|
Hic ponitur responsio Ioannis super quaestione sibi delata a
discipulis quae quidem quaestio duo continebat, scilicet querimoniam de
officio assumpto: unde dicebant ecce hic baptizat, et de Christi
profectu in fama et opinione hominum: unde dicebant et omnes veniunt ad
eum. Et ideo Ioannes dirigit responsionem suam ad haec duo: et primo
respondet ad querimoniam de officio assumpto; secundo vero ad
querimoniam de profectu Christi, ibi illum oportet crescere, me autem
minui. Circa primum tria facit. Primo ostendit officiorum Christi
et sui originem; secundo ipsorum distinctionem, ibi ipsi vos mihi
testimonium perhibetis; tertio ostendit habitudinem Christi et suam ad
dicta officia, ibi qui habet sponsam, sponsus est. Circa primum
autem nota quod discipuli Ioannis licet malitiose Ioanni quaestionem
proponant, et ex hoc sint reprehensione digni, Ioannes tamen non eos
vehementer increpat; et hoc propter imperfectionem: timebat enim ne
commoti ex reprehensione, recederent ab eo, et iungentes se
Pharisaeis, Christo publice insidiarentur; implens in hoc quod de
domino dicitur, Is. XLII, 3: calamum quassatum non confringet
et cetera. Similiter advertendum, quod a principio suae responsionis
non ardua et praeclara de Christo asserit, sed humilia et plana
propter ipsorum invidiam. Cum enim excellentia sit alterius invidiae
provocativa, si Ioannes statim Christi excellentiam eis
proposuisset, illorum invidiae fomentum praestitisset. Et ideo
humilia proponens, dicit non potest homo a se accipere quicquam:
intendens in hoc eis terrorem incutere; quasi dicat: hoc quod omnes ad
eum currunt, non est nisi a Deo, quia non potest homo accipere
quicquam, scilicet perfectionis et boni, nisi fuerit ei datum de
caelo, et ideo si vos contradicitis, contradicitis Deo; Actor.
V, 38: si ex hominibus est consilium hoc, aut opus istud,
dissolvetur. Et sic exponit Chrysostomus, referens hoc ad
Christum. Augustinus autem refert ad ipsum Ioannem, et melius.
Non potest homo accipere quicquam, nisi fuerit ei datum de caelo;
quasi dicat: vos zelatis pro me, et vultis quod ego maior sim quam
Christus; sed hoc non est mihi datum, nec ego volo mihi usurpare;
secundum illud Hebr. V, 4: nemo assumit sibi honorem et cetera.
Sic ergo patet officiorum origo. Sequitur officiorum distinctio, cum
dicit ipsi vos mihi testimonium perhibetis; quasi dicat: ex testimonio
meo, quod sibi perhibui, potestis scire officium mihi commissum a
Christo: nam ipsi vos mihi testimonium perhibetis, idest perhibere
potestis, quod dixerim: non sum ego Christus; supra I, 20:
confessus est et non negavit. Sed hoc dixi, quia missus sum ante
illum, sicut praeco ante iudicem. Sic ergo ex testimonio meo scire
potestis officium meum, quod est praecedere Christum, et praeparare
sibi viam; supra I, 6: fuit homo missus a Deo, cui nomen erat
Ioannes. Sed officium Christi est iudicare et praeesse. Et si bene
attenditur, Ioannes more providi respondentis, proponentes ex verbis
eorum arguit, secundum illud Lc. XIX, 22: ex ore tuo te
iudico. Qualiter autem Ioannes se habet ad officium suum, ostendit
cum subdit qui habet sponsam, sponsus est: et primo ponit quamdam
similitudinem; secundo adaptat eam ad propositum, ibi in hoc autem
gaudium meum impletum est. Circa primum duo facit. Primo ponit
similitudinem quantum ad id quod pertinet ad Christum; secundo quantum
ad id quod pertinet ad seipsum, ibi amicus autem sponsi et cetera.
