|
Supra ostendit Evangelista virtutem Christi quantum ad mutationem
naturae; hic vero ostendit eam quantum ad reformationem gratiae, de
qua principaliter intendit. Reformatio autem gratiae fit per
spiritualem generationem, et per beneficiorum regeneratis collationem.
Primo ergo tractat de spirituali generatione; secundo de beneficiorum
spiritualium regeneratis divinitus collatione; et hoc in V cap. ibi
post haec erat dies festus Iudaeorum et cetera. Circa primum duo
facit. Primo agit de spirituali regeneratione quantum ad Iudaeos;
secundo de propagatione fructuum huius regenerationis etiam quantum ad
externas nationes. Et hoc in IV cap. ibi ut ergo cognovit Iesus,
quia audierunt Pharisaei et cetera. Circa primum duo facit. Primo
manifestat spiritualem regenerationem verbis; secundo implet eam
factis, ibi post haec venit Iesus, et discipuli eius in terram
Iudaeam et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit
spiritualis regenerationis necessitatem; secundo eius qualitatem, ibi
dicit ad eum Nicodemus: quomodo potest homo nasci, cum sit senex?
Tertio eius modum et rationem, ibi respondit ad eum Nicodemus, et
dixit ei: quomodo possunt haec fieri? Circa primum duo facit. Primo
ostendit demonstrandae necessitatis occasionem; secundo necessitatem
huius regenerationis, ibi respondit Iesus, et dixit ei: amen, amen
dico tibi et cetera. Occasio autem huius necessitatis inducitur ex
Nicodemo; et ideo dicit erat autem homo ex Pharisaeis, Nicodemus
nomine et cetera. Quem describit ex persona, ex tempore, et ex
confessione ipsius. Ex persona quidem describitur quantum ad tria.
Scilicet quantum ad religionem, quia Pharisaeus; unde dicit erat
homo ex Pharisaeis. Duplex namque secta erat apud Iudaeos, scilicet
Pharisaeorum et Sadducaeorum. Sed Pharisaei magis conveniebant
nobiscum in opinionibus, quia credebant resurrectionem et dicebant esse
creaturas aliquas spirituales. Sadducaei vero magis discordabant,
quia nec resurrectionem futuram, nec spiritum esse credebant. Et
dicebantur isti Pharisaei, quasi ab aliis divisi. Et quia opinio
eorum probabilior erat, et magis propinqua veritati, ideo Nicodemus
facilius conversus est ad Christum. Act. XXVI, 5: secundum
certissimam sectam religionis nostrae et cetera. Item quantum ad
nomen, cum dicit Nicodemus nomine: quod interpretatur victor, seu
victoria populi, per quem significantur illi qui ex Iudaeis ad
Christum conversi, fide vicerunt mundum. I Io. ult., 4: haec
est victoria, quae vincit mundum, fides nostra. Item tertio,
quantum ad dignitatem; unde dicit princeps Iudaeorum. A principio
namque licet dominus non elegerit sapientes, potentes, aut nobiles,
ne virtus fidei sapientiae et potentiae humanae attribueretur ut dicitur
I Cor. I, 26: non multi sapientes, secundum carnem, non multi
potentes, non multi nobiles, sed quae stulta sunt mundi eligit Deus,
voluit tamen aliquos sapientes et potentes a principio ad se
convertere, ne si doctrina sua solum ab ignobilibus et insipientibus
reciperetur, haberetur contemptui, et ne credentium multitudo potius
attribueretur rusticitati, et insipientiae conversorum, quam virtuti
fidei. Nihilominus tamen voluit istos nobiles et potentes non multos
esse ad eum conversos, ne ut dictum est humanae potentiae, aut
sapientiae ascriberetur. Et ideo dicitur Io. XII, 42, quod
aliqui ex principibus crediderunt in eum: inter quos fuit iste
Nicodemus; Ps. XLVI, 10: principes populorum congregati
sunt. Ex tempore vero describit eum, cum dicit hic venit ad Iesum
nocte et cetera. Circa quod sciendum est, quod qualitas temporis
consuevit in Scriptura describi circa aliquos, ad insinuandam
cognitionem mentis, seu conditionem actionis eorum. Describitur autem
hic tempus istud obscurum, unde dicit venit nocte. Nox enim obscura
est, et competebat qualitati affectus Nicodemi, qui non cum
securitate et libera propalatione, sed cum timore ad Iesum veniebat;
nam erat de illis principibus, de quibus dicitur Io. XII, 42
quod crediderunt in eum; sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut
de synagoga non eiicerentur. Non enim perfecte diligebant; unde
subditur: dilexerunt enim magis gloriam hominum quam gloriam Dei.
