|
Supra posuit dominus rationem ad instruendam spiritualem generationem;
hic ponit exemplum. Datur autem intelligi, quod Nicodemus, audito
quod natum est ex spiritu, spiritus est, turbationem quamdam
dubietatis incurrit; et ideo dominus dicit ei non mireris, quia dixi
tibi: oportet vos nasci denuo. Ubi sciendum est, quod duplex est
admiratio. Una devotionis, secundum quod aliquis magnalia Dei
considerans, cognoscit ea sibi incomprehensibilia esse: unde
relinquitur admirationi locus, secundum illud Ps. XCII, 4:
mirabilis in altis dominus; et alibi CXVIII, v. 129:
mirabilia testimonia tua. Et ad hanc homines sunt inducendi, non
prohibendi. Alia est infidelitatis, dum quis ea quae dicuntur non
credens, miratur. Unde dicitur Matth. c. XIII, 57 quod
mirabantur in doctrina Christi: et sequitur, quod scandalizabantur in
eo. Et ab hac admiratione dominus Nicodemum removet, inducens
exemplum, cum dicit spiritus ubi vult spirat. Quod quidem, eadem
servata sententia, dupliciter quantum ad litteram exponi potest. Uno
enim modo, secundum Chrysostomum, accipitur pro vento, sicut in
Ps. c. CXLVIII, 8: spiritus procellarum, quae faciunt
verbum eius. Et secundum hoc quatuor dicit de vento. Primo venti
potestatem, cum dicit spiritus ubi vult spirat; idest, ventus quo
vult flat. Et si dicas, quod ventus non habet voluntatem; dicendum,
quod voluntas sumitur pro appetitu naturali, qui nihil est aliud quam
naturalis inclinatio, de qua dicitur Iob XXVIII, 25: qui
creavit ventis pondus. Secundo ponitur venti indicium, cum dicit et
vocem eius audis; et sumitur vox pro sono quem facit ventus ex
percussione ad aliquod corpus; de quo dicitur in Ps. LXXVI,
19: vox tonitrui tui in rota. Tertio ponit venti originem, quae
occulta est; unde dicit et nescis unde veniat, idest ubi oriatur;
Ps. CXXXIV, 7: qui producit ventos de thesauris suis.
Quarto ponit venti finem, qui similiter occultus est; unde dicit aut
quo vadat; supple, nescis, idest ubi persistat. Et hanc quidem
similitudinem inducit ad propositum, cum dicit sic est omnis qui natus
est ex spiritu; quasi dicat: si ventus, qui est corporeus, habet
occultam originem, nec potest sciri eius processus; quomodo miraris,
si tu non potes scire processum regenerationis spiritualis? Sed contra
hanc expositionem obiicit Augustinus dicens, quod dominus non
intellexit de vento, cum dixit spiritus ubi vult spirat etc. nam de
quolibet vento scimus, unde veniat, aut quo vadat: nam Auster venit
a meridie, et vadit ad Aquilonem; Boreas vero e converso ab
Aquilone ad meridiem vadit. Quomodo ergo de spiritu corporeo dicit
dominus nescis unde veniat, aut quo vadat? Sed ad hoc responderi
potest, quod principium venti potest sciri dupliciter. Uno modo in
generali; et hoc modo scitur unde veniat, idest a qua parte mundi,
sicut scitur, quod Auster venit a meridie; et quo vadat, quia ad
Aquilonem. Alio modo in speciali; et hoc modo nescitur unde veniat,
idest in qua plaga determinate incipiat: aut quo vadat, idest ubi
determinate cesset. Et cum Chrysostomo ad hanc expositionem
conveniunt omnes fere Graeci doctores. Alio modo exponitur de spiritu
sancto; et secundum hoc quatuor ponit de spiritu sancto. Primo quidem
eius potestatem, cum dicit spiritus ubi vult spirat: quia pro libero
potestatis arbitrio inspirat ubi vult, et quando vult, corda
illustrando; I Cor. XII, 11: haec omnia operatur unus atque
idem spiritus, dividens singulis prout vult. Ex quo confutatur error
Macedonii ponentis spiritum sanctum esse ministrum patris et filii.
