|
Posita doctrina Christi de spirituali regeneratione, et quod
Christus gratiam spiritualis regenerationis Iudaeis communicaverat,
hic consequenter ostendit quomodo ipsa gratia etiam ad gentes derivata
est per Christum. Salutaris autem gratia Christi derivata est
dupliciter in gentibus: per doctrinam et per miracula. Marc. ult.,
20: illi autem profecti praedicaverunt ubique, ecce doctrina,
domino cooperante, sequentibus signis, ecce miracula. Primo ergo
ostendit futuram gentium conversionem per doctrinam; secundo futuram
gentium conversionem per miracula, ibi post duos autem dies exiit
inde. Circa primum duo facit. Primo praemittit quaedam praeambula ad
doctrinam; secundo proponit doctrinam, et eius effectum, ibi
respondit Iesus, et dixit ei: si scires donum Dei et cetera.
Quantum ad primum tria praeambula praemittit. Primum ex parte ipsius
docentis; secundum ex parte eius de quo doctrina erat, ibi erat autem
ibi fons Iacob; tertium ex parte personae audientis, ibi venit mulier
de Samaria, et cetera. Ex parte autem docentis, praeambulum est
eius accessus ad locum doctrinae; et ideo dicit ut ergo cognovit
Iesus, et cetera. Ubi tria facit. Primo innuit terminum a quo
recedit, quia a Iudaea; secundo terminum ad quem accedit, in
Galilaeam; tertio insinuat medium per quod transit, quia per
Samariam. Quantum ad primum ponit primo causam recessus de loco in
quo erat; secundo exponit quaedam dicta in causa assignata, ibi
quamquam Iesus non baptizaret etc.; tertio describit recessum
Christi a Iudaea, ibi reliquit Iudaeam, et cetera. Dicit ergo ut
cognovit Iesus quod audierunt Pharisaei etc., volens ostendere
Evangelista, quod postquam Baptista repressit discipulorum suorum
invidiam, Christus declinavit Pharisaeorum malitiam. Sed cum
dicatur Eccli. XXIII, 29: domino Deo nostro nota sunt omnia
antequam fiant; et Hebr. IV, 13: omnia nuda et aperta sunt
oculis eius, quaerendum videtur quomodo Iesus dicitur aliquid de novo
cognoscere. Ad quod dicendum est, quod Iesus virtute divinitatis
suae ab aeterno cognovit omnia praeterita, praesentia et futura, ut
praedictae auctoritates ostendunt; sed inquantum homo aliqua de novo
cognovit, scientia experimentali; et de hac dicitur hic ut cognovit
Iesus, postquam fuit ei nuntiatum, quia audierunt Pharisaei et
cetera. Et hanc cognitionem Christus de novo accipere voluit
dispensative, ad ostendendum veritatem humanae naturae, sicut et multa
alia humanae naturae propria voluit facere et pati. Sed quid est hoc
quod dicit quia audierunt Pharisaei, quod Christus plures discipulos
facit et baptizat quam Ioannes, cum ad eos non pertineat? Nam ipsi
Ioannem persecuti sunt, nec ei credebant: quia, ut dicitur Matth.