Competit etiam nox eius ignorantiae, et imperfectae cognitioni, quam
iste habebat de Christo; Rom. XIII, 12: nox praecessit
etc.; Ps. LXXXI, 5: nescierunt, neque intellexerunt, in
tenebris ambulant. Ex confessione vero describitur, cum subdit et
dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister. Ubi
confitetur Christi officium in docendo, cum dicit Rabbi, etc. et
eius potestatem in agendo, ibi nemo enim potest haec signa facere quae
tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Et quidem in utroque verum
dicit, licet parum confessus est. Verum enim est quod vocat eum
Rabbi, idest magister, quia, ut dicitur infra XIII, 13: vos
vocatis me magister, et domine, et bene dicitis, sum etenim.
Legerat enim Nicodemus quod scriptum est Ioel II, 23: filii
Sion, exultate, et laetamini in domino Deo vestro, quia dedit vobis
doctorem iustitiae. Sed parum dicit, quia dicit eum a Deo venisse
magistrum sed tacet eum Deum esse. Nam venire a Deo magister,
commune est omnibus bonis praelatis, Ier. III, 15, et dabo
vobis pastores iuxta cor meum; et pascent vos scientia, et doctrina;
unde hoc non est singulare Christo: quamquam aliter doceant homines,
aliter Christus. Alii enim magistri docent tantum exterius, sed
Christus etiam interius, quia, ut dicitur supra I, 9, erat lux
vera, quae illuminat omnem hominem: et ideo ipse solus dat
sapientiam; Lc. XXI, 15: ego dabo vobis os et sapientiam. Et
hoc nullus purus homo dicere potest. Potestatem vero confitetur ex
signis visis, quasi dicat: credo quod a Deo venisti magister, quia
nemo potest haec signa facere. Et verum dicit, quia signa quae
Christus fecit, non possunt fieri nisi divinitus, et quia Deus cum
eo erat; infra VIII, v. 29: qui me misit, mecum est. Sed
parum dicit, quia credebat quod Christus non propria potestate signa
faceret, quasi indigens extranea virtute, ac si Deus non esset cum eo
per unitatem essentiae, sed per infusionem gratiae solum. Quod quidem
falsum est, quia non extranea virtute, sed propria, signa faciebat:
nam eadem est potestas Dei et Christi. Simile est quod dicit mulier
Eliae, III Reg. XVII, 24: in hoc facto cognovi quoniam
vir Dei es tu. Consequenter cum dicit respondit Iesus, et dixit ei
etc. ponit necessitatem spiritualis regenerationis provenientem ex
ignorantia Nicodemi. Et ideo dicit amen, amen. Ubi notandum est,
quod haec dictio amen est Hebraea, qua frequenter Christus usus est:
unde ob eius reverentiam nullus translator, tam Graecorum quam
Latinorum, transferre voluit. Et quandoque quidem significat idem
quod verum, aut idem quod vere; quandoque vero idem quod fiat. Unde
in Ps. LXXI, LXXXVIII et CVI, ubi nos habemus,
fiat, in Hebraeo est amen, amen. Sed hanc dictionem solus Ioannes
Evangelista ingeminat inter Evangelistas. Cuius ratio est, quia
alii Evangelistae ea principaliter tradunt quae ad humanitatem Christi
pertinent: ad quae, cum facilius credibilia sint, minor assertio
necessaria erat; Ioannes vero ea quae ad divinitatem Christi
pertinent, principaliter tractat, quae, cum occulta sint, et a
cognitione hominum remota, maiori assertione indigebant. Deinde
attendendum est, quod haec responsio Christi videtur omnino inconsona
propositis a Nicodemo, nisi diligenter consideretur. Quomodo namque
convenire videtur quod dixit Nicodemus Rabbi, scimus quia a Deo
venisti, cum hoc quod respondit dominus nisi quis renatus fuerit
denuo, non potest videre regnum Dei? Sed notandum, sicut iam dictum
est, quod Nicodemus imperfectam opinionem habens de Christo,
confitebatur eum magistrum et haec signa facere tamquam hominem purum.
