|
Supra dominus assignavit causam spiritualis regenerationis quantum ad
descensum filii, et exaltationem filii hominis, et posuit fructum,
scilicet vitam aeternam, qui quidem fructus incredibilis videbatur
hominibus habentibus necessitatem moriendi: et ideo dominus hoc
manifestat, et primo probat magnitudinem fructus ex magnitudine divini
amoris; secundo excludit quamdam responsionem, ibi non enim misit
Deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum. Notandum est autem,
quod omnium bonorum nostrorum causa est dominus et divinus amor. Amare
enim proprie est velle alicui bonum. Cum ergo voluntas Dei sit causa
rerum, ex hoc provenit nobis bonum, quia Deus amat nos. Et quidem
amor Dei est causa boni naturae; Sap. XI, 25: diligis omnia
quae sunt et cetera. Item est causa boni gratiae; Ier. XXXI,
3: in caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te, scilicet per
gratiam. Sed quod sit etiam dator boni gloriae, procedit ex magna
caritate. Et ideo ostendit hic, hanc Dei caritatem esse maximam ex
quatuor. Primo namque ex persona amantis, quia Deus est qui
diligit, et immense; et ideo dicit sic Deus dilexit; Deut.
XXXIII, 3: dilexit populos: omnes sancti in manu illius sunt.
Secundo ex conditione amati, quia homo est qui diligitur, mundanus
scilicet, corporeus, idest in peccatis existens; Rom. V, 10:
commendat Deus suam caritatem in nobis: quoniam cum adhuc inimici
essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii eius. Et ideo dicit
mundum. Tertio ex magnitudine munerum: nam dilectio ostenditur per
donum, quia, ut dicit Gregorius probatio dilectionis, exhibitio
operis est. Deus autem maximum donum nobis dedit, quia filium suum
unigenitum; et ideo dicit ut filium suum unigenitum daret; Rom.
VIII, 32: proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus
tradidit illum. Et dicit suum, idest filium naturalem, sibi
consubstantialem, non adoptivum: de quibus in Ps. LXXXI, 6:
ego dixi, dii estis. Et per hoc patet falsitas Arii: quia si filius
Dei esset creatura, ut ipse dicebat, non posset in eo ostendi
immensitas divini amoris, per susceptionem infinitae bonitatis, quam
nulla creatura recipere potest. Dicit etiam unigenitum, ut ostendat
Deum non divisum amorem habere ad plures filios, sed totum in filio,
quem dedit ad comprobandum immensitatem sui amoris; infra V, 20:
pater diligit filium, et omnia demonstrat ei. Quarto ex fructus
magnitudine, quia per eum habemus vitam aeternam, unde dicit ut omnis
qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam: quam
acquisivit nobis per mortem crucis. Sed numquid ad hoc dedit eum ut
moreretur in cruce? Dedit quidem eum ad mortem crucis, inquantum
dedit voluntatem patiendi in ea: et hoc dupliciter. Primo quia
inquantum filius Dei, ab aeterno habuit voluntatem assumendi carnem,
et patiendi pro nobis, et hanc voluntatem habuit a patre. Secundo
vero quia animae Christi inspirata est a Deo voluntas patiendi. Nota
autem, quod dominus supra loquens de descensu qui competit Christo
secundum divinitatem, nominavit eum filium Dei; et hoc est ratione
unius suppositi in duabus naturis, sicut supra dictum est. Et ideo
divina possunt praedicari de supposito humanae naturae, et humana de
supposito divinae, non tamen secundum eamdem naturam; sed divina
secundum divinam naturam, et humana secundum humanam. Specialis autem
causa quare hic nominavit eum filium Dei est quia ipse proposuit donum
istud in signum divini amoris, per quem provenit nobis fructus vitae
aeternae. Tali ergo nomine nominandus erat, cui competeret indicare
virtutem factivam vitae aeternae, quae non est in Christo inquantum
filius hominis, sed inquantum filius Dei; I Io. ult., 20: hic
est verus Deus, et vita aeterna; supra I, 4: in ipso vita erat.