XXI, 26, cum dominus quaereret Baptismum Ioannis unde esset,
dicebant intra se: si dixerimus de caelo, dicet nobis: quare ergo non
credidistis? Non ergo crediderant Ioanni. Sed ad hoc est duplex
responsio. Una: quod ipsi discipuli Ioannis, qui supra quaestionem
concitaverant contra Christum, erant Pharisaei, vel Pharisaeis
confoederati, unde, Matth. IX, 11 et 14 dicitur quod
Pharisaei simul cum discipulis Ioannis proposuerunt quaestiones contra
discipulos Christi. Et secundum hoc concludit Evangelista ut ergo
cognovit Iesus quia audierunt etc.: idest postquam intellexit
quaestionem et commotionem discipulorum Ioannis, qui erant
Pharisaei, vel Pharisaeis confoederati, super Baptismo suo et
discipulorum eius, reliquit Iudaeam. Vel dicendum, quod Pharisaei
propter invidiam turbati sunt de praedicatione Ioannis, unde suaserunt
Herodi ut caperet eum. Et hoc patet Matth. XVII, 12, ubi
cum Christus loqueretur de Ioanne, dicit: Elias iam venit, et
fecerunt in eum quaecumque voluerunt: et postea subdit: sic et filius
hominis passurus est ab eis, ubi Glossa dicit quod Pharisaei
incitaverunt Herodem ad incarcerationem Ioannis et mortem. Videtur
ergo probabile quod similiter moverentur contra Christum, ex hoc quod
praedicabat. Et hoc est quod dicitur audierunt, scilicet ad
persequendum Pharisaei invidi et persecutores Christi quia Iesus
plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes. De isto auditu
dicitur Iob XXVIII, v. 22: perditio et mors dixerunt:
auribus nostris audivimus facta eius. Sed boni audiunt ad obediendum.
Ps. CXXXI, 6: ecce audivimus eum in Ephrata: et postea
sequitur: adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Audierunt,
inquam, duo: scilicet quod plures discipulos faceret quam Ioannes,
quod quidem iustum erat et rationabile, quia, ut dicitur supra
III, 30, Christum oportet crescere, et Ioannem minui. Aliud
quod baptizabat; et hoc merito, quia ipse mundat. Ps. l, v. 4:
lava me, domine, ab iniustitia mea. Et alibi, Ps. VII, 7:
exurge, domine (scilicet baptizando), in praecepto quod mandasti
(scilicet de Baptismo), et synagoga populorum (per Baptismum
congregatorum) circumdabit te. Consequenter cum dicit quamquam Iesus
non baptizaret etc., exponit quod supra dixerat de Baptismo Christi
quod audierunt Pharisaei et cetera. Sed Augustinus dicit, hic
apparere inconveniens: nam supra dixerat et baptizat, hic vero quasi
corrigens id, utpote falsum, dicit quamquam Iesus non baptizaret.
Et ad hoc est duplex responsio. Una Chrysostomi: quod hoc quod
Evangelista dicit, verum est, quod Christus non baptizavit aliquem;
illud autem quod supra dictum est, scilicet baptizat, intelligendum
est secundum famam currentem ad Pharisaeos, quod Christus
baptizaret, quod aliqui venientes ad ipsos Pharisaeos dicerent: vos
invidebatis Ioanni quod discipulos habebat et baptizabat; sed ecce
quod hic, scilicet Iesus, plures discipulos facit quam Ioannes, et
baptizat. Quare ergo sustinetis eum? Et ideo non dicit Evangelista
ex se, quod baptizat, sed quod audierunt Pharisaei. Et ideo falsum
rumorem populi Evangelista corrigere volens, dicit: verum est quod
audierunt Pharisaei, quod Christus baptizat, sed est falsum; unde
subdit quamquam Iesus non baptizaret, sed discipuli eius. Ideo
autem, secundum Chrysostomum, Christus non baptizavit, quia in omni
Baptismate, quo Ioannes et discipuli baptizaverunt per totum tempus
ante Christi passionem, non dabatur spiritus sanctus; sed ad hoc erat
ut assuescerent homines ad Baptismum Christi, et congregarentur ad
praedicationem, ut ipse dicit. Inconveniens autem esset quod
Christus baptizaret, si non daretur in illo Baptismo spiritus
sanctus, quod non dabatur ante Christi passionem: quia, ut dicitur
infra VII, 39, nondum erat spiritus datus, quia nondum Iesus