Circa primum notandum est, quod in rebus humanis disponere, et
dominari, et habere sibi sponsam, pertinet ad sponsum tantum; et ideo
dicit qui habet sponsam, idest ad quem pertinet habere sponsam,
sponsus est. Iste autem sponsus est Christus; Ps. XVIII,
6: tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Sponsa sua est
Ecclesia, quae coniungitur ei per fidem; Oseae II, 20:
sponsabo te mihi in fide. Et in huius figuram dixit Sephora ad
Moysen, Ex. IV, 25: sponsus sanguinum tu mihi es. Et de
istis nuptiis dicitur Apoc. XIX, 7: venerunt nuptiae agni. Sic
ergo, quia Christus sponsus est, etiam ad eum pertinet habere
sponsam, scilicet Ecclesiam; sed ad me non pertinet nisi gaudere quod
sponsam habet. Unde dicit amicus autem sponsi (...) gaudio
gaudet. Et licet supra dixerit quod non erat dignus solvere corrigiam
calceamentorum Iesu, hic tamen vocat se eius amicum, ut insinuet
caritatis suae fidelitatem ad Christum. Nam servus ad ea quae domini
sui sunt, non movetur affectu caritatis, sed spiritu servitutis;
amicus vero ex amore, quae amici sunt procurat, et fideliter. Unde
servus fidelis est sicut amicus domini sui; Eccli. XXXIII,
31: si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua. Et ex
hoc patet fidelitas servi, quando gaudet de bonis domini, et quando
non sibi, sed domino suo bona procurat. Sic ergo, quia Ioannes
sponsam sibi creditam, non sibi, sed sponso reservavit, servus
fidelis fuit, et amicus sponsi. Et ideo ad hoc insinuandum, se
amicum sponsi dicit. Simile debent facere homines amici veritatis, ut
sponsam eis ad custodiendum commissam non ad propriam utilitatem et
gloriam convertant, sed ad honorem et gloriam sponsi honorifice
praeservent: alias non essent amici sponsi, sed potius adulteri.
Unde Gregorius dicit, quod adulterinae cogitationis puer reus est,
si placere oculis sponsae desiderat, per quem sponsus dona
transmittit. Quod non faciebat apostolus II Cor. c. XI, 2:
despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Simile
et Ioannes faciebat, quia sponsam, scilicet populum fidelem, non
sibi retinuit, sed ad sponsum, scilicet Christum, duxit. Sic ergo
insinuat caritatis suae fidelitatem per hoc quod dicit amicus sponsi.
Item permanentiam, cum dicit stat, firmus in amicitia et fidelitate,
non elevans se supra se; Hab. II, 58: super custodiam meam
stabo; I Cor. XV, 58: estote stabiles et immobiles; Eccli.
VI, 11: amicus, si permaneat fixus, erit tibi quasi coaequalis.
Item attentionem, cum dicit et audit eum; idest, attente considerat
modum quo sponsus sponsae coniungitur. In quo, secundum
Chrysostomum, explicat modum istorum sponsalium; nam per fidem
celebrantur: fides autem est ex auditu, Rom. X, 17. Vel
audit, idest reverenter obedit, disponendo de sponsa secundum imperium
sponsi; Is. l, 4: audiam eum quasi magistrum: quod est contra
malos praelatos, qui non secundum Christi mandatum disponunt
Ecclesiam. Item insinuat spiritualem iucunditatem, cum dicit et
gaudio gaudet propter vocem sponsi; scilicet, cum sponsus sponsam suam
alloquitur. Et dicit gaudio gaudet, ut ostendat veritatem et
perfectionem sui gaudii. Qui enim non gaudet de bono, non vero gaudio
gaudet. Et ideo, si ego dolerem ex hoc quod Christus, qui est verus
sponsus, sponsae, idest Ecclesiae, praedicat, non essem amicus
sponsi: sed ego non doleo. Immo in hoc gaudium meum impletum est,
scilicet quod video quod diu desideravi, sponsum videlicet sponsam
alloquentem. Vel in hoc gaudium meum impletum est, idest, ad
perfectam et debitam mensuram pervenit, quando sponsa iam coniungitur
sponso: quia iam habeo gratiam meam, et officium meum perfeci;
Habac. III, 18: ego autem in domino gaudebo, et exultabo in
Deo Iesu meo. Consequenter cum dicit illum oportet crescere, me
autem minui solvit quaestionem quantum ad querimoniam de profectu
gratiae Christi. Et primo ponit huius profectus convenientiam;
secundo rationem assignat, ibi qui de sursum est, super omnes est.
Dicit ergo: vos dicitis, quod omnes currunt ad eum, idest ad
Christum; et sic proficit in honore et fama populi: sed ego dico,
quod hoc non est inconveniens, quia illum oportet crescere, non in
se, sed quantum ad alios, inquantum eius virtus magis ac magis
innotescit; sed me oportet minui, in reverentia et fama quoad
populum: nam honor et reverentia non debetur mihi sicut principali,
sed Christo. Et ideo ipso veniente, cessat exhibitio reverentiae
quantum ad me; sed crescit quantum ad Christum: sicut veniente
principe, cessat officium legati; I Cor. XIII, 10: cum
venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Et sicut
in caelo Lucifer praecedit solem ad illuminandum, quo veniente,
cessat eius lux; ita Ioannes praecessit Christum: unde Lucifero
comparatur; Iob XXXVIII, 32: numquid produces Luciferum?