Vult ergo ei dominus ostendere, quomodo ad altiorem cognitionem de
ipso posset pervenire. Et quidem poterat de hoc dominus disputare;
sed quia hoc fuisset versum in contentionem, cuius contrarium de eo
scriptum est Is. XLII, 2: non contendet, ideo cum mansuetudine
voluit eum ad veram cognitionem perducere, quasi diceret: non mirum si
me purum hominem credis, quia illa secreta divinitatis non potest
aliquis scire, nisi adeptus fuerit spiritualem regenerationem. Et hoc
est quod dicit nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum
Dei. Ubi sciendum, quod cum visio sit actus vitae, secundum
diversas vitas, diversae sunt visiones. Nam est quaedam vita
carnalis, qua communiter omnia alia vivunt, et haec habet carnalem
visionem, seu cognitionem. Est et vita spiritualis, qua homo
conformatur Deo et spiritibus sanctis, et haec habet spiritualem
visionem. Secundum carnalem quidem spiritualia videri non possunt; I
Cor. c. II, 14: animalis homo non percipit ea quae sunt
spiritus Dei, sed percipiuntur visione spirituali; unde ibidem
subditur quae Dei sunt, nemo novit nisi spiritus Dei. Spiritus
autem est qui regenerat; unde apostolus Rom. VIII, v. 15:
non accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis
spiritum adoptionis. Et hunc quidem spiritum per regenerationem
spiritualem accipimus. Ad Tit. III, 5: salvos nos fecit per
lavacrum regenerationis spiritus sancti. Si ergo visio spiritualis non
est nisi per spiritum sanctum, et spiritus sanctus infunditur nobis per
lavacrum regenerationis spiritualis: ergo non possumus videre regnum
Dei, nisi per lavacrum regenerationis, et ideo dicit nisi quis
renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum
Dei. Quasi dicat: non est mirum si non vides regnum Dei, quia
nullus illud videre potest nisi accipiat spiritum sanctum, per quem
renascitur in filium Dei. Ad regnum autem non solum pertinet regale
solium, sed etiam quae sunt ad regni gubernationem, scilicet regia
dignitas, beneficia gratiarum et via iustitiae, qua solidatur regnum,
et ideo dicit non potest videre regnum Dei, idest gloriam et
dignitatem Dei, idest mysteria salutis aeternae, quae per fidei
iustitiam inspiciuntur; Rom. XIV, 17: regnum Dei non est esca
et potus. In veteri autem lege fuit quaedam regeneratio spiritualis,
sed imperfecta et figuralis; I Cor. X, 2: omnes in Moyse
baptizati sunt, in nube et in mari; idest, in figura Baptismum
acceperunt. Et ideo mysteria regni Dei videbant quidem, sed
figuraliter tantum; Hebr. c. XI, 13: a longe aspicientes. In
nova vero lege est manifesta regeneratio spiritualis, sed tamen est
imperfecta, quia renovamur interius tantum per gratiam, sed non
exterius per incorruptionem; II Cor. IV, 16: licet is qui
foris est noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de
die in diem. Et ideo videmus regnum Dei et mysteria salutis
aeternae, sed imperfecte, quia, ut dicitur I Cor. XIII,
12, videmus nunc per speculum in aenigmate et cetera. In patria
vero est perfecta regeneratio, quia renovabimur interius et exterius.
Et ideo regnum Dei perfectissime videbimus; unde I Cor. XIII,
12: tunc autem videbimus facie ad faciem; et I Io. III, 2:
cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est.