erat glorificatus. Sed, secundum Augustinum, dicendum est, et
verius, quod discipuli baptizabant Baptismo Christi, aqua scilicet
et spiritu, qui in ipso Baptismo dabatur: et etiam ipse Christus
baptizabat, et non baptizabat. Baptizabat quidem quia ipse mundabat
interius; sed non baptizabat, quia ipse non tingebat aqua exterius;
nam discipuli praebebant ministerium per ablutionem corporis, Christus
vero praebebat spiritum interius mundantem. Unde ipse proprie
baptizabat. Supra I, 33: supra quem videris spiritum
descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat. Ad hoc
ergo quod Chrysostomus dicit, quod nondum erat spiritus datus etc.,
dicendum, quod non erat datus visibilibus signis, sicut post
resurrectionem Christi datus est discipulis; sed tamen datus est, et
dabatur, per internam sanctificationem, credentibus. Per hoc autem
quod Christus non semper baptizavit, dat nobis exemplum quod maiores
Ecclesiarum praelati in his quae per alios fieri possunt, non
occupentur, sed ea minoribus facienda relinquant. I Cor. I,
17: non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Si
autem quaeritur an discipuli Christi baptizati fuerint; dicendum,
secundum Augustinum ad Stelentium, quod baptizati fuerunt Baptismo
Ioannis, quia aliqui ex discipulis Christi fuerant discipuli
Ioannis: sive quod magis credibile est Baptismo Christi; neque enim
ministerio baptizandi defuisse creditur, ut haberet baptizatos servos,
per quos ceteros baptizaret. Et hoc intelligendum est per hoc quod
dicitur Io. XIII, 10: qui lotus est non indiget nisi ut pedes
lavet. Et postea sequitur: et ideo vos mundi estis, sed non omnes.
Consequenter Christi recessum ponit, dicens reliquit Iudaeam: et
hoc triplici de causa. Una ut subtraheret se invidiae Pharisaeorum,
qui ex his quae audierant de Christo, turbabantur, et persecutionem
parabant; dans nobis exemplum, ut per mansuetudinem malis cedamus ad
tempus. Eccli. VIII, v. 4: nec strues ligna in ignem illius.
Alia de causa ut ostenderet non esse peccatum persecutores fugere.
Matth. X, 23: si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite
in aliam. Tertia causa est, quia nondum venerat tempus suae
passionis. Infra II, 4: tempus meum nondum advenit et cetera.
Est autem et alia causa, propter mysterium: nam per huiusmodi
recessum significavit quod discipuli propter persecutionem relicturi
erant Iudaeos, et ituri ad gentes. Consequenter cum dicit et abiit
iterum in Galilaeam, ostendit locum ad quem accessit. Dicit autem,
iterum, quia supra II, v. 12 fecerat mentionem de quodam alio
descensu Christi in Galilaeam, quo post miraculum nuptiarum descendit
Capharnaum. Quia ergo alii tres Evangelistae non faciunt mentionem
de illo descensu primo, ideo Evangelista, ut det intelligere quod
alii Evangelistae omnia quae dixerunt usque ad istud capitulum,
dimiserunt, et ex hoc loco ipse historiam eis contemporaneam texere
incepit, dicit iterum, per Galilaeam enim, secundum unam
interpretationem, intelligitur gentilitas, ad quam Christus a
Iudaeis vadit: interpretatur enim Galilaea transmigratio. Secundum
aliam interpretationem, per Galilaeam intelligitur caelestis gloria,
nam Galilaea revelatio interpretatur. Consequenter cum dicit
oportebat autem eum transire per Samariam, describit medium per quod
transit: et primo in generali; secundo in speciali, ibi venit ergo in
civitatem Samariae, quae dicitur Sichar. Medium autem quod transit
abiens in Galilaeam, est Samaria; et ideo dicit oportebat eum
transire per Samariam. Dicit autem oportebat, ne videatur contrarius
suae doctrinae: nam Matth. X, 5, praecepit discipulis, dicens:
in viam gentium ne abieritis. Quia ergo Samaria terra gentium erat,
ideo ostendit quod non ex proposito, sed ex necessitate illuc ivit.