Sed nota, quod dicit non pereat. Perire namque dicitur aliquid quod
impeditur ne perveniat ad finem ad quem ordinatur. Homo autem
ordinatur ad finem, qui est vita aeterna; et quamdiu peccat, avertit
se ab ipso fine. Et licet dum vivit omnino non pereat, ita quod non
possit restaurari, tamen quando moritur in peccato, tunc perit
omnino; Ps. I, 6: iter impiorum peribit. In hoc autem quod
dicit habeat vitam aeternam, indicatur divini amoris immensitas: nam
dando vitam aeternam, dat seipsum. Nam vita aeterna nihil aliud est
quam frui Deo. Dare autem seipsum, magni amoris est indicium;
Eph. II, 5: Deus autem, qui dives est in misericordia,
convivificavit nos in Christo, idest fecit nos habere vitam aeternam.
Hic excludit dominus obiectionem quae posset fieri. In veteri enim
lege promittebatur quod dominus esset venturus ad iudicandum; Is.
III, 14: dominus ad iudicium veniet et cetera. Unde posset
aliquis dicere, quod non venerat filius Dei, ut det vitam aeternam,
sed ut iudicet mundum: et ideo hoc excludens dominus, primo ostendit
se non venisse ad iudicandum; secundo probat, ibi qui credit in eum,
non iudicatur. Dicit ergo: non enim venit filius Dei ad iudicandum,
quia non misit Deus filium suum, scilicet quantum ad primum adventum,
ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus. Simile habetur infra
XII, 47: non enim veni ut iudicem mundum, sed ut salvificem
mundum. Salus autem hominis est ut perveniat ad Deum; Ps. LXI,
8: in Deo salutare meum. Pervenire autem ad Deum est consequi
vitam aeternam: unde idem est salvari quod habere vitam aeternam. Nec
debent homines esse pigri, et abutentes Dei misericordia, propter hoc
quod dicit non veni ut iudicem mundum licentiam sibi indulgere
peccandi, quia etsi in primo adventu non venerit ad iudicandum, sed ad
dimittendum; in secundo tamen veniet ad iudicandum, sed non ad
dimittendum, ut Chrysostomus dicit. Ps. LXXIV, 3: cum
accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Contra est, quod dicitur
infra IX v. 39: in iudicium ego veni. Sed dicendum est, quod
duplex est iudicium. Unum est discretionis; et ad hoc venit filius
Dei in primo adventu: quia eo veniente homines discreti sunt, quidam
per caecitatem, quidam per lumen gratiae. Aliud est condemnationis;
et in hoc quantum de se non venit. Hic probat quae dixerat, quasi per
locum a divisione, hoc modo. Quicumque iudicabitur, aut erit
fidelis, aut infidelis; sed non veni ad iudicandum infideles, quia
iam iudicati sunt: ergo a principio non misit Deus filium suum, ut
iudicet mundum. Primo ergo ostendit, quod fideles non iudicantur;
secundo quod nec infideles, ibi qui autem non credit, iam iudicatus
est. Dicit ergo: non veni ut iudicem mundum: quia non venit ad
iudicandum fideles, quia qui credit in eum, non iudicatur, scilicet
iudicio condemnationis, quo nullus credens in eum fide formata
iudicatur; infra c. V, 24: in iudicium non venit, sed transit a
morte in vitam: sed iudicabitur iudicio praemiationis et
approbationis, de quo dicit apostolus I Cor. IV, 4: qui autem
iudicat me, dominus est. Sed numquid multi fideles peccatores non
damnabuntur? Respondeo dicendum, quod quidam haeretici dixerunt,
quod nullus fidelis, quantumcumque peccator, damnabitur; sed
salvabitur merito fundamenti, scilicet fidei, licet aliquam poenam
patiatur. Et erroris sui fundamentum sumunt ex hoc quod dicit
apostolus I Cor. c. III, 11: fundamentum aliud nemo potest
ponere; et infra: si cuiusquam opus arserit, ipse tamen salvus erit,
quasi per ignem. Sed hoc manifeste est contra apostolum ad Gal. V,
19: manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia,
impudicitia et cetera. Qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt.