Patet ergo quod sicut visionem corporalem non habet quis nisi natus,
ita nec spiritualem habere potest nisi renatus. Et secundum triplicem
regenerationem est triplex modus visionis. Nota autem, quod in
Graeco non habetur denuo, sed anothe, idest desuper, quod
Hieronymus transtulit denuo, ut scilicet importet additionem. Et sic
Hieronymus intellexit dicens nisi renatus fuerit denuo; quasi dicat:
nisi renatus iterato per supernaturalem generationem. Chrysostomus
autem dicit, nasci desuper, esse proprium filii Dei, quia ipse solus
natus est desuper; infra (hoc cap.) qui desursum venit, super omnes
est. Et dicitur Christus nasci desuper quantum ad tempus (ut ita
liceat loqui) quia ab aeterno genitus; Ps. CIX, v. 3: ante
Luciferum genui te. Et quantum ad generationis principium, quia a
patre caelesti; infra VI, 38: descendi, non ut faciam voluntatem
meam, sed eius qui misit me. Quia ergo nostra regeneratio est ad
similitudinem filii Dei, secundum illud Rom. VIII, v. 29:
quos praescivit conformes fieri imaginis filii sui, ideo, quia illa
generatio superna est, et nostra generatio desuper est, quantum ad
tempus, per aeternam praedestinationem, Eph. I, 4: elegit nos in
ipso ante mundi constitutionem, et quantum ad donum Dei, infra VI,
44: nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me, traxerit
eum. Eph. II, 5: gratia Dei salvati estis et cetera.
Consequenter cum dicit dicit ad eum Nicodemus etc., ponit modum, et
rationem huius spiritualis regenerationis: et circa hoc primo ponitur
dubitatio Nicodemi; secundo responsio Christi respondit Iesus:
amen, amen dico tibi et cetera. Circa primum sciendum est, quod,
sicut dicitur I Cor. II, 14, animalis homo non percipit ea quae
sunt spiritus Dei, et ideo, quia Nicodemus carnalis adhuc et
animalis erat, non potuit quae dicebantur, nisi carnaliter
intelligere. Et ideo ea quae dominus dixerat de regeneratione
spirituali, ipse de regeneratione carnali intelligebat. Et hoc est
quod dicit quomodo potest homo nasci, cum sit senex? Ubi, secundum
Chrysostomum, sciendum est, quod Nicodemus voluit obiicere contra
verba salvatoris. Sed tamen obiectio eius derisibilis est, quia
Christus loquitur de regeneratione spirituali, hic autem obiicit de
carnali. Similiter omnes rationes inductae ad impugnandum ea quae sunt
fidei, derisibiles sunt, quia non sunt secundum intentionem sacrae
Scripturae. Obiicit autem Nicodemus contra verba domini dupliciter,
secundum quod dupliciter videbatur dictum domini impossibile, scilicet
quod homo denuo renascatur. Uno modo scilicet propter
irreversibilitatem humanae vitae: nam a senectute non potest homo
redire ad pueritiam. Unde dicitur Iob XVI, v. 23: semitam,
scilicet vitam praesentem, per quam non revertar, ambulo. Et
secundum hoc dicit quomodo potest homo nasci, cum sit senex? Quasi
dicat: numquid iterum efficietur puer ut renascatur? Iob VII,
10: non revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius
locus eius. Secundo ex modo carnalis generationis: nam homo in
principio cum generatur est in parva quantitate, ita ut possit eum
uterus maternus capere; postmodum vero, cum iam natus est, ad
continua crementa paulatim perducitur, ita ut non possit in materno
utero contineri. Et ideo dicit numquid potest in ventrem matris suae
iterato introire, et renasci? Quasi dicat, non, quia non capit eum
venter. Sed haec locum non habent in generatione spirituali, quia
homo, quantumcumque per peccatum spiritualiter inveteratus, secundum
illud Ps. XXXI, 3: quoniam tacui, inveteraverunt omnia ossa
mea, potest per auxilium gratiae divinae ad novitatem venire, secundum
illud Ps. CII, 5: renovabitur ut aquilae iuventus tua.