Non enim spiraret ubi ipse vellet, sed ubi ei mandaretur. Secundo
vero ponit spiritus sancti indicium, cum dicit et vocem eius audis;
Ps. XCIV, 8: hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare
corda vestra. Sed contra hoc obiicit Chrysostomus dicens, quod non
potest intelligi de spiritu sancto. Dominus enim loquebatur
Nicodemo, qui adhuc infidelis erat, cui non competebat audire vocem
spiritus sancti. Sed dicendum, secundum Augustinum, quod spiritus
sancti est duplex vox. Una, qua loquitur intus in corde hominis; et
hanc audiunt solum fideles et sancti: de qua dicitur in Ps. c.
LXXXIV, 9: audiam quid loquatur in me dominus Deus. Alia
est, qua spiritus sanctus loquitur in Scripturis, vel per
praedicatores, secundum quod dicitur Matth. X, 20: non enim vos
estis qui loquimini, sed spiritus sanctus qui loquitur in vobis. Et
hanc audiunt etiam infideles et peccatores. Tertio ponit spiritus
sancti originem, quae occulta est, unde dicit et nescis unde veniat,
licet vocem eius audias: et hoc ideo quia venit a patre et filio;
infra XV, 26: cum autem venerit Paraclitus, quem ergo mittam
vobis a patre spiritum veritatis, qui a patre procedit. Pater autem,
et filius lucem habitant inaccessibilem, quam nemo hominum vidit, sed
nec videre potest: ut dicitur I Tim. ult. 16. Quarto ponit
spiritus sancti finem, qui quidem occultus est, et ideo dicit aut quo
vadat, supple: nescis, quia perducit ad occultum finem, scilicet ad
beatitudinem aeternam. Unde dicitur pignus hereditatis, Eph. I,
v. 14 et I Cor. II, 9: oculus non vidit nec auris audivit,
nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt
illum. Vel nescis unde veniat, idest quomodo hominem introeat, aut
quo vadat, idest ad quam perfectionem illum adducat; Iob IX,
11: si venerit ad me, non videbo eum. Sic est omnis qui natus est
ex spiritu; idest, sicut spiritus sanctus. Nec mirum: nam sicut
supra dixerat, quod natum est ex spiritu, spiritus est: quia in viro
spirituali sunt proprietates spiritus sancti, sicut in carbone succenso
sunt proprietates ignis. Sunt autem in eo qui natus est ex spiritu
sancto praedictae quatuor proprietates spiritus. Primo namque habet
libertatem; II Cor. c. III, 17: ubi spiritus domini, ibi
libertas, quia spiritus domini ducit ad id quod rectum est, Ps.
CXLII, 10: spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam, et
liberat a servitute peccati et legis, Rom. VIII, 2: lex
spiritus vitae in Christo liberavit me et cetera. Secundo vero eius
indicium sumis per vocem verborum suorum, quam dum audis, cognoscis
eius spiritualitatem; Matth. XII, 34: ex abundantia cordis os
loquitur. Tertio vero habet originem occultam, et finem, quia nullus
potest spiritualem iudicare I Cor. II, 15: spiritualis omnia
iudicat, et ipse a nemine iudicatur. Vel nescis unde veniat,
principium spiritualis nativitatis eius, quod est gratia baptismalis
aut quo vadat, idest quo dignus efficitur, idest vita aeterna, quae
tibi adhuc occulta est. Hic ponitur causa et ratio spiritualis
regenerationis: et primo ponitur interrogatio Nicodemi; secundo
responsio domini respondit Iesus, et dixit ei et cetera. Apparet
autem ex primo, quod Nicodemus adhuc rudis, et adhuc Iudaeus
sensibilis existens, mysteria Christi, et per ea exempla, et per
rationes proposita intelligere non poterat; et ideo dicit quomodo
possunt haec fieri? Dupliciter namque aliqui inquirunt. Quidam
namque ex diffidentia; sicut Zacharias, Lc. I, v. 18: unde
hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis:
et ideo punitus fuit; Is. XL, 23: qui dat scrutatores eius
quasi non sint. Aliqui vero ex studio addiscendi, sicut virgo beata,
cum dixit Angelo, Lc. I, 34: quomodo fiet istud, quoniam virum
non cognosco? Et tales instruuntur. Quia ergo iste quaesivit ex
studio addiscendi, ideo meruit instrui. Et hoc est quod sequitur
respondit Iesus etc. ubi primo dominus arguit eius tarditatem;
secundo respondet ad quaestionem ipsius, ibi et nemo ascendit in
caelum. Tarditatem eius arguit ex tribus: primo ex conditione
personae eius cui loquitur, cum dicit tu es magister: ubi non
reprehendit eum dominus ut insultaret ei, sed quia confidebat adhuc de
magisterio suo, praesumens de sua scientia, voluit eum humiliando
efficere habitaculum spiritus sancti; Is. ult., 2: ad quem
respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu? Et dicit tu es
magister: quia si aliquis simplex non potest profunda capere,
tolerabile est; sed hoc in magistro valde est reprehensibile, et ideo
dicit ei tu es magister, idest litterae quae occidit, I Cor.
