; secunda die in octava ipsius resurrectionis, supra
XX: et post dies octo; et tertia die apparuit hic. Vel dicendum,
quod etiam referendo ad vices salvatur veritas dicti; quia non legitur
quod multis discipulis simul congregatis apparuit, nisi primo de sero,
cum fores essent clausae etc.; et secundo post octo dies, quando
erant discipuli congregati; et tertio hic: unde signanter dicit
manifestatus est Iesus discipulis suis.
|
|