|
Hic ponitur ultima pars Evangelii, quae est quasi epilogus, et primo
ponitur commendatio Evangelii; secundo superexcessus rei quae in
Evangelio narratur, ibi sunt autem et alia multa quae fecit Iesus.
Evangelium autem commendatur dupliciter. Primo quidem ex auctore;
secundo vero ex veritate, ibi et scimus quia verum est testimonium
eius. Circa auctorem tria ponit. Primo eius auctoritatis
privilegium, quia hic est discipulus ille, supple replicando:
praedilectus, familiaris, fideliter interrogans, et cui datum est ut
sic maneat donec veniam, quae omnia ad auctoritatis privilegium
spectant. Dicitur Ioannes specialiter praedilectus propter
specialitatem caritatis. Supra XIII, 35: in hoc cognoscent
omnes quod mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem.
De dilectione autem fraterna nullus apostolorum tantum loquitur quantum
ipse in epistolis suis. Legitur etiam de eo, quod iam senex effectus
portabatur ad Ecclesiam a discipulis suis ut instrueret fideles,
quibus dicebat hoc tantum: filioli, diligatis invicem. Et in hoc est
perfectio disciplinae Christianae. Secundo propter eius officium,
quod est perhibere testimonium, unde dicit et testimonium perhibet de
his. Hoc est proprium apostolorum officium; Actor. I, 8: eritis
mihi testes; Is. XLIV, 8: vos testes mei, dicit dominus.
Tertio subdit eius studium, cum dicit et scripsit haec: qui enim ex
officio apostolatus praesentibus testificatus est de gestis Christi,
ipsemet ex studio, praedicta gesta ad utilitatem futurorum et absentium
scripsit. Is. VIII, 1: sume tibi librum grandem, et scribe in
eo stylo hominis: velociter spolia detrahe, cito praedare; Eccli.
XXXVIII, 25: sapientiam scribet in tempore vacuitatis; et
qui minoratur actu, sapientiam percipiet; qua sapientia replebitur.
Datum est enim ipsi Ioanni ut viveret usque ad tempus quo Ecclesia in
pace erat; et tunc haec omnia scripsit. Sed ideo addit hoc, ne
videatur hoc Evangelium, propter hoc quod scriptum fuerat post mortem
omnium apostolorum, et alia Evangelia approbata fuerant ab eis, et
specialiter illud Matthaei, minoris esse auctoritatis quam alia tria
Evangelia. Hic ponitur veritas Evangelii. Et loquitur in persona
totius Ecclesiae a qua receptum est hoc Evangelium. Prov.
VIII, 7: veritatem meditabitur guttur meum. Notandum autem,
quod cum multi scriberent de Catholica veritate, haec est
differentia, quia illi, qui scripserunt canonicam Scripturam, sicut
Evangelistae et apostoli, et alii huiusmodi, ita constanter eam
asserunt quod nihil dubitandum relinquunt. Et ideo dicit et scimus
quia verum est testimonium eius; Gal. I, 9: si quis vobis
evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Cuius ratio
est, quia sola canonica Scriptura est regula fidei. Alii autem sic
edisserunt de veritate, quod nolunt sibi credi nisi in his quae vera
dicunt. Hic ponitur insufficentia Scripturae suae quantum ad rem quam
scribit, ut quasi removeat quod haec scripsit quasi volens praestare
gratiam dilectori suo: quia non solum ista fecit, sed etiam multa alia
quae non sunt scripta in libro hoc. Hoc autem quod sequitur quae si
scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum posse capere eos qui
scribendi sunt libros, potest dupliciter exponi. Uno modo, ut capere
referatur ad capacitatem intellectus; quasi dicat: tot possent dici de
Christo quod nec mundus caperet eos libros qui de his scriberentur.
Supra XVI, 12: multa habeo vobis dicere, sed non potestis
portare modo, idest capere. Alio modo, ut sit locutio hyperbolica:
et significat excessum operum Christi. Sed quid est hoc quod dicit?
Praemisit enim: et scimus quia verum est testimonium eius, et statim
subdit hyperbolicam locutionem. Sed, secundum Augustinum, sacra
Scriptura utitur quibusdam figuratis locutionibus, sicut: vidi
dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et tamen non sunt
falsae: ita quando in sacra Scriptura est aliqua locutio hyperbolica.
Non enim est intentio dicentis ut credatur quod dicit, sed quod
intendit significare, scilicet excessum operum Christi. Hoc tamen
non fit quando aliquid quod erat obscurum vel dubium exponitur, sed
quando id quod est apertum augetur vel attenuatur; puta cum quis volens
copiam alicuius rei commendare, dicit: hoc sufficit centum personis
vel mille. Volens autem vituperare dicit: hoc vix sufficeret tribus.
Nec tamen falsum dicit: quia sic verba rem quae indicatur excedunt,
ut ostendatur quod non intendit mentiri, sed ostendere esse parum vel
multum. Vel potest referri ad virtutem Christi, qui signa faciebat:
ut fiat vis in hoc quod dicit per singula. Scribere enim per singula,
signa et dicta Iesu Christi, est dictorum singulorum et factorum
enucleare virtutem. Verba autem et facta Christi sunt etiam Dei.
Si quis autem vellet eorum rationem per singula scribere vel narrare,
nullo modo posset; immo etiam nec totus mundus hoc potest. Infinita
enim verba hominum non possunt attingere unum Dei verbum. A principio
enim Ecclesiae semper scripta sunt de Christo, nec tamen
sufficienter; immo si duraret mundus per centum millia annorum,
possent libri fieri de Christo, nec ad perfectionem per singula,
facta et dicta sua enuclearentur. Eccle. ult., 12: faciendi
plures libros nullus est finis; Ps. XXXIX, 5: annuntiavi, et
locutus sum: multiplicati sunt super numerum.
|
|