III; in Israel, et haec, scilicet spiritualia ignoras? Hebr.
V, 12: etenim cum deberetis esse magistri propter tempus, rursus
indigetis ut vos doceamini. Si dicas, quod dominus iuste argueret
Nicodemum, si dixisset ei aliquid de veteri lege, et ipse non
intellexisset; sed dixit ei de nova lege. Dicendum, quod ea quae
dominus dicit de spirituali generatione, continentur in lege veteri,
sed sub figura, secundum quod habetur I Cor. X, 2: omnes in
Moyse baptizati sunt in nube et in mari. Et prophetae etiam hoc
dixerunt; Ez. XXXVI, 25: effundam super vos aquam mundam,
et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Secundo vero arguit
eius tarditatem ex conditione dicentis. Quod enim non acquiescatur
dictis alicuius hominis rudis, tolerari potest; sed repugnare dictis
hominis sapientis, et magnae auctoritatis, reprehensibile est; et
ideo dicit amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod
vidimus testamur. Requiritur enim ad idoneitatem testis ut perhibeat
testimonium de auditu, vel visu; I Io. I, 3: quod vidimus, et
audivimus. Et ideo dominus utrumque dicit quod scimus loquimur, et
quod vidimus testamur. Scit autem dominus, secundum quod homo,
omnia; infra ult., 17: domine, tu omnia nosti; II Mac.
VI, 30: domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis.
Sed et videt omnia cognitione divinitatis; infra VIII, v. 38:
ego quae vidi apud patrem meum, haec facio. Dicit autem pluraliter
scimus et vidimus, ut insinuet mysterium Trinitatis. Ideo pater in
me manens, ipse facit opera: infra XIV, 10. Vel quod scimus,
ego et alii spirituales effecti: quia, dicitur Matth. XI, 26:
nemo novit patrem nisi filius, et cui voluerit filius revelare. Et
tamen testimonium, ita probatum, ita firmum, non accipitis. Infra
eodem et testimonium eius nemo accipit. Tertio arguit eius tarditatem
ex conditione eorum quae dicuntur. Quod enim aliqua difficilia non
capiantur ab aliquo, non est mirum; sed quod facilia quis non capiat,
reprehensibilis est. Et ideo dicit si terrena dixi vobis, et non
creditis; quomodo si dixero vobis caelestia, credetis? Quasi dicat:
si haec quae sunt levia, non capis; quomodo capere poteris processum
spiritus sancti? Sap. c. IX, 16: quae in terris sunt,
difficile invenimus, et quae in caelis sunt quis investigabit? Sed
contra. Non invenitur ex praemissis quod dominus dixerit Nicodemo
aliqua terrena. Et dicendum, secundum Chrysostomum hic, quod dicit
dominus si terrena dixi vobis et cetera. Intelligitur de exemplo
venti. Ventus enim cum sit generabilis et corruptibilis, numeratur
inter res terrenas. Vel potest dici, secundum eumdem, quod
spiritualis generatio, quae est in Baptismo, caelestis quidem est
quantum ad principium, quod sanctificat et regenerat, sed terrena
quantum ad subiectum: quod enim regeneratur, scilicet homo, terrenus
est. Vel dicendum, secundum Augustinum, quod intelligendum est de
eo quod supra dixerat: solvite templum hoc etc. quod ideo terrenum
est, quia hoc dixit de templo corporis sui, quod de terra acceperat.
Si terrena dixi vobis, et non creditis; quomodo si caelestia,
credetis? Quasi dicat: si non creditis generationem spiritualem
temporalem, quomodo credetis aeternam filii generationem? Vel si non
creditis quae dico de potestate corporis mei, quomodo credetis de
potestate divinitatis meae, et de potestate spiritus sancti?
