|
Postquam proposuit Evangelista quid dominus exhibuit Petro, hic
narrat quid exhibuit Ioanni, scilicet sibi ipsi, et primo ponitur
commendatio discipuli; secundo commendatio sui Evangelii, ibi sunt
autem et alia multa quae fecit Iesus. Circa primum primo ponitur
commendationis occasio; secundo subditur ipsius discipuli commendatio,
ibi conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus.
Occasio autem commendationis Ioannis fuit invitatio Christi
invitantis Petrum ad sequendum: quia cum haec dixisset, scilicet de
officio et martyrio, dixit, Iesus Petro, sequere me, secundum
Augustinum, quantum ad martyrium, patiendo scilicet pro me: quia non
sufficit qualitercumque pati, sed solum sequendo Christum, idest
propter ipsum. Lc. VI, 22: beati eritis cum vos oderint homines
propter filium hominis; I Petr. c. II, 21: Christus passus
est pro nobis, vobis relinquens exemplum. Sed cum alii multi qui ibi
aderant passi fuerint propter Christum, et praecipue Iacobus, qui
prius occisus fuit, Actor. c. XII, 2: occidit autem Iacobum
fratrem Ioannis gladio, quare specialiter Petro dicitur sequere me?
Ideo scilicet, secundum Augustinum, quia non solum mortem passus est
pro Christo, sed etiam in specie mortis, scilicet crucis, secutus
est Christum. Matth. XVI, 24: si quis vult post me venire,
abneget semetipsum, tollat crucem suam, et sequatur me. Vel,
secundum Chrysostomum, dicitur sequere me, in praelationis officio;
quasi dicat: sicut habeo a Deo patre curam Ecclesiae, Ps. II,
8: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, ita ut loco
mei sis super totam Ecclesiam. Sed quare post Christum Iacobus
habuit primatum in Ierusalem post ascensionem Christi? Ad quod
dicendum, quod habuit quidem specialem loci illius. Petrus autem
universale dominium totius Ecclesiae fidelium. Hic ponitur
commendatio Ioannis, et primo quantum ad praeterita; secundo quantum
ad futura, ibi hunc ergo cum vidisset et cetera. Commendatur Ioannes
quantum ad praeterita ex triplici privilegio. Primo specialis
dilectionis Christi; unde dicit conversus Petrus, qui iam sequi
etiam specialiter corporaliter inceperat Iesum, vidit illum discipulum
quem diligebat Iesus: in quo datur intelligi quod Petrus iam pastor
effectus, ad curam aliorum intendebat. Lc. XXII, 32: et tu
aliquando conversus confirma fratres tuos. Diligebat autem Ioannem
Iesus non exclusis aliis, quia supra XV, 9 dixit: sicut dilexit
me pater, et ego dilexi vos. Sed eum speciali dilectione prae ceteris
dilexit: et hoc propter tria. Primo propter intellectus eius
perspicacitatem; magistri enim specialiter diligunt intelligentes
discipulos. Prov. XIV, 35: acceptus est regi minister
intelligens. Secundo propter munditiae puritatem, quia virgo fuit.
Prov. XXII, 2: qui diligit cordis munditiam, propter gratiam
labiorum habebit amicum regem. Tertio propter teneram aetatem: pueris
enim et deficientibus magis compatimur, et signa familiaritatis
ostendimus, sic et Christus Ioanni iuveni converso. Oseae XI,
1: puer Israel, et dilexi eum. In quo datur intelligi quod Deus
specialiter diligit illos qui a iuventute serviunt ei. Mich. VII,
1: praecoquas ficus desideravit anima mea. Sed contra. Prov.
