|
Supra Ioannes Baptista commendavit Christi doctrinam; hic vero agit
de diversitate recipientium: unde tractat de fide adhibenda ipsi
doctrinae, et circa hoc tria facit. Primo ostendit raritatem
credentium; secundo credendi debitum, ibi qui autem acceperit eius
testimonium etc.; tertio fidei praemium, ibi qui credit in filium,
habet vitam aeternam. Dicit ergo: dico quod Christus certam
scientiam habet, et vera loquitur. Tamen licet pauci testimonium eius
accipiant, non propter hoc doctrinae ipsius derogatur, quia hoc non
est ex parte eius, sed ex parte eorum qui non recipiunt, scilicet
discipulorum Ioannis, qui nondum credebant, et Pharisaeorum, qui
ipsius doctrinae detrahebant. Et ideo dicit et testimonium eius nemo
accipit. Hoc autem quod dicit nemo, potest dupliciter exponi. Uno
modo, nemo, idest pauci, et si aliqui accipiant. Et quod aliqui
accipiant, ostendit subdens: qui autem accepit eius testimonium et
cetera. Hoc modo loquendi usus est Evangelista cum dixit, supra I,
11: in propria venit, et sui eum non receperunt: quia pauci eum
receperunt. Alio modo, quia accipere eius testimonium est credere in
Deum; sed nullus potest credere ex seipso, sed ex Deo; Eph.
II, 8: gratia salvatis estis. Et ideo dicit nemo accipit,
scilicet ex se, nisi donetur sibi a Deo. Vel aliter. Consuetum est
in Scriptura divina populo loqui de duobus. Quia quamdiu sumus in hoc
mundo, mali sunt permixti bonis; et ideo Scriptura aliquando loquitur
de populo, referendo intentionem suam ad malos, aliquando ad bonos.
Et hic modus loquendi habetur Ier. XXVI: nam primo dicit: omnis
populus et sacerdotes quaerebant occidere Ieremiam: referens
intentionem suam ad malos: et postea statim dicit, quod omnis populus
quaerebat eum liberare, loquens de bonis. Eodem modo et Ioannes
Baptista habens oculos suos ad sinistram, idest ad malos, dicit et
testimonium eius nemo accipit: et ex alia referens ad dexteram, idest
ad bonos, dicit qui autem acceperit eius testimonium et cetera. Qui
autem acceperit eius testimonium, ubi ostendit debitum fidei, quod est
supponere se veritati divinae. Et circa hoc quatuor facit. Primo
proponit divinam veritatem; secundo subdit divinae veritatis
denuntiationem, ibi quem enim misit Deus, verba Dei loquitur;
tertio insinuat denuntiandi facultatem, ibi non enim ad mensuram dat
Deus spiritum; quarto assignat facultatis rationem, ibi pater diligit
filium et cetera. Debitum autem fidei est ut homo veritati divinae se
supponat; et ideo dicit quod si pauci testimonium eius accipiunt,
tamen aliqui accipiunt; unde dicit qui autem acceperit eius
testimonium; idest quicumque sit ille, signavit, idest signum quoddam
in corde suo ponere debet seu posuit, quod ipse Christus est Deus.
Et est verax, quia ipse dicebat se esse Deum: quod si non esset,
non esset verax, cum tamen scriptum sit, Rom. III, 4: est
autem Deus verax et cetera. De isto signaculo dicitur Cant.
VIII, 6: pone me ut signaculum super cor tuum. Et II Tim.