Respondit Iesus, et cetera. Hic respondet quaestioni: et primo
ponit causas spiritualis regenerationis; secundo manifestat quod
dicit, ibi sic enim Deus dilexit mundum ut filium suum unigenitum
daret. Causa autem spiritualis regenerationis est duplex, scilicet
mysterium incarnationis Christi et passionis eius: et ideo primo agit
de incarnatione; secundo de passione, ibi et sicut Moyses exaltavit
serpentem et cetera. Est autem considerandum primo, quomodo ista
responsio Christi quaestioni Nicodemi satisfaciat. Dixerat enim
supra dominus, de spiritu loquens, quod nescis unde veniat, aut quo
vadat: per quod dabatur intelligi, quod spiritualis regeneratio
haberet occultum principium et occultum finem. Occulta autem nobis
sunt quae in caelis sunt, secundum illud Sap. IX, 16: quae in
caelis sunt, quis investigabit? Quaestio ergo Nicodemi quomodo
possunt haec fieri? Sic debet intelligi: quomodo possit aliquid de
occulto caelorum venire aut ad occultum caelorum ire? Unde antequam
quaestioni satisfaceret, hunc intellectum quaestionis explicavit,
dicens quomodo si dixero vobis caelestia, credetis? Et statim incipit
ostendere, cuius sit in caelum ascendere proprium: quia omnis qui de
caelo descendit, secundum illud Eph. IV, 10: qui descendit ipse
est et qui ascendit. Hoc enim et in rebus naturalibus invenitur quod
unumquodque corpus tendit in locum, secundum suam originem vel
naturam. Unde hoc modo potest fieri ut aliquis per spiritum vadat ad
locum quem carnales nesciunt, ascendendo in caelum, si hoc fiat per
virtutem eius qui descendit de caelo: quia ad hoc descendit, ut
ascendens, nobis viam aperiret; Mich. II, v. 13: ascendit
pandens iter ante eos. Sed quia dicit qui descendit de caelo filius
hominis: quidam errandi sumpserunt occasionem. Cum enim filius
hominis designet humanam naturam, quae componitur ex anima et corpore,
per hoc quod dicit quod filius descendit de caelo, Valentinus accipere
voluit, quod etiam corpus de caelo detulisset, et transisset per
virginem, nihil ex ea accipiens, sicut aqua per fistulam: ergo non de
terrena substantia, nec sumptum de virgine: quod est contra
apostolum, Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine David secundum
carnem. Origenes vero dixit, quod descendit de caelo secundum
animam, quam dicit ab initio fuisse creatam cum Angelis, et verbo
unitam, et postmodum de caelo descendisse assumendo carnem de virgine.
Sed et hoc repugnat Catholicae fidei, quae animas dicit ante corpora
non extitisse. Non ergo intelligendum est quod filius hominis secundum
humanam naturam de caelo descenderit, sed secundum divinam. Cum enim
in Christo sit unum suppositum, vel hypostasis, vel persona duarum
naturarum, divinae scilicet, et humanae; ex quacumque earum hoc
suppositum nominetur, possunt ei attribui et divina et humana.
Possumus enim dicere, quod filius hominis creavit stellas, et quod
filius Dei crucifixus est. Sed filius Dei crucifixus est, non
secundum divinam naturam, sed secundum humanam; filius autem hominis
creavit stellas secundum divinam naturam. Ita in his quae de Christo
dicuntur, non est attendenda distinctio quantum ad id de quo dicuntur,
quia indifferenter et divina et humana dicuntur de Deo et homine; sed
est attendenda distinctio quantum ad id secundum quod dicuntur, quia
divina dicuntur de Christo secundum divinam naturam, humana vero
secundum humanam. Descendere ergo de caelis dicitur de filio hominis,
non secundum humanam naturam, sed secundum divinam, secundum quam
convenit ei ante incarnationem de caelo fuisse, secundum illud Ps.
