|
Supra commisit dominus Petro pastorale officium; hic praenuntiat sibi
passionis martyrium; et satis convenienter: nam ad bonum pastorem
pertinet ut pro ovibus suis animam ponat, supra X, 11. Petro
autem non fuit datum ut pro Christo iuvenis animam poneret, sed ut
senex pro ovibus: et hoc ei praenuntiat. In hac autem praenuntiatione
dominus primo commemorat conditionem vitae praeteritae; secundo
praenuntiat perfectionem vitae futurae, ibi cum autem senueris,
extendes manus tuas; tertio Evangelista exponit verba domini, ibi hoc
autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Conditio
autem Petri praeterita fuit cum defectu, quia in sua iuventute nimis
praesumptuosus fuit, et propriae voluntatis: est hoc enim proprium
iuvenum, ut dicit philosophus in sua rhetorica. Unde Eccle. XI,
9, quasi obiurgando dicitur: laetare, iuvenis, in adolescentia
tua, et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis, et ambula in viis
cordis tui. Et ideo dominus hoc significans dicit cum esses iunior,
cingebas te, et ambulabas ubi volebas. Et dicit cingebas te, idest
ab aliquibus illicitis et superfluis cohibebas te, quasi tuo arbitrio
non passus quod ab aliquo cohibereris; et etiam inde est quod in
processu bonorum operum semper vis esse pro me in periculis. Non tamen
datum est tibi quod iuvenis pro me patiaris, sed cum senueris, implebo
tuum desiderium, ut quae non es passus iuvenis, patiaris senex: quia
extendes manus tuas, et alius te cinget. Mirabilis praenuntiatio.
Totum tempus et passionem exponit. Nam post tempus quo ista sunt
dicta usque ad tempus mortis Petri fluxerunt fere triginta septem
anni: unde patet quod satis senex erat. Dicit autem, secundum
Chrysostomum cum autem senueris, quia aliter in humanis, aliter in
divinis: in humanis enim negotiis iuvenes sunt utiles, senes vero
inutiles; sed in divinis virtus non tollitur propter senectutem, immo
aliquando magis roboratur. Ps. XCI, 11: senectus mea in
misericordia uberi; Deut. XXXIII, 25: sicut dies iuventutis
tuae, ita et senectus tua. Sed hoc intelligendum est in his qui in
iuventute sua in bono exercitantur, ut Tullius dicit. Sed qui in
iuventute sua dant se inertiae, non multum vel nihil valent senes.
Intelligitur etiam per hoc, ut dicit Origenes super illud Matth.
XXV, 19: post multum vero temporis reversus, quod raro
inveniuntur utiles rectores et doctores Ecclesiae parvo tempore
vivere, et inducit exemplum de Paulo, qui ut legitur Act. VII,
9, erat adolescens, et postea scribit ad Philemonem v. 9, cum sis
talis ut Paulus senex. Et huiusmodi ratio est, quia cum pauci
inveniantur ad hoc idonei, quando aliqui inveniuntur tales,
conservantur a domino ut diutius vivant. Item exponit passionis
modum, quia extendes manus tuas: nam Petrus crucifixus fuit sed non
cum clavis sed cum funibus, ut diutius viveret. Et hoc Christus
vocat cincturam. Sunt autem tria in passione sanctorum consideranda.
Primo motus naturalis affectionis: nam inter animam et corpus est adeo
naturalis amor quod numquam vellet anima a corpore separari, nec e
converso. II Cor. V, v. 4: nolumus expoliari, sed
supervestiri; Matth. XXVI, 38: tristis est anima mea usque ad
mortem. Et ideo dicit quo tu non vis, scilicet naturae instinctu,
qui sic est naturalis ut nec ipsa senectus potuerit eum auferre Petro.
Sed desiderium gratiae hoc minuit: unde ad Phil. I, 23: cupio
dissolvi, et esse cum Christo; II Cor. V, 8: audemus autem,
et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes
esse ad Deum. Secundo diversitas intentionis persecutorum ab
intentione sanctorum: et ducet quo tu non vis. Tertio quod debemus
prompti esse ad patiendum, non tamen occidere nos: unde dicit extendes
manus tuas. Et hoc patet de Petro: quia cum populus vellet suscitare
seditionem contra Neronem, et eruere Petrum, ipse repressit. I
Petr. II, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens
exemplum. Sed notandum, quod hoc quod dicit ducet, debet praecedere
hoc quod dicit alius cinget te; quasi dicat cinget, quia ducet te quo
non vis. Sed ne credatur hoc quasi vane dictum, scriptum est post
mortem Petri. Nam Petrus occisus fuit tempore Neronis, sed
Ioannes hoc Evangelium scripsit postquam revocatus est ab exilio, ad
quod relegatus fuerat tempore Domitiani, inter quem et Neronem
fuerunt plures alii imperatores. Et ideo exponit hoc quasi adhuc
futurum, dicens hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus
esset Deum: mors enim sanctorum via est ad gloriam Christi. Phil.
I, 20: magnificabitur Christus in corpore meo; I Petr. IV,
15: nemo vestrum patiatur quasi fur aut homicida (...). Si
autem ut Christianus, non erubescat; glorificet autem Deum in isto
nomine. Ex hoc enim ostenditur magnitudo domini, quo pro eius
veritate et fide sancti exponunt se morti.
|
|