II, 19: firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum et
cetera. Vel, secundum Chrysostomum, signavit, idest monstravit,
quia Deus, scilicet pater, verax est; quia scilicet misit filium
suum, quem promisit mittendum. Quod ideo dicit Evangelista ut
ostendat eos qui non credunt Christo, veritatem patris negare. Et
ideo statim subdit divinae veritatis commendationem, dicens quem enim
misit Deus, verba Dei loquitur; quasi dicat: hoc signavit, quod
Christus, cuius testimonium accipit, quem Deus misit, verba Dei
loquitur: et ideo qui credit ei, credit patri, infra VIII,
26: ego quae audivi a patre loquor in mundo. Unde non loquebatur
nisi patrem, et verba patris; quia missus erat a patre, et quia ipse
est verbum patris: unde etiam se loqui patrem dicit. Vel si hoc quod
dicit, quod Deus verax est, referatur ad Christum, datur intelligi
distinctio personarum: cum enim pater sit Deus verax, et Christus
est verax Deus; sequitur, quod verus Deus misit Deum verum,
distinctum ab eo in persona, non in natura. Denuntiandi autem
facultas subest Christo maxima, quia non ad mensuram recipit
spiritum; et ideo dicit non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
Posses enim dicere, quod licet miserit eum Deus, tamen non omnia a
Deo loquitur, sed aliqua: nam et prophetae aliquando quidem locuti
sunt ex spiritu suo, aliquando vero ex spiritu Dei. Sicut II
Reg. VII, 3 legitur de Nathan propheta, quod ex spiritu suo
loquens, consuluit David, quod aedificaret templum; quod quidem
postmodum ex spiritu et nutu divino retractavit. Sed hoc ostendit
Baptista locum non habere in Christo; quia prophetae quidem accipiunt
spiritum Dei mensurate, scilicet quantum ad aliquid non quantum ad
omnia, et ideo non quantum ad omnia verba Dei loquuntur; Christus
autem, qui absque mensura et quantum ad omnia spiritum recepit, ideo
quantum ad omnia verba Dei loquitur. Sed quomodo spiritus sanctus
datur ad mensuram, cum sit immensus, secundum Athanasium in suo
symbolo: immensus pater, immensus filius, immensus spiritus sanctus?
Responsio. Dicendum, quod spiritus sanctus datur ad mensuram, non
quantum ad essentiam suam et virtutem eius, secundum quod est
infinitus; sed quantum ad dona, quae dantur mensurate. Ephes.
IV, 7: unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram.
Notandum autem, quod hoc quod dicitur hic de Christo, quod non ad
mensuram dedit ei Deus pater spiritum, potest dupliciter intelligi.
Uno modo intelligitur de Christo secundum quod Deus; alio modo
secundum quod homo. Ad hoc enim datur alicui aliquid ut habeat illud:
habere autem spiritum sanctum, convenit Christo et inquantum Deus et
inquantum homo; et sic secundum utrumque habet spiritum sanctum. Sed
inquantum homo, habet spiritum sanctum ut sanctificantem; Is.
LXI, 1: spiritus domini super me, eo quod unxerit me, scilicet
hominem; inquantum vero Deus habet spiritum sanctum ut manifestantem
tantum, secundum quod ab eo procedit. Io. XVI, 14: ille
clarificabit, idest manifestabit, quia de meo accipiet. Sic ergo
utroque modo, scilicet inquantum Deus et inquantum homo, Christus
habet spiritum sanctum non ad mensuram. Nam Christo, inquantum
Deus, dicitur Deus pater dare spiritum sanctum, non ad mensuram,
quia dat ei virtutem et potestatem spirandi spiritum sanctum, qui, cum
sit infinitus, in infinitum dat ei pater: quem quidem pater dat ei
sicut ipse habet, ut scilicet sicut ab eo procedit, ita et filio. Et
hoc dedit ei per aeternam generationem. Similiter et Christus,
inquantum homo, non ad mensuram habuit spiritum; nam hominibus datur
spiritus sanctus ad mensuram, quia gratia eius ad mensuram eis datur;
sed Christus inquantum homo non ad mensuram recepit gratiam: et ideo
non ad mensuram recepit spiritum sanctum. Sed notandum, quod in
Christo est triplex gratia, scilicet unionis, singularis personae,
quae est habitualis, et capitis, quae est influentiae; et quamlibet
istarum recepit Christus non ad mensuram. Nam gratia unionis, quae
non est habitualis, sed quoddam gratuitum donum, datur Christo, ut
scilicet in humana natura sit verus filius Dei non per
participationem, sed per naturam, inquantum scilicet humana natura
Christi unita filio Dei in persona sit: quae quidem unio gratia
dicitur, quia nullis praecedentibus meritis hoc habuit. Natura autem
divina infinita est: unde ex ipsa unione accepit donum infinitum. Sic
ergo non ad mensuram recepit spiritum sanctum, idest donum et gratiam
unionis, quae spiritui sancto attribuitur inquantum gratuita. Gratia
autem habitualis dicitur, secundum quod anima Christi plena fuit
gratia et sapientia, secundum quod dicitur supra I, 14: vidimus
eum quasi unigenitum a patre, plenum gratiae et cetera. De qua quidem
gratia dubium esse potest, an recepit eam non ad mensuram. Cum enim
huiusmodi gratia sit donum creatum, confiteri oportet quod habeat
essentiam finitam: quod quidem quantum ad essentiam, secundum quod
quid creatum est, ipsa gratia habitualis finita fuit. Sed tamen
Christus dicitur eam recepisse non ad mensuram, triplici ratione.
