|
Supra dominus tradidit doctrinam de spirituali regeneratione per
verba; hic vero doctrinam illam implet per opera, baptizando. Et
primo inducitur duplex Baptismus; secundo movetur quaestio de
comparatione eorum, ibi facta est ergo quaestio et cetera. Circa
primum duo facit. Primo inducitur Baptismus Christi; secundo
Baptismus Ioannis, ibi erat autem Ioannes baptizans et cetera.
Dicit ergo primo: post haec, scilicet quae de doctrina spiritualis
regenerationis praemissa sunt, venit Iesus, et discipuli eius in
terram Iudaeam. Sed hic est quaestio litteralis: nam supra dixerat
Evangelista, quod dominus de Galilaea venerat in Ierusalem, quae
est Iudea terra, ubi instruxerat Nicodemum. Quomodo ergo post
instructionem Nicodemi, venit in Iudaeam, cum iam esset ibi? Ad
quod est duplex responsio: nam secundum Bedam, Christus post verba
Nicodemi, ivit in Galilaeam, et ibi aliquandiu moratus rediit in
Iudaeam: et ideo cum dicitur post haec venit Iesus, non est
intelligendum quod immediate venerit in Iudaeam post verba Nicodemi.
Alio modo, secundum Chrysostomum, intelligendum est quod post haec
immediate venerit in terram Iudaeam. Christus enim volebat praedicare
ubi multitudo conveniebat, ut multi converterentur; Ps. XXXIX,
10: annuntiavi iustitiam tuam in Ecclesia magna. Et infra c.
XVIII, 20: ego palam locutus sum et cetera. Duo autem loca
erant in Iudaea, ad quae confluebat multitudo Iudaeorum, scilicet
Ierusalem, ad quam ibant ad festa, et Iordanis, ad quem
concurrebant propter praedicationem et Baptismum Ioannis. Et ideo
dominus ista duo loca frequentans, statim completis diebus festis in
Ierusalem, quae est in una parte Iudaeae, venit in aliam partem
Iudaeae, ubi Ioannes baptizabat, scilicet in Iordanem. Moraliter
autem Iudaea interpretatur confessio, ad quam venit Iesus, quia
Christus confitentes sua peccata, vel divinam laudem, visitat; Ps.
CXIII, 2: facta est Iudaea sanctificatio eius. Et illic
moratur, quia tales non transitorie visitat; infra XIV, 23: ad
eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Et illic baptizat, idest
purgat a peccatis: quia nisi quis peccata sua confiteatur, remissionem
non consequitur; Prov. XXVIII, 13: qui abscondit scelera
sua, non dirigetur. Deinde cum dicit erat autem et Ioannes baptizans
in Aennon, introducit Evangelista Baptisma Ioannis: et circa hoc
quatuor facit. Primo enim ponit personam baptizantis; secundo locum
Baptismi; tertio fructum; quarto tempus. Persona baptizans est
Ioannes; et ideo dicit erat autem Ioannes baptizans. Sed hic est
quaestio: quia cum Baptisma Ioannis ordinaretur ad Baptismum
Christi, videtur quod, veniente Baptismate Christi, Ioannes
cessare debuerit a baptizando, sicut veniente veritate, cessat
figura. Ad hoc est triplex responsio. Una, quantum ad personam
Christi: nam Ioannes baptizavit ut Christus baptizaretur ab eo.
Nec oportebat quod solus Christus ab eo baptizaretur, ne Baptismus
Ioannis ex huius singularitate, melior Christi Baptismate
videretur: et ideo expediens fuit ut alii ante Christum baptizarentur
a Ioanne, quia antequam Christi doctrina publicata est, necessarium
erat homines praeparari ad Christum Baptismo Ioannis. Unde secundum
hoc, ita se habet Baptismus Ioannis ad Baptismum Christi sicut
catechismus, in quo baptizandi instruuntur de fide et praeparantur ad
Baptismum, se habet ad verum Baptisma. Necessarium etiam fuit ut
postquam Christus baptizatus fuerat a Ioanne, alii baptizarentur ab
eo, ne Ioannis Baptisma reprobandum videretur; sicut etiam non
statim veniente veritate cessavit usus legalium, sed, secundum
Augustinum, licuit Iudaeis determinato tempore legalia servare.