Dicendum est ergo, quod fundamentum non est fides informis, sed
formata, quae per caritatem operatur. Et ideo signanter non dicit
dominus qui credit ei, sed qui credit in eum; idest, qui credendo in
eum, per caritatem tendit, non iudicatur; et hoc, quia non peccat
mortaliter, per quod tollitur fundamentum. Vel, secundum
Chrysostomum, omnis qui male agit, non credit; ad Tit. I, 16:
confitentur se nosse Deum, factis autem negant; sed qui bene agit,
Iac. II, 18: ostende mihi ex operibus fidem tuam: et talis non
iudicatur et non condemnatur propter infidelitatem. Hic ostendit quod
infideles non iudicantur. Et primo ponit suam sententiam; secundo
manifestat eam, ibi hoc autem est iudicium et cetera. Sciendum est
autem circa primum, secundum Augustinum, quod non dicit Christus:
qui non credit, iudicatur; sed dicit non iudicatur: quod potest
tripliciter exponi. Secundum Augustinum enim qui non credit non
iudicatur, quia iam iudicatus est, non in re, sed in Dei
praescientia; idest, iam praecognitus est apud Deum condemnandus;
II Tim. c. II, 19: novit dominus qui sunt eius. Alio modo,
secundum Chrysostomum, qui non credit iam iudicatus est; idest, hoc
ipsum quod non credit, est sibi ad condemnationem: non credere enim,
est non adhaerere lumini, quod est esse in tenebris; et haec est magna
condemnatio; Sap. XVII, 17: una catena tenebrarum omnes erant
colligati; Tob. V, 12: quale gaudium mihi erit qui in tenebris
sedeo, et lumen caeli non video? Tertio modo secundum eumdem, qui
non credit, non iudicatur, idest, iam condemnatus est; idest, iam
manifestam causam condemnationis habet. Et simile est ac si diceretur
de aliquo qui manifestam causam mortis habet, ante etiam quam feratur
sententia mortis contra eum, quia iam mortuus est. Unde Gregorius
dicit quod in iudicio duplex est ordo. Quidam etenim iudicabuntur
iudicio discussionis, illi videlicet qui habent aliquid condemnationi
repugnans, scilicet bonum fidei, scilicet fideles peccatores. Sed
infideles, quorum damnatio est manifesta, absque discussione
damnantur; et de istis dicitur qui non credit, iam iudicatus est;
Ps. I, 5: non resurgent impii in iudicio, scilicet discussionis.
Sciendum est autem, quod iudicari idem est quod condemnari;
condemnari autem est a salute excidere, ad quam una sola via
pervenitur, scilicet per nomen filii Dei; Act. IV, 12: non
est aliud nomen datum sub caelo, in quo oporteat nos salvos fieri. Et
in Ps. LIII, 3: Deus in nomine tuo salvum me fac. Qui ergo
non credunt in filium Dei, excidunt a salute, et manifesta est in eis
causa damnationis. Hic manifestat dominus suam sententiam, scilicet
quod causa condemnationis manifesta est in infidelibus: et primo ponit
manifestans signum; secundo ostendit signi convenientiam, ibi omnis
enim qui male agit, odit lucem. In signo autem proposito tria facit:
primo enim proponit Dei beneficium; secundo perversitatem mentis
infidelium; tertio perversitatis causam. Dicit ergo: manifeste
apparet quod qui non credit, iam iudicatus est, quod apparet ex Dei
beneficio: quia lux venit in mundum. Homines enim erant in tenebris
ignorantiae, quas quidem tenebras Deus destruxit, mittens lucem in
mundum, ut homines cognoscerent veritatem; infra VIII, 12: ego
sum lux mundi: qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit
lumen vitae; Lc. I, 78: visitavit nos oriens ex alto.
Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Sed ista
venit in mundum, scilicet lux, quia homo ad eam accedere non poterat:
nam lucem habitat inaccessibilem, quam nemo hominum vidit, sed nec
videre potest: I Tim. VI, 16. Apparet etiam ex perversitate
mentis infidelium, qui dilexerunt magis tenebras quam lucem, idest,
magis voluerunt esse in tenebris ignorantiae quam instrui per
Christum; Iob c. XXIV, 13: ipsi fuerunt rebelles lumini:
Is. c. V, 20: vae qui ponunt lucem tenebras et cetera. Cuius
quidem perversitatis causa est quia erant eorum mala opera: quae a luce
dissonant et tenebras quaerunt; Rom. XIII, 12: abiiciamus
opera tenebrarum, idest peccata, quae tenebras quaerunt; I Thess.