VIII, 17: ego diligentes me diligo. Sed Petrus diligebat plus
Christum; supra: diligis me plus his? Ergo Christus plus debuit
Petrum diligere quam Ioannem. Responsio. Posset dici, quod
Ioannes quia plus dilectus, fuit felicior, sed Petrus quia plus
diligens, fuit melior. Sed hoc esset contra iustitiam. Et ideo hoc
refertur ad mysterium: nam per hos duos duplex vita significatur,
scilicet activa et contemplativa, et utriusque finis et obiectum est
Christus. Sed vita activa, quae signatur per Petrum, plus diligit
Deum quam vita contemplativa, quae significatur per Ioannem: quia
magis sentit praesentis vitae angustias, et aestuantius ab eis liberari
desiderat et ad Deum ire. Contemplativam vero vitam Deus plus
diligit, quia eam magis conservat; non enim simul finitur cum vita
corporis, sicut vita activa. Ps. LXXXVI, 2: diligit dominus
portas Sion super omnia tabernacula Iacob. Sed aliqui secundum
litteram hoc solvere volentes distinguunt in Christo duplicem
dilectionem, secundum duplicem voluntatem, divinam scilicet et
humanam, et dicunt quod Christus dilexit plus Petrum dilectione
divina, Ioannem vero plus dilectione humana. Sed contra hoc est quod
voluntas humana in Christo totaliter conformis erat voluntati divinae:
unde quem plus diligebat voluntate divina, plus etiam dilexit voluntate
humana. Dicendum ergo, quod illum plus diligebat cui magis bonum
volebat. Petrum autem plus diligebat ad hoc ut faceret eum magis suum
dilectorem; Ioannem autem diligebat ad aliud, scilicet ad
perspicacitatem intellectus. Eccli. c. XV, 5: implevit eum
dominus spiritu sapientiae et intellectus. Et secundum hoc Petrus est
melior, quia caritas supereminet scientiae, I Cor. XIII, 8;
Ioannes vero melior secundum perspicacitatem intellectus. Sed merita
ipsorum ponderare solius Dei est. Prov. c. XVI, 1: spirituum
ponderator est dominus. Et ideo alii dicunt, et melius, quod Petrus
plus dilexit Christum in membris, et sic etiam fuit plus a Christo
dilectus, et ideo ei Ecclesiam commendavit, Ioannes vero plus
Christum in seipso, et sic ab eo plus fuit dilectus, unde ei matrem
commendavit. Vel dicendum, quod Petrus dilexit Christum quantum ad
promptitudinem et fervorem, Ioannes vero plus fuit dilectus quantum ad
familiaritatis indicia, quae ei Christus magis demonstrabat propter
eius iuventutem et puritatem. Et ideo consequenter cum subiungit qui
et recubuit in coena super pectus eius, commendatur ex secundo
privilegio, scilicet specialis familiaritatis ad Christum; et hoc est
supra expositum. Tertio commendatur ex privilegio specialis fiduciae
quam habebat de Christo, ita ut confidentius prae omnibus aliis eum
interrogaret; unde dicit et dixit ei: domine, quis est qui tradet
te? Quod similiter expositum est. Causam autem quare Ioannes
commemorat huiusmodi privilegia sua, dixit Chrysostomus esse ad
commendationem Petri. Posset enim credi quod Petrus propter hoc quod
Christum negaverat, non fuisset admissus ad pristinam familiaritatem,
et ideo ut hoc excludat, ostendit quod ad maiorem admissus est. Qui
in coena non audebat interrogare, sed Ioanni interrogationem
commisit, post passionem fratrum praepositura committitur, et non
solum pro se interrogat, sed pro Ioanne. In quo datur intelligi,
quod lapsi in peccatum quandoque in maiorem gratiam resurgunt. Bar.
IV, 28: sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies
tantum iterum convertentes requiretis eum. Et ideo statim Evangelista
primo subdit interrogationem, dicens hunc ergo cum vidisset Petrus,
dixit Iesu: hic autem quid? Ubi ponitur commendatio Ioannis quantum
ad futura, et primo ponitur interrogatio Petri; secundo responsio
Christi, ibi dixit ei Iesus: sic eum volo manere donec veniam;
tertio ponitur intellectus huius responsionis, ibi exivit ergo sermo
inter fratres et cetera. Sciendum est autem circa primum, quod domino
dicente Petro sequere me, Petrus gressu corporali coepit eum sequi,
et Ioannes etiam secum: quem videns Petrus sequentem, interrogat pro
eo Christum, dicens hic autem quid? Quasi dicat: ecce ego sequor te
in passione, sed hic numquid morietur? De quo etiam Ioannes
interrogasset, sed non audebat. Secundum autem Chrysostomum Petrus
non intendebat quaerere de passione, sed de praelatione. Petrus enim
super omnes alios condiscipulos diligebat Ioannem, et semper leguntur
esse simul et in Evangelio et Act. c. III, 1, et ideo volebat
eum habere socium in officio praedicationis per orbem: unde dicit hic
autem quid, supple: faciet? Veniat mecum. Consequenter ponitur
responsio Christi, cum dicit dicit ei Iesus: sic eum volo manere
donec veniam. Sed sciendum, quod in Graeco non habetur sic, sed si
eum volo manere et cetera. Sed non multum refert: qualitercumque enim
dicatur, occurrit a principio sensus ille horum verborum, qui ipsis
apostolis visus est, scilicet quod non moritur. Dicit enim sic eum
volo manere donec veniam, quasi dicat: non morietur usque ad adventum
meum. Sed hoc excluditur per hoc quod subditur et non dixit Iesus,
quia non moritur: sed, sic eum volo manere donec veniam: quid ad te?