Alio modo quantum ad personam Ioannis: nam si Ioannes statim cum
Christus baptizare coepit, destitisset a Baptismo, potuisset credi,
quod hoc fecisset ex invidia, vel ira. Et quia, ut dicitur Rom.
XII, 17: providere debemus bona non solum coram Deo, sed etiam
coram omnibus hominibus: ideo Ioannes non statim cessavit. Alio modo
quantum ad discipulos Ioannis, qui iam incipiebant se zelotypos habere
ad Christum, et ad discipulos eius, quia baptizabant. Unde si
statim Ioannes totaliter baptizare cessasset, dimisisset discipulos
suos in maiori zelo et controversia contra Christum et discipulos
eius. Iam enim etiam Ioanne baptizante, ipsi aegre ferebant
Baptismum Christi: quod patet ex sequentibus. Et ideo non statim
cessavit; I Cor. VIII, 9: videte ne forte haec licentia
vestra offendiculum fiat infirmis. Locus autem Baptismi erat in
Aennon iuxta Salim: quia aquae multae erant ibi. Salim alio nomine
dicitur Salem quae est villa, unde Melchisedech rex fuit. Et
dicitur hic Salim, quia apud Iudaeos, lector pro voluntate uti
potest vocalibus litteris in medio dictionum: unde, sive dicatur
Salim, sive Salem, non refert apud Iudaeos. Hoc autem quod addit
quia aquae multae erant ibi ponit ad exponendum hoc nomen loci,
scilicet Aennon, quod idem est quod aqua. Fructus autem Baptismi
est remissio peccatorum; et ideo dicit et veniebant et baptizabantur,
idest mundabantur: quia, ut dicitur Matth. III, 5, Lc.
III, 7 multitudo magna ibat ad Ioannem. Tempus ponitur ibi
nondum enim missus fuerat Ioannes in carcerem: quod ideo dicit, ut
det intelligere quod ipse incepit narrationem de factis Christi ante
alios Evangelistas. Alii namque inceperunt narrare opera Christi
solum a tempore incarcerationis Ioannis. Unde dicitur Matth. IV,
12: cum audisset Iesus, quia Ioannes traditus esset, secessit in
Galilaeam. Et ideo, quia omnia facta Christi ante Ioannis
incarcerationem praeterierant, Ioannes, qui ultimo Evangelium
scripsit, defectum hunc supplevit; et hoc insinuat, cum dicit nondum
enim missus fuerat Ioannes in carcerem. Sed nota, quod dispensatione
divina factum est ut Ioannes, Christo baptizante, non diu baptizaret
et praedicaret, ne ex hoc fieret schisma in populo; quamquam hoc ei
aliquo tempore permissum fuerit, ne reprobandus videretur, ut supra
dictum est. Sic etiam dispensatione factum est ut post praedicationem
fidei, et conversionem fidelium, templum totaliter destrueretur, ut
videlicet tota devotio, et spes fidelium traheretur ad Christum.
Deinde cum dicit facta est autem quaestio etc., inducitur quaestio
Baptismatum: et primo proponitur ipsa quaestio; secundo relatio
quaestionis ad Ioannem, ibi et venerunt ad Ioannem; tertio ponitur
quaestionis determinatio, ibi respondit Ioannes, et dixit eis. Quia
ergo duo baptizabant, ut dictum est, scilicet Christus et Ioannes,
discipuli ipsius Ioannis pro magistro suo zelantes, occasionem
dissidii sumpserunt. Et hoc est quod dicit facta est quaestio, idest
controversia, ex discipulis Ioannis, ipsis scilicet primo moventibus
hanc quaestionem, cum Iudaeis: quos reprehendebant discipuli
Ioannis, eo quod ad Christum magis currerent propter miracula quae
faciebat, quam ad Ioannem, qui miraculum nullum faciebat. Et
quaestio ista facta est de purificatione, idest de Baptismo. Causam
autem unde invidebant discipuli Ioannis, et controversiam movebant,
sumpserunt ex eo quod Ioannes illos quos baptizabat, mittebat ad
Christum; Christus vero quos baptizabat non mittebat ad Ioannem.