Potest, et quantumcumque magnus, in uterum spiritualem, scilicet
Ecclesiae, per sacramentum Baptismi introire. Quis autem sit uterus
spiritualis, manifestum est; alias numquam diceretur: ex utero ante
Luciferum genui te. Nihilominus tamen aliqualem similitudinem habet
quod dicitur; nam, sicut homo semel carnaliter natus, non potest
iterum nasci, ita et semel per Baptismum spiritualiter natus, non
potest iterum nasci, quia non debet iterum baptizari; Eph. IV,
5: unus dominus, una fides, unum Baptisma. Consequenter cum dicit
respondit Iesus etc., ponitur responsio Christi. Et circa hoc tria
facit. Primo solvit rationes Nicodemi, ostendendo qualitatem
regenerationis; secundo manifestat solutionem per rationem, ibi quod
natum est ex carne, caro est etc.; tertio per exemplum, ibi non
mireris et cetera. Solvit ergo obiectiones, ostendens quod
regeneratio de qua loquitur, est spiritualis, et non carnalis. Et
hoc est quod dicit amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex
aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei, quasi
dicat: tu intelligis de generatione carnali, sed ego loquor de
spirituali. Sed attende quod supra dixerat non potest videre regnum
Dei, hic vero dicit non potest introire in regnum Dei, quod idem
est. Nam quae regni Dei sunt, nullus videt, nisi regnum Dei
intret; et tantum videt quantum intrat. Apoc. II, 17: in
calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit nisi qui accipit. Quod
autem spiritualis regeneratio ex spiritu fiat, rationem habet. Nam
oportet generatum generari ad similitudinem generantis; nos autem
regeneramur in filios Dei, ad similitudinem veri filii: oportet ergo
quod regeneratio spiritualis fiat per id per quod assimilamur vero
filio; quod quidem est per hoc quod spiritum eius habemus. Rom.
VIII, 9: si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius;
I Io. IV, 13: in hoc cognoscimus, quoniam in eo manemus, et
ipse in nobis, quia de spiritu suo dedit nobis et cetera. Oportet
ergo quod spiritualis regeneratio per spiritum sanctum fiat. Rom.
VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore,
sed spiritum adoptionis filiorum; infra VI, 63: spiritus est qui
vivificat et cetera. Et etiam huic regenerationi necessaria aqua
propter tria. Primo quidem propter humanae naturae conditionem. Homo
enim ex anima et corpore constat, et si in eius regeneratione esset
spiritus tantum, solum quod spirituale est hominis, ostenderetur
regenerari. Ut ergo regeneretur etiam caro, oportet quod sicut est
ibi spiritus, per quem regeneratur anima, ita sit ibi aliquid
corporale, per quod regeneretur corpus; et hoc est aqua. Secundo
propter humanam cognitionem: nam, sicut Dionysius dicit, divina
sapientia ita omnia ordinat ut unicuique provideat secundum modum suae
conditionis. Homo autem est naturaliter cognoscitivus; oportet ergo
eo modo dona spiritualia hominibus conferri, ut ea cognoscant; I
Cor. II, 12: ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis.
Naturalis autem modus huius cognitionis est ut spiritualia per
sensibilia cognoscat, cum omnis nostra cognitio a sensu incipiat.
Oportuit ergo ad hoc quod intelligamus id quod spirituale est in hac
regeneratione, quod esset in ea aliquid sensibile et materiale,
scilicet aqua: per quod intelligamus quod sicut aqua lavat et purgat
corporaliter exterius, ita et per Baptismum homo lavatur et purgatur
interius spiritualiter. Tertio propter causae congruitatem: nam causa
nostrae regenerationis est verbum incarnatum. Supra I, 12: dedit
eis potestatem filios Dei fieri. Congruit ergo quod in sacramentis,
quae efficaciam habent ex virtute verbi incarnati, sit aliquid
correspondens verbo, et aliquid correspondens carni, seu corpori. Et
hoc est spiritualiter aqua in sacramento Baptismi, ut scilicet per eam
configuremur morti Christi, dum submergimur in ea, quando
baptizamur, sicut Christus tribus diebus fuit in ventre terrae;
Rom. VI, 4: consepulti enim sumus cum illo per Baptismum. Hoc
etiam mysterium in prima rerum productione signatum est, Gen. I,
quando spiritus domini ferebatur super aquas. Sed per tactum
mundissimae carnis Christi maior virtus collata est aquis: quia in
principio producebant aquae reptile animae viventis; sed ex quo
Christus baptizatus est in Iordane, animas spirituales aqua reddit.
