|
Consequenter cum dicit respondit Iesus et dixit ei etc., narrat
Evangelista ipsam doctrinam spiritualem. Et primo ponitur ipsa
doctrina; secundo effectus doctrinae, ibi et continuo venerunt
discipuli eius. Circa primum duo facit. Primo ponit summarie totam
doctrinam; secundo explicat eam per partes, ibi dixit ei mulier:
domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est. Dixit
ergo: tu miraris quod ego Iudaeus potum petii a te Samaritana; sed
non debes mirari, quia ad hoc veni ut etiam gentibus potum darem. Et
ideo dixit si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, da mihi
bibere, tu forsitan petisses ab eo. Et, ut incipiamus ab ultimo,
requirendum est quid intelligatur per aquam. Et dicendum, quod per
aquam intelligitur gratia spiritus sancti: quae quidem quandoque
dicitur ignis, quandoque aqua, ut ostendatur quod nec hoc, nec illud
dicitur secundum substantiae proprietatem, sed secundum similitudinem
actionis. Nam ignis dicitur, quia elevat cor per fervorem et
calorem, Rom. XII, 11: spiritu ferventes etc. et quia
consumit peccata; Cant. VIII: lampades eius, lampades ignis
atque flammarum. Aqua vero dicitur propter purgationem; Ez.
XXXVI, 25: effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab
omnibus inquinamentis vestris. Et propter refrigerationem ab aestibus
tentationum; Eccli. c. III, 33: ignem ardentem extinguit
aqua. Et propter satietatem contra sitim terrenorum, et quorumcumque
temporalium; Is. LV, 1: omnes sitientes, venite ad aquas. Est
autem duplex aqua: scilicet viva et non viva. Non viva quidem est
quae non continuatur suo principio unde scaturit; sed collecta de
pluvia, seu aliunde, in lacunas et cisternas a suo principio separata
servatur. Viva autem aqua est quae suo principio continuatur, et
effluit. Secundum hoc ergo gratia spiritus sancti recte dicitur aqua
viva, quia ita ipsa gratia spiritus sancti datur homini quod tamen ipse
fons gratiae datur, scilicet spiritus sanctus. Immo per ipsum datur
gratia; Rom. V, 5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris
per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Nam ipse spiritus sanctus
est fons indeficiens, a quo omnia dona gratiarum effluunt; I Cor