Sed quidam hunc sensum sustinere volentes, dicunt quod Ioannes hoc
subdit, non ut excluderet praedictum intellectum, sed ut ostenderet
quod dominus hunc intellectum per haec verba non expressit, sed per
illa tantum sic eum volo manere. Et propter hoc dicunt, quod Ioannes
nondum est mortuus. Sed diversimode opinatum est de eius sepultura.
Verum est enim, secundum omnes, quod sepulcrum intravit, et adhuc
illud apparet. Quidam autem dicunt, quod sepulcrum vivens intravit,
et divina virtute exivit translatus ad locum Enoch et Eliae, ubi
reservatur usque ad finem mundi. Et secundum hoc exponitur sic: sic
eum, vivum, volo manere, usque ad finem mundi; et tunc pro me
patietur martyrium ab Antichristo cum illis duobus. Nam inconveniens
est quod non moriatur: quidquid enim oritur, moritur. Hebr. c.
IX, 27: statutum est omnibus hominibus semel mori. Alii vero
dicunt, quod sepulcrum suum, quod est apud Ephesum, vivens
intravit, et in eo adhuc vivit dormiens donec veniat Christus;
habentes in argumentum huiusmodi, quod illic terra sursum quasi
ebulliens scaturit quod eius anhelitu fieri dicunt. Sed hoc excludit
Augustinus, dicens, quod minus est si dormiens vivit, quam si
viveret beatus. Cur ergo Christus discipulo quem prae ceteris
diligebat, pro magno munere longum donasset somnum, et privasset eum
tanto bono, pro quo apostolus cupiebat dissolvi et cum Christo esse?
Phil. I, 23. Et ideo non est hoc credendum; sed quod mortuus
fuit, et resurrexit etiam in corpore. Et huiusmodi signum est, quia
corpus eius non invenitur, et sic beatus manet cum Christo, secundum
quod invitavit eum. Apoc. c. ult., 20: dicit qui testimonium
perhibet istorum: etiam venio cito. Est ergo exponendum mystice,
secundum Augustinum, ut intelligatur per hoc quod dicit manere, idest
permanere, sive expectare, secundum illud Lc. XXIV, 49:
manete in civitate donec induamini virtute ex alto. Et sic dominus de
Ioanne, idest de vita contemplativa dicit sic eum volo manere, idest
expectare, donec veniam, vel in fine mundi, vel in morte cuiuslibet
contemplativi: quia contemplativa hic inchoata non perficitur; sed
inchoata manet, et expectat donec Christus veniat, perficienda cum
venerit. Apoc. c. VI, 11: dictum est illis ut requiescerent
tempus adhuc modicum donec compleatur numerus conservorum eorum; Lc.
X, 43: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea;
Prov. III, 16: longitudo dierum in dextera eius, et in
sinistra illius divitiae et gloria. Sed activa vita perfecta, et
informata eius passionis exemplo, interim sequitur Christum, patiendo
pro eo. Sed, secundum Chrysostomum, legitur sic: sic eum volo
manere, idest remanere in Iudaea, et in hac terra ad praedicandum,
et te volo me sequi habendo sollicitudinem totius orbis, et patiendo
pro me, et hoc donec veniam, ad delendum Iudaeos, quid ad te?
Quasi dicat: meum est ordinare. Nam, sicut habetur in historiis,
Ioannes non recessit de Iudaea usque ad tempus quo Vespasianus
veniens in Iudaeam cepit Ierusalem, et tunc inde discedens venit ad
Asiam. Vel, secundum Hieronymum, tu me sequere, idest per
passionem, et sic scilicet Ioannem, volo manere, absque passione
martyrii et mortis, donec veniam, ad vocandum eum ad me; supra
XIV, 3: iterum veniam, et accipiam vos ad meipsum. Quid ad te?
Scilicet de hoc privilegio. Unde in legenda beati Ioannis dicitur,
quod cum nonaginta esset annorum, apparuit ei dominus Iesus
Christus, et invitavit eum ad convivium suum. Consequenter cum dicit
exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur,
ponitur quomodo discipuli praedicta verba domini intellexerunt,
scilicet quod non moreretur. Et hoc est quod dicit exiit sermo, idest
vulgatum est, inter fratres, idest inter discipulos, Ps.
CXXXII, 1: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in
unum, quod discipulus ille, scilicet Ioannes, non moritur. Sed
hunc intellectum corrigit, dicens et non dixit Iesus, non moritur;
Matth. XV, 16: adhuc et vos sine intellectu estis? Alia omnia
exposita sunt.
|
|