Per hoc autem quod hic dicit nisi quis renatus fuerit ex aqua et
spiritu sancto, manifeste apparet spiritum sanctum esse Deum. Supra
enim I, 13, dicit: non ex sanguinibus, neque ex voluntate
carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Ex quo sic
formatur ratio. Ille ex quo spiritualiter renascuntur homines, est
Deus; sed homines renascuntur spiritualiter per spiritum sanctum, ut
hic dicitur: ergo spiritus sanctus est Deus. Sed hic est duplex
quaestio. Prima est. Si nullus intrat regnum Dei, nisi renascatur
aqua, antiqui autem patres non sunt renati aqua, quia non
baptizabantur: ergo non intraverunt regnum Dei. Alia est, quia cum
sit triplex Baptismus, scilicet fluminis, flaminis et sanguinis, et
multi fuerint baptizati ultimis duobus, quos dicimus intrasse regnum
Dei statim (cum tamen non fuerint renati aqua) non videtur esse verum
quod hic dicitur nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto.
Responsio. Dicendum est quantum ad primum, quia regeneratio ex aqua
et spiritu sancto fit dupliciter, scilicet in veritate et figura.
Antiqui autem patres, licet non fuerint regenerati regeneratione
vera, fuerunt tamen regenerati regeneratione figurali, quia semper
habuerunt aliquod signum sensibile, in quo vera regeneratio
praefigurabatur; et secundum hoc renati intraverunt regnum Dei,
soluto pretio. Quantum ad secundum dicendum, quod illi qui
renascuntur Baptismo sanguinis et flaminis, licet non habeant
regenerationem in actu, habent tamen in voto: alias enim neque
Baptismus sanguinis aliquid valeret; nec esse posset Baptismus
spiritus. Sic ergo ad hoc quod homo intret regnum Dei, oportet quod
adsit Baptismus aquae in re, sicut est in omnibus baptizatis; vel in
voto, sicut est in martyribus et catechumenis, qui morte praeveniuntur
antequam votum impleant; vel in figura, sicut in antiquis patribus.
Ex hoc quod dicitur nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu
sancto, Pelagiani errantes dixerunt, quod pueri baptizantur, non
quidem ut mundentur a peccatis quae nondum habent, sed ut possint
intrare regnum Dei. Sed hoc est falsum: quia, secundum quod
Augustinus dicit in Lib. de Baptismo parvulorum, inconveniens est
quod imago Dei, scilicet homo, subtrahatur a regno Dei, nisi
propter aliquod impedimentum; quod esse non potest, nisi peccatum.
Oportet ergo quod in pueris qui subtrahuntur a regno, sit aliquod
peccatum scilicet originale. Consequenter cum dicit quod natum est ex
carne, caro est etc. probat per rationem, quod oportet nasci ex aqua
et spiritu sancto: et est ratio sua talis. Nullus potest pervenire ad
regnum, nisi spiritualis efficiatur; sed aliquis non efficitur
spiritualis nisi per spiritum sanctum: ergo nullus potest intrare
regnum Dei nisi renatus ex spiritu sancto. Dicit ergo quod natum est
ex carne, caro est; idest, nativitas secundum carnem, facit nasci in
vitam carnalem, I Cor. XV, 47: primus homo de terra terrenus,
et quod natum est ex spiritu, idest ex virtute spiritus sancti,
spiritus est, idest spiritualis. Nota autem, quod haec praepositio
ex quandoque designat causam materialem; sicut cum dico, cultellus est
ex ferro; quandoque causam efficientem; sicut domus est ex
aedificatore. Et secundum hoc, quod dicitur quod natum est ex carne,
potest intelligi dupliciter, effective et materialiter. Effective
quidem, quia virtus quae est in carne, est effectiva generationis;
materialiter vero, quia aliquod carnale in animalibus est materia
generati. Sed ex spiritu non dicitur aliquid nasci materialiter, cum
spiritus immutabilis sit, materia vero sit subiectum transmutationis,
sed dicitur effective. Secundum hoc ergo, possumus accipere triplicem
generationem. Unam quae est ex carne materialiter et effective, quae
est communis omnibus qui carnalem statum habent. Alia est secundum
spiritum effective, secundum quam regeneramur in filios Dei per
gratiam spiritus sancti, et efficimur spirituales. Tertia est media,
scilicet quae est ex carne materialiter solum, et ex spiritu sancto
effective. Et haec est singularis et propria Christi: quia
materialiter est habens carnem ex carne matris natus, et effective est
ex spiritu sancto; Matth. I, 20: quod enim in ea natum est, de
spiritu sancto est. Et ideo natus est sanctus; Lc. I, 35:
spiritus sanctus superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit
tibi: ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei.
|
|