ult., 7: qui dormiunt, nocte dormiunt; Iob XXIV, 15:
oculus adulteri observat caliginem. Ex hoc autem aliquis non credit
luci, quod ei repugnat, discedendo. Sed numquid omnes infideles
habent mala opera? Videtur quod non: nam multi gentiles secundum
virtutem operati sunt; puta Cato, et alii plures. Sed dicendum,
secundum Chrysostomum, quod aliud est bene operari ex virtute, aliud
ex aptitudine et dispositione naturali. Nam aliqui ex dispositione
naturali bene operantur, quia ex eorum dispositione non inclinantur ad
contrarium. Et hoc modo etiam infideles potuerunt bene operari: sicut
quod aliquis caste vixit, quia non impugnabatur a concupiscentia, et
sic de aliis. Illi autem ex virtute bene operantur, qui, etsi
inclinantur ad vitium contrarium, tamen ex rectitudine rationis, et
bonitate voluntatis a virtute non declinant et hoc est proprium
fidelium. Vel dicendum, quod licet infideles bona facerent, non
tamen faciebant propter amorem virtutis, sed propter inanem gloriam.
Nec etiam omnia bene operabantur, quia Deo cultum debitum non
reddebant. Consequenter dicit omnis enim qui male agit, odit lucem,
ostendit propositi signi convenientiam: et primo quidem quantum ad
malos; secundo quantum ad bonos, ibi qui autem facit veritatem venit
ad lucem. Dicit ergo: ideo non dilexerunt lucem, quia erant eorum
mala opera. Et hoc patet, quia omnis qui male agit, odit lucem.
Non autem dicit egit sed agit: quia si quis male egit, tamen
poenitens, et videns se male fecisse, dolet, non odit lucem, sed ad
lucem venit. Sed omnis qui male agit, idest in malo perseverat, non
dolet, nec ad lucem venit, sed eam odit: non inquantum veritatis
quidem est manifestativa, sed inquantum per eam peccatum hominis
manifestatur. Diligit enim malus homo cognoscere lucem et veritatem;
sed odit per eam manifestari; Iob XXIV, 17: si subito
apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis. Et ideo non venit ad
lucem. Et hoc ut non arguantur opera eius: nullus enim homo, qui non
vult malum deserere, vult reprehendi; sed fugit, et odit; Amos V,
10: odio habuerunt corripientem in porta; Prov. XV, 12: non
amat pestilens eum qui se corripit. Hic ostendit idem quantum ad bonos
facientes veritatem, idest bona opera. Veritas enim non solum in
cogitatione et dictis consistit, sed et in factis. Venit ad lucem.
Sed numquid aliquis ante Christum fecit ita? Videtur quod non.
Ille enim facit veritatem, qui non peccat; sed ante Christum omnes
peccaverunt: ut dicitur Rom. III, 23. Respondeo dicendum,
secundum Augustinum, quod ille facit veritatem in seipso, cui
displicet malum quod fecit; et relictis tenebris, observat se a
peccatis, et de praeteritis poenitens venit ad lucem, ad hoc ut
specialiter manifestentur opera eius. Sed contra est, quod nullus
debet publicare bona quae facit: unde Pharisaei de hoc a domino
reprehenduntur. Dicendum est, quod licitum est velle manifestare
opera sua coram Deo, ut approbentur, secundum quod dicitur II
Cor. X, 18: non enim qui seipsum commendat, ille probatus est,
sed quem Deus commendat. Et Iob XVI, 20: ecce in caelo est
testis meus. Velle etiam manifestari in sua conscientia ut gaudeat;
secundum quod dicitur II Cor. I, 12: gloria nostra haec est,
testimonium conscientiae nostrae. Velle autem manifestari hominibus ad
laudem, vel gloriam propriam, reprehensibile est. Nihilominus tamen
sancti viri bona quae faciunt, manifestari desiderant hominibus propter
honorem Dei et propter utilitatem fidei; Matth. V, 16: sic
luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona, et
glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Sed veniunt ad lucem,
ut manifestentur opera eorum, quoniam in Deo sunt facta, idest
secundum mandatum Dei, vel per gratiam Dei. Quicquid enim boni
facimus, sive vitando peccatum, seu poenitendo de commissis, sive
bona operando, totum est a Deo, iuxta illud Is. XXVI, 12:
omnia opera nostra operatus es in nobis.
|
|