Significatur hoc etiam in nativitate Ioannis, et in morte eius. In
nativitate quidem, quia natus est Ioannes eo tempore quo dies
decrescere incipiunt; Christus vero quando dies crescere incipiunt,
scilicet octavo Kalendas Ianuarii. Quantum ad mortem vero, quia
Ioannes mortuus minoratus per capitis abscissionem, Christus vero
sublimatus per crucis exaltationem. Moraliter autem hoc debet esse in
unoquoque nostrum. Oportet illum, idest Christum, in te crescere,
ut scilicet in cognitione et amore eius proficias: quia inquantum magis
eum potes cognoscendo et amando percipere, tanto magis Christus
crescit in te; sicut qui magis proficit in videndo unam et eamdem
lucem, reputat lucem magis crescere. Et ex hoc oportet homines sic
proficientes minui in sua reputatione: quia quanto plus cognoscit quis
de altitudine divina, tanto minorem reputat parvitatem humanam; unde
Prov. XXX, 1, dicitur: visio quam locutus est vir, cum quo est
Deus; et sequitur: stultissimus sum virorum, et sapientia hominum
non est mecum. Et Iob ult., 5: auditu auris audivi te, nunc
autem oculus meus videt te: idcirco ipse me reprehendo, et ago
paenitentiam in favilla et cinere. Consequenter cum dicit qui desursum
venit, super omnes est, assignat rationem dictorum: et hoc
dupliciter. Primo ex origine; secundo ex doctrina, ibi qui de terra
est, de terra loquitur. Circa primum sciendum est, quod in rebus
unumquodque, ad hoc quod sit perfectum, oportet venire ad terminum
sibi debitum ex sua origine: sicut si aliquis ex rege oritur, oportet
eum tamdiu crescere quousque fiat rex. Christus autem habet originem
excellentissimam et aeternam; et ideo oportet illum crescere per
manifestationem suae virtutis, quantum ad alios, quousque innotescat,
eum super omnes esse; et ideo dicit qui desursum est, scilicet
Christus secundum divinitatem. Supra (hoc cap.): nemo ascendit in
caelum, nisi qui descendit de caelo; infra c. VIII, 23: vos
de deorsum estis, ego autem de superius sum. Vel desursum venit
secundum humanam naturam, idest de altitudine humanae naturae,
assumendo eam in altitudine sua secundum quod fuit in quolibet statu.
Consideratur enim secundum triplicem statum. Primus enim status
humanae naturae est ante peccatum; et de hoc assumpsit puritatem,
assumendo carnem non inquinatam contagio culpae originalis; Ex.
XII, 5: erit agnus anniculus absque macula. Secundus status est
post peccatum: et de hoc assumpsit passibilitatem et mortem, assumendo
similitudinem carnis peccati, quantum ad poenam, non ipsum peccatum
quantum ad culpam; secundum illud Rom. VIII, 3: misit Deus
filium suum in similitudinem carnis peccati. Tertius est status
resurrectionis et gloriae; et de hoc assumpsit impossibilitatem
peccandi, et fruitionem animae. Sed cavendus est hic error quorumdam
dicentium in Adam remansisse aliquod materialiter non inquinatum macula
originali, et traductum in posteros, puta usque ad beatam virginem;
et de hoc corpus Christi fuisse formatum. Quod quidem haereticum
est: quia quicquid in Adam materialiter fuit, macula originalis
peccati inquinatum est. Materia vero, de qua formatum est corpus
Christi, depurata fuit virtute spiritus sancti, beatam virginem
sanctificantis. Iste, inquam, qui desursum venit secundum
divinitatem et secundum humanam naturam, super omnes est, et per
eminentiam gradus, secundum illud Ps. CXII, 4: excelsus super
omnes gentes dominus, et per auctoritatem et potestatem; Eph. I,
22: ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam. Hic ostendit rationem
quantum ad doctrinam. Et primo ostendit modum doctrinae Christi, et
eius altitudinem; secundo diversitatem recipientium vel non
recipientium ipsam doctrinam, ibi et testimonium eius nemo accipit et
cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit conditionem doctrinae
Ioannis; secundo conditionem doctrinae Christi; ibi qui de caelo
venit, super omnes est. Circa primum sciendum est quod homo per
loquelam suam maxime cognoscitur, Matth. XXVI, 73: loquela
tua manifestum te facit; et ibid. XII, 34: ex abundantia cordis
os loquitur. Et inde est quod conditio doctrinae attenditur secundum
conditionem suae originis. Sic ergo ad cognoscendum conditionem
doctrinae Ioannis, consideremus primo conditionem suae originis; unde
dicit qui est de terra, scilicet Ioannes, non solum materialiter,
sed etiam active: quia corpus eius virtute creata formatum fuit; Iob
IV, 19: qui habitant domos luteas, et terrenum habent
fundamentum. Secundo consideremus eius conditionem quae terrena est:
unde dicit de terra est, idest terrenus. Et ideo tertio doctrina eius
describitur; unde dicit de terra loquitur, idest de terrenis; Is.