Primo quidem ex parte recipientis. Manifestum est enim uniuscuiusque
naturae capacitatem esse finitam: quia, etsi infinitum bonum recipere
possit cognoscendo, et amando, et fruendo, tamen ipsum recipit
fruendo finite. Est autem cuiuslibet creaturae, secundum suam speciem
et naturam, determinata capacitatis mensura; quae tamen divinae
potestati non praeiudicat quin posset aliam creaturam facere maioris
capacitatis; sed iam non esset eiusdem naturae secundum speciem; sicut
si ternario addatur unitas, erit alia species numeri. Quando igitur
alicui naturae non datur de bonitate divina, quanta est capacitas
naturalis speciei suae, videtur ei secundum aliquam mensuram donatum;
quando vero tota naturalis capacitas impletur, non videtur ei secundum
mensuram donatum; quia etsi sit mensura ex parte recipientis, non est
tamen mensura ex parte dantis, qui totum paratus est dare: sicut
aliquis vas ad fluvium deferens, absque mensura invenit ibi aquam
paratam, quamvis ipse cum mensura accipiat, propter vasis determinatam
quantitatem. Sic igitur gratia Christi habitualis, finita quidem est
secundum essentiam, sed infinite, et non secundum mensuram dicitur
dari, quia tantum ei datur quantum natura creata capere potest.
Secundo vero ex parte doni recepti. Nam omnis forma, seu actus
secundum rationem suam consideratus, non est finitus eo modo quo,
finitur per subiectum in quo recipitur; sed nihil prohibet illum
secundum suam essentiam finitum esse, inquantum esse suum est in aliquo
receptum. Illud enim secundum essentiam suam infinitum est, quod
habet totam plenitudinem essendi: quod quidem soli Deo convenit, qui
est summum esse. Si autem ponatur aliqua forma spiritualis esse non in
subiecto existens, puta albedo, vel color, non quidem haberet
essentiam infinitam, quia essentia eius esset determinata ad genus,
vel speciem; nihilominus tamen totam plenitudinem illius speciei
possideret: unde secundum rationem speciei, absque termino, vel
mensura esset, habens quicquid ad illam speciem pertinere potest. Si
autem in aliquo subiecto recipiatur albedo, vel color, non habet
semper totum quicquid pertinet ad rationem formae huius de necessitate
et semper, sed solum quando sic habetur sicut perfecte haberi potest;
ita scilicet quod modus habendi adaequet rei habitae potestatem. Sic
igitur gratia Christi habitualis, finita quidem fuit secundum
essentiam; sed tamen dicitur absque termino et mensuram fuisse, quia
quicquid ad rationem gratiae poterat pertinere, totum Christus
accepit. Alii autem non totum accipiunt; sed unus sic, et alius
sic. Divisiones enim gratiarum sunt: I Cor. XII, 4. Tertio
autem ex parte causae. In causa enim quodammodo habetur effectus.
Cuicumque ergo adest causa infinitae virtutis ad influendum, dicitur
habere illud quod influitur, absque mensura, et aliquo modo infinite.
Puta, si quis haberet fontem, qui aquam infinitam posset effluere,
infinite diceretur et absque mensura aquam habere. Sic anima
Christi, infinitam et absque mensuram gratiam habet, ex hoc ipso quod
habet verbum sibi unitum, quod est totius emanationis creaturarum
infinitum et indeficiens principium. Patet autem ex his quae dicta
sunt, quod gratia ipsius Christi, quae dicitur capitis, secundum
quod Christus est caput Ecclesiae, est infinita quantum ad
influentiam. Ex hoc enim quod habuit unde effunderet absque mensura
spiritus dona, accepit virtutem effundendi ipsa absque mensura, ut
scilicet gratia Christi non solum sufficiat ad salutem hominum
aliquorum, sed hominum totius mundi, secundum illud I Io. II,
2: ipse est propitiatio pro peccatis nostris, et non pro nostris
tantum, sed etiam totius mundi, ac etiam plurium mundorum, si
essent. Habet etiam Christus denuntiandi veritatem divinam opportunam
facultatem, quia omnia sunt in potestate eius; unde dicit pater
diligit filium, et omnia dedit in manu eius: quod quidem potest
referri ad Christum secundum quod homo, et secundum quod Deus; sed
aliter et aliter. Si enim referatur ad Christum, secundum naturam
divinam, tunc diligit non designat principium, sed signum: non enim
possumus dicere quod pater omnia filio dat, quia diligit eum, propter