Ex quo videbatur, et forte Iudaei dicebant, Christum maiorem esse
Ioanne: et ideo isti nondum spirituales, de Baptismo contendunt cum
Iudaeis; I Cor. III, 3: cum enim sit inter vos zelus et
contentio, nonne carnales estis? Sed motam quaestionem referunt ad
Ioannem; et ideo dicit et venerunt ad Ioannem. Et si attenditur
diligenter, conati sunt commovere Ioannem contra Christum. Similes
isti sunt bilinguibus et susurronibus; Eccli. c. XXVIII,
15: susurro et bilinguis maledictus multos enim turbabit pacem
habentes. Proponunt autem quatuor, quae commotionem in animo Ioannis
contra Christum causarent. Primo enim commemorant humilitatem status
Christi praeteriti; secundo beneficium a Ioanne impensum; tertio
officium assumptum a Christo; quarto detrimentum quod provenit Ioanni
ex Christi officio. Humilitatem autem status commemorant, cum dicunt
qui erat tecum, quasi unus de discipulis; non autem tu cum illo,
sicut cum magistro: nam si alicui maiori honor exhibeatur, non est
tanta causa invidiae; sed tunc quis invidet, quando minori se magis
honor exhibetur; Eccle. X, 7: vidi servos in equis sedentes, et
principes ambulantes super terram quasi servos; Iob XIX, 16:
servum meum vocavi, et non respondit. Quia plus turbatur dominus
aliquis de rebellione servi et subditi, quam alicuius alterius.
Secundo commemorantes beneficium impensum a Ioanne, non dicunt quem
tu baptizasti, quia in hoc confessi fuissent magnificentiam Christi,
quae in Baptismo demonstrata est, et descensum spiritus sancti super
eum in specie columbae, et vocem patris sibi factam; sed dicunt cui tu
testimonium perhibuisti; idest, quem tu clarum et circumspectum
fecisti, talia tibi rependere audet, quod multum concitat
exacerbationem; Ps. XL, 10: qui edebat panes meos,
magnificavit super me supplantationem. Sed quia quaerentes propriam
gloriam, et intendentes lucrum proprium in suo officio, dolent si
alius officium illud assumat. Ideo, tertio, isti addunt etiam, quod
Christus Ioannis officium sibi assumpsit, cum dicunt: ecce hic
baptizat; idest, officium tuum exercet: quod multum concitat ad
turbationem. Nam communiter videmus hic, homines eiusdem artis
insidiose et invide se habere ad invicem. Figulus figulo invidet, non
autem fabro. Sic etiam doctores proprium honorem quaerentes, dolent
si alius veritatem docet; contra quos dicit Gregorius: mens pii
pastoris optat ut veritatem, quam solus docere non sufficit, alii
doceant. Sic et Moyses, Num. XI, 29: quis det ut omnis hic
populus prophetet? Sed non solum sufficiebat istis concitare
Ioannem; sed quod magis movet, referunt, scilicet detrimentum quod
Ioanni ex assumpto officio a Christo provenire videbatur; quod quarto
exponunt, cum dicunt et omnes veniunt ad eum, qui scilicet ad te
venire solebant: quia te dimisso et contempto, omnes ad Baptismum
eius currunt. Quod autem ante consueverant ire ad Ioannem, patet ex
testimonio Matth. XI, 7: quid existis in desertum videre? et
cetera. Tali invidia movebantur Pharisaei contra Christum; unde
dicebant, infra XII, 19: ecce totus mundus post eum vadit. Sed
ex his Ioannes non fuit motus contra Christum: non enim erat arundo
vento agitata, ut dicitur Matt. XI, 7. Et hoc patet ex
responsione Ioannis, quae sequitur in determinatione quaestionis sibi
delatae.
|
|