XXIX, 4: de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum.
Sed quomodo de terra loquitur qui fuit spiritu sancto repletus adhuc ex
utero matris suae? Respondeo, secundum Chrysostomum, dicendum,
quod Ioannes de terra se loqui dicit in comparatione ad Christi
doctrinam; quasi dicat: ea quae loquitur, parva et humilia sunt,
qualia decens est suscipere terrestrem naturam, in comparatione ad
illum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei
absconditi, ut dicitur Col. II, 3. Is. LV, v. 9: sicut
exaltantur caeli a terra, ita exaltatae sunt viae meae a viis vestris.
Vel dicendum, secundum Augustinum, et melius, quod considerandum
est in quolibet homine quid habeat ex se, et quid ex alio. Ioannes
autem, et quilibet homo purus ex se habet quod sit de terra. Et ideo
quantum ad ipsum pertinet, non habet quod loquatur nisi de terra; et
si aliqua divina loquitur, hoc habet ex divina illuminatione; Eccli.
XXXIV, 6: cor tuum quasi phantasias patitur, nisi ab
omnipotente fuerit emissa visitatio. Unde et apostolus dicit, I
Cor. XV, 10: non autem ego, sed gratia Dei mecum; Matth.
X, 20: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris
vestri qui loquitur in vobis. Sic ergo, quantum ad Ioannem
pertinet, de terra est, et de terra loquitur. Si quid autem divinum
in eo fuit, non recipientis, sed illuminantis est. Hic proponit
conditionem doctrinae Christi; et circa hoc tria facit. Primo enim
ostendit conditionem originis quae caelestis est; unde dicit qui de
caelo venit, super omnes est. Licet enim corpus Christi materialiter
de terra fuerit, active tamen de caelo venit, inquantum virtute divina
corpus eius formatum fuit. Venit etiam de caelo, quia persona aeterna
et increata filii de caelo venit per carnis assumptionem. Supra
eodem: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo filius
hominis, qui est in caelo. Secundo ostendit dignitatem suae
conditionis, quae altissima est; unde dicit super omnes est: et hoc
expositum est supra. Tertio concludit dignitatem doctrinae suae, quae
certissima est, quia quod vidit et audivit, hoc testatur. Christus
enim, inquantum est Deus, est ipsa veritas; sed inquantum homo, est
testis veritatis; infra XVIII, 37: in hoc natus sum, et ad
hoc veni, ut testimonium perhibeam veritati. Ideo testimonium
perhibet de seipso; infra VII, 13: testimonium perhibes de
teipso. Sed testatur certa, quia quae audivit apud patrem; infra
VIII, 26: ego quae audivi a patre meo, haec loquor in mundo;
I Io. I, 3: quod vidimus et audivimus. Sed nota, quod aliter
habetur cognitio rei per visum, et aliter per auditum; nam per visum
habetur cognitio rei per ipsam rem visam; sed per auditum non
cognoscitur res per ipsam vocem auditam, sed per intellectum
loquentis. Quia ergo dominus habet scientiam acceptam a patre, ideo
dicitur quod vidit, inquantum procedit de essentia patris, et
audivit, inquantum procedit ut verbum intellectus paterni. Sed quia
in rebus intelligentibus aliud est eorum esse, et aliud eorum
intelligere; ideo aliter accipitur ab eis cognitio per visum, et
aliter per auditum. Sed in Deo patre idem est esse et intelligere;
ideo in filio idem est videre et audire. Similiter etiam quia in
vidente non est ipsa essentia rei in se, sed similitudo eius,
similiter et in audiente non est ipsa conceptio loquentis, sed signum
ipsius; ideo videns non est ipsa essentia rei in se, nec audiens est
ipsum verbum. In filio autem est ipsa essentia patris accepta per
generationem, et est ipsum verbum; et ideo in ipso idem est videre et
audire. Et hoc sic concludit Ioannes, quod ex quo doctrina Christi
altior et certior est quam mea, ideo magis audiendus est Christus quam
ego.
|
|