CXIII, 16: caelum caeli domino. Dicitur autem descendisse,
non motu locali, quia sic non remaneret in caelo: nihil enim localiter
motum manet unde descendit. Et ideo ad excludendum motum localem,
subdit qui est in caelo; quasi dicat: sic descendit de caelo, quod
tamen est in caelo. Descendit enim de caelo, non quidem desinens esse
sursum, sed assumens naturam quae est deorsum: quae, quia non
includitur, vel comprehenditur, corpore eius existente in terra, ipse
secundum divinitatem erat in caelis, et ubique. Et ideo ad
designandum, quod hoc modo dicitur descendisse, quia assumpsit
naturam, dixit quod descendit filius hominis; idest, inquantum factus
est filius hominis. Vel potest dici etiam, quod quantum ad corpus
descendit de caelo, ut Hilarius dicit: non quod materia corporis
Christi descenderit de caelo, sed quod virtus formativa eius de caelo
fuit. Sed quid est quod dicit nemo ascendit in caelum, nisi filius
hominis, qui est in caelo? Nonne Paulus, et Petrus, et alii
sancti ascenderunt, secundum illud II Cor. c. V, 1: domum
habemus, non manufactam in caelis et cetera. Respondeo dicendum,
quod nemo ascendit in caelum nisi Christus et membra sua, idest iusti
fideles: propterea filius Dei de caelis descendit, ut nos faciendo
membra sua ad ascensum caelorum praepararet; nunc quidem in spe,
tandem vero in re; Eph. II, 6: qui resuscitavit nos, et
consedere nos fecit in caelestibus in Christo Iesu. Hic ponit
mysterium passionis, cuius virtute Baptismus efficaciam habet; Rom.
c. VI, 3: quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte
ipsius baptizati sumus. Et circa hoc tria facit: primo namque
proponit passionis figuram; secundo passionis modum; tertio passionis
fructum. Figuram quidem assumit de veteri lege, ut reducat ad
intellectum Nicodemum; unde dicit sicut Moyses exaltavit serpentem in
deserto etc. quod quidem habetur Num. XXI, 5 quoniam dominus,
populo Iudaeorum dicenti: nauseat anima nostra super hoc cibo
levissimo, in ultionem misit serpentes, et postea concurrente populo
ad Moysen, et ipso clamante ad dominum, mandavit dominus in remedium
fieri serpentem aeneum, qui quidem fuit et in remedium contra illos
serpentes, et in figuram passionis dominicae. Unde et dicitur: in
signum posuit eum. Proprium autem serpentis est habere venenum; sed
serpens aeneus venenum non habuit, sed figura fuit serpentis venenosi.
Sic et Christus non habuit peccatum, quod est venenum: quia cum
consummatum fuerit, generat mortem, ut dicitur Iac. c. I, 15,
sed habuit similitudinem peccati, Rom. c. VIII, 3: misit
Deus filium suum in similitudinem carnis peccati. Ideo Christus
habuit effectum serpentis contra motum concupiscentiarum ignitarum.
Modum autem passionis ostendit, cum dicit sic exaltari oportet filium
hominis: quod intelligitur de exaltatione crucis. Unde infra XII,
34 cum diceret: oportet exaltari filium hominis etc. sequitur: hoc
dicebat significans qua morte clarificaturus esset Deum. Voluit autem
mori exaltatus, primo ut purgaret caelestia: iam enim per sanctitatem
suae conversationis purgaverat terram, restabat per mortem purgare
aerea. Col. I, 20: pacificans per sanguinem suum quae in caelis
et quae in terris. Secundo ut triumpharet de Daemonibus, qui in aere
bellum praeparant; Eph. c. II, 2: secundum principem potestatis
aeris et cetera. Tertio ut corda nostra ad se traheret; infra
XII, 32: ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me
ipsum. Quarto quia in morte crucis fuit exaltatus, inquantum ibi de
inimicis triumphavit: unde mors non vocatur, sed exaltatio; Ps.
109: de torrente in via bibet, propterea exaltabit caput et
cetera. Quinto quia crux fuit causa exaltationis eius; Phil. II,
8: factus est obediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis:
propter quod et Deus exaltavit illum. Fructus autem passionis
Christi est vita aeterna; unde dicit ut omnis qui credit in ipsum,
bene operando, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Et respondet
hic fructus fructui figuralis serpentis. Quicumque enim respiciebant
serpentem aeneum, liberabantur a veneno, et praeservabantur vitae.
Ille autem respicit filium hominis exaltatum qui credit Christo
crucifixo; et sic liberatur a veneno et a peccato, infra XI, 26:
qui credit in me, non morietur in aeternum: et praeservatur ad vitam
aeternam; infra XX, 31: haec scripta sunt ut credatis, et ut
credentes vitam habeatis in nomine eius.
|
|