duo. Primo, diligere est actus voluntatis; dare autem naturam
filio, est generare ipsum. Si ergo pater daret voluntate naturam
filio, voluntas patris esset principium generationis filii; et sic
sequeretur quod pater generaret filium voluntate, et non natura: quod
est haeresis Ariana. Secundo autem, quia dilectio patris ad filium
est spiritus sanctus. Si ergo dilectio patris ad filium esset ratio
quare dedit omnia pater in manu filii, sequeretur quod spiritus sanctus
esset principium generationis filii; quod est inconveniens. Dicendum
est ergo, quod ly diligit importat signum tantum, ut dicatur, quod
dilectio perfecta, qua pater diligit filium, est signum quod pater
dedit omnia in manu eius, quae scilicet pater habet. Matth. XI,
27: omnia mihi tradita sunt a patre meo. Infra XIII, 3:
sciens quia omnia dedit ei pater in manus. Si referatur autem ad
Christum, secundum quod homo, sic ly diligit dicit rationem
principii, ut dicatur pater omnia in manu filii tradidisse, scilicet
quae in caelis et quae in terris sunt, secundum illud Matth. ult.,
18: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Hebr. I,
2: quem constituit heredem universorum. Et huius traditionis ratio
est, quia diligit eum; unde dicit pater diligit filium: dilectio enim
patris ratio est creandi quamlibet creaturam. Sap. XI, 25:
diligis omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti. De
dilectione autem filii habetur Lc. c. III, et Matth. III,
17: hic est filius meus dilectus, in quo complacui mihi. Et
Coloss. I, v. 13: transtulit nos in regnum filii dilectionis
suae, idest filii sui dilecti. Consequenter cum dicit qui credit in
filium, habet vitam aeternam, ostendit fructum fidei: et primo ponit
fidei praemium; secundo infidelitatis supplicium, ibi qui autem
incredulus est et cetera. Sed praemium fidei est inaestimabile, quia
vita aeterna; et ideo dicit qui credit in filium habet vitam aeternam.
Et hoc ex praemissis ostenditur. Si pater omnia dedit filio,
scilicet quae habet, et ipse habet vitam aeternam: ergo et filio dedit
ut sit vita aeterna. Infra V, 26: sicut pater habet vitam in
semetipso, sic dedit et filio habere vitam in semetipso: quod quidem
competit Christo inquantum est verus et naturalis Dei filius. I
Io. ult., v. 20: ut sitis in vero filio eius Christo: hic est
verus Deus, et vita aeterna. Qui credit in eum habet illud in quod
tendit, scilicet ipsum filium in quem credit; sed ipse est vita
aeterna: ergo qui credit in eum, habet vitam aeternam. Infra X,
17: oves meae vocem meam audiunt (...) et ego vitam aeternam do
eis. Supplicium autem infidelitatis est intolerabile et quantum ad
poenam damni, et quantum ad poenam sensus. Quantum quidem ad poenam
damni, quia privatur vita; unde dicit qui autem incredulus est filio,
non videbit vitam. Non autem dicit non habebit sed non videbit: quia
vita aeterna in visione verae vitae consistit. Infra XVII, 3:
haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem
misisti Iesum Christum: quam quidem visionem et cognitionem increduli
non habebunt; Iob XX, v. 17: non videat rivulos lactis etc.,
idest dulcedinem vitae aeternae. Dicit autem non videbit, quia videre
vitam ipsam, est proprium praemium fidei formatae. Quantum vero ad
poenam sensus, quia graviter punitur; unde dicit sed ira Dei manet
super eum. Ira enim in Scripturis pro afflictione qua Deus malos
punit, accipitur; unde cum dicit ira Dei patris manet super eum,
idem est ac si dicat: sentient poenam a Deo patre. Et licet pater
omne iudicium dederit filio, ut dicitur infra V, 22 tamen Baptista
refert hoc ad patrem, intendens per hoc Iudaeos reducere ad credendum
filio. Et de isto iudicio dicitur Hebr. X, 31: horrendum est
incidere in manus Dei viventis. Dicit autem manet super eum, quia
ista poena numquam ab incredulis desistet; et quia omnes qui nascuntur
in ista vita mortali, habent secum iram Dei, quam accepit primus
Adam. Eph. II, 3: eramus natura, idest per nativitatem, filii
irae. Ab hac autem ira non liberamur nisi per fidem Christi; et ideo
qui non credunt in Christum filium Dei, manet in eis ira Dei.
|
|