Dicit oportebat: et ratio huius necessitatis erat, quia Samaria erat
sita media inter Iudaeam et Galilaeam. De ista Samaria sciendum
est, quod Amri rex Israel, montem a quodam Somer emit, ut habetur
III Reg. XVI, 23 ss., civitatemque quam in montis vertice
construxerat, a vendentis nomine Samariam nuncupavit; hac deinde
reges Israelitarum pro regia usi sunt, et tota regio ab hac civitate
Samaria vocabatur. Unde hoc quod dicitur hic oportebat eum transire
per Samariam, non est intelligendum per civitatem illam transitum esse
facturum, sed per regionem. Et ideo speciale medium describens,
subdit venit ergo in civitatem Samariae, idest regionis Samariae,
quae dicitur Sichar. Sichar enim idem est quod Sichem, secundum
aliud nomen: de qua civitate habetur Gen. XXXIII, 16 ss.,
quod Iacob iuxta eam tetendit tentoria sua, et propter raptum Dinae
filiae suae a filio regis Sichem, duo filii Iacob indignati,
occiderunt homines civitatis illius; et sic cessit in possessionem
Iacob, et habitavit ibi fodiens in ea puteos. Postmodum vero circa
mortem suam, dedit eam Ioseph filio suo, secundum quod legitur Gen.
XLVIII, 22: do tibi partem unam extra fratres tuos. Et hoc
est quod dicit iuxta praedium, idest agrum, quod dedit Iacob filio
suo. Ideo autem haec omnia diligenter Evangelista narrat, ut
ostendat quod omnia quae contigerunt circa patriarchas, fuerunt
ducentia ad Christum; et quod Christus signatus est per eos, et ab
eis secundum carnem descendit. Consequenter cum dicit erat autem ibi
fons Iacob, ponit praeambulum doctrinae ex parte rei de qua doctrina
tradenda erat. Et hoc congruenter: nam doctrina futura erat de aqua
et fonte spirituali, et ideo fit hic mentio de fonte materiali, ex quo
sumitur occasio disputandi de fonte spirituali qui est Christus. Ps.
XXXV, 10: apud te est fons vitae, scilicet spiritus sanctus,
qui est spiritus vitae. Item fons est Baptismus, de quo dicitur
Zach. XIII, 1: erit fons patens domui Iacob in ablutionem
peccatoris et menstruatae. Circa hoc tria facit. Primo describit
ipsum fontem; secundo sessionem Christi super eum; et tertio
sessionis tempus designat. Fontem quidem describit cum dicit erat
autem ibi fons Iacob. Sed contra. Inferius dicitur puteus altus
est: non ergo erat fons. Sed dicendum, secundum Augustinum, quod
fons erat, et puteus. Omnis enim puteus fons est, sed non
convertitur, nam ubi aqua de terra scaturit, fons est: et si quidem
aqua in superficie terrae scaturit, fons tantum dicitur; si vero in
alto et in profundo scaturit, ita puteus vocatur ut nomen fontis non
amittat. Dicitur autem fons Iacob, quia ipse puteum illum foderat in
terra illa propter defectum aquae, ut dicitur Gen. XXXIV.
Sessio autem Christi innuitur cum subdit Iesus autem fatigatus ex
itinere, sedebat sic supra fontem. Ostendit infirmitatem, quamquam
esset virtutis immensae, non propter defectum virtutis, sed ut
ostenderet veritatem naturae assumptae. Nam, secundum Augustinum,
Iesus fortis est, quia (supra I, 1) in principio erat verbum,
sed infirmus est, quia verbum caro factum est. Christus ergo volens
ostendere veritatem humanae naturae, permittebat eam agere et pati quae
sunt propria homini: volens etiam ostendere in se veritatem divinae
naturae, faciebat et operabatur propria Dei. Unde quando retrahebat
influxum virtutis divinae a corpore, esuriebat et fatigabatur; quando
vero ipsam virtutem divinam corpori exhibebat, sine cibo non
esuriebat, et in laboribus non fatigabatur. Matth. IV, 2:
ieiunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et postea
esuriit. Ex hoc autem quod Iesus fatigatus est ex itinere, datur
nobis exemplum non refugiendi laborem propter salutem aliorum. Ps.
LXXXVII, 16: pauper sum ego, et in laboribus a iuventute
mea. Similiter etiam datur exemplum paupertatis, quia sedebat sic,
idest super nudam terram. Mystice autem sessio humilitatem passionis
Christi significat. Ps. CXXXVIII, 2: tu cognovisti
sessionem meam (idest passionem) et resurrectionem meam. Item
significat auctoritatem docendi, quia loquitur tamquam potestatem
habens: unde dicitur Matth. V, 1 s., quod sedens docebat eos.
Tempus autem determinatur, cum subdit hora autem erat quasi sexta.
Et ratio huius determinationis assignatur litteralis et mystica.
Litteralis quidem, ut ostendat causam fatigationis: nam in calore,
et sexta hora diei, homines magis fatigantur ex labore. Item ut
ostendat causam sessionis: libenter enim homines in aestu et calore
diei, iuxta aquas quiescunt. Mystica autem causa assignatur triplex.
Una, quia Christus in sexta aetate saeculi in mundum venit, carnem
assumens. Alia, quia sexto die homo factus est, et in sexto mense
conceptus est Christus. Tertia, quia in sexta hora sol in alto
existit, et non restat nisi ut declinet. Sol autem, quantum ad hoc
pertinet, temporalem prosperitatem significat, secundum illud Iob
XXXI, 26: si vidi solem cum fulgeret et cetera. Tunc ergo
Christus venit quando prosperitas mundi in alto erat, idest, in
cordibus hominum per amorem florebat; sed per eum amor a cordibus
hominum declinare debebat. Consequenter cum dicit venit mulier de
Samaria, ponitur praeambulum ex parte audientis: et circa hoc duo
facit. Primo ponitur persona cui exhibetur doctrina; secundo innuitur
praeparatio eius ad doctrinam, ibi dixit ergo ei mulier illa
Samaritana. Persona autem, cui exhibetur doctrina, est mulier
Samaritana; unde dicit venit mulier de Samaria haurire aquam.
Mulier ista significat Ecclesiam gentium nondum iustificatam, quae
idolatria detinebatur, sed tamen per Christum iustificandam. Venit
autem ab alienigenis, scilicet a Samaritanis, qui alienigenae
fuerant, licet vicinas terras incolerent: quia Ecclesia de gentibus,
aliena a genere Iudaeorum, ventura erat ad Christum; Matth.
VIII, 11: multi venient ab oriente et occidente, et recumbent
cum Abraham Isaac et Iacob in regno caelorum. Haec autem mulier
praeparatur ad doctrinam per Christum, cum dicit da mihi bibere. Et
primo dat ei occasionem quaerendi; secundo Evangelista interponit
quaerendi opportunitatem, ibi discipuli autem eius abierant. Occasio
autem et praeparatio mulieris fuit petitio Christi; unde dicit da mihi
bibere. Petit namque potum, et quia sitiebat aquam propter aestum
diei, et quia sitiebat salutem hominis propter amorem eius; unde in
cruce pendens dixit: sitio. Opportunitatem autem quaerendi a muliere
habuit Christus, quia non erant ibi discipuli eius, a quibus
quaereret aquam; et ideo dicit Evangelista discipuli enim eius
abierant in civitatem. Ubi tria de Christo nota: scilicet eius
humilitatem, in eo quod solus relinquebatur; dabat enim in hoc
exemplum discipulis suis omnem superbiam conculcare. Sed quaereret
fortasse aliquis, quae necessitas fuerat assuescere discipulos ad
humilitatem, quia piscatores et humiles extiterant, et tabernaculorum
factores. Sed advertere debent, qui talia dicunt, quod repente
piscatores huiusmodi facti sunt reverentiores omnibus regibus,
facundiores philosophis et rhetoribus, et familiares domini orbis
terrarum: et tales sic repente promoti consueverunt superbire, utpote
inexpertes ad tantum honorem. Secundo nota Christi parsimoniam: nam
ita parum curabat de cibis quod nihil comestibile secum ferebat.
Tertio etiam nota, quod dimiserunt eum solum in cruce; Is.
LXIII, 3: torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir
mecum. Praeparavit dominus mulierem ad recipiendum spiritualem
doctrinam, dando ei occasionem quaerendi; hic consequenter ponitur
quaestio; secundo assignatur ratio quaestionis, ibi non enim coutuntur
Iudaei Samaritanis. Sciendum est autem, quod dominus petierat a
muliere potum, intendens magis de spirituali quam de corporali potu;
mulier vero, potum spiritualem nondum capiens, intendebat solum de
corporali; et ideo respondet quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a
me poscis, quae sum mulier Samaritana? Christus Iudaeus erat; quia
et de Iuda promissus, Gen. XLIX, 10: non auferetur sceptrum
de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est, et
de Iuda natus; Hebr. VII, 14: manifestum est quod ex Iuda
ortus sit dominus noster. Cognoscebat autem mulier Christum esse
Iudaeum ex habitu: nam, sicut dicitur Num. XV, 37 ss.,
dominus praecepit quod Iudaei portarent fimbrias hyacinthinas in
quatuor angulis vestium suarum, ut per eas discernerentur ab aliis
populis. Consequenter assignatur ratio quaestionis, sive ab
Evangelista, secundum Glossam, sive a muliere, secundum
Chrysostomum, cum dicit non enim coutuntur Iudaei Samaritanis.
Sciendum est autem circa hoc quod sicut dicitur IV Reg.
XVIII, propter peccata populi Israel, scilicet decem tribuum,
qui colebant idola, ducti sunt in captivitatem a rege Assyriorum in
Babylonem, et ne Samaria absque habitatoribus remaneret, fecit ibi
gentes ex diversis locis ductas habitare. Et cum ibi essent, volens
dominus ostendere quod non propter imbecillitatem suae virtutis, sed
propter Iudaeorum malitiam tradidit eos, immisit ipsis gentibus
leones, et saevas bestias, quae eos laedebant. Quae ubi nuntiata
sunt regi Assyriorum, habito ex consilio, quod hoc ideo eis
contingeret quia non servabant legitima Dei terrae, misit ad eos
sacerdotem quemdam ex Iudaeis, traditurum eis Dei legem, secundum
legem Moysi. Unde et isti licet non essent ex populo Iudaeorum,
servabant tamen legem Moysi; sed cum Deo vero colebant idola, nec
prophetis attendebant, et vocabant se Samaritanos a civitate Samariae
quae erat sita in monte Somer: III Reg. c. XVI, 24.
Revertentibus ergo Iudaeis ex captivitate in Ierusalem, semper
infesti fuerunt et contrarii; et, sicut dicitur in Esdra,
impediebant eos aedificare templum et civitatem. Et licet Iudaei
vitarent omnes alias nationes, specialiter tamen vitabant istos, nec
in aliquo coutebantur eis; et hoc est quod dicit non enim coutuntur
Iudaei Samaritanis. Non dicit quod Samaritani non coutantur
Iudaeis, quia libenter voluissent adiungi et couti Iudaeis; sed
Iudaei eos repellebant, secundum illud Deut. VII, 2: non
inibis cum eis foedus et cetera. Sed si non erat fas Iudaeis couti
Samaritanis, quare Deus petebat a Samaritana potum? Ad quod,
secundum quod dicit Chrysostomus, posset aliquis respondere, quod
dominus sciebat eam non sibi tradituram potum, ideo petivit. Sed hoc
non sufficit: quia petens quod non licet, a peccato non est immunis,
quantum in se est, quin scandalizet, etsi non detur ei quod ipse
petit. Et ideo dicendum est, quod, sicut dicitur Matth. XII,
v. 8, filius hominis est dominus etiam sabbati. Unde tamquam
dominus legis poterat uti et non uti lege et observantiis et legalibus,
secundum quod sibi expediens videbatur. Et quia imminebat tempus quo
gentes vocarentur ad fidem, ipsis gentibus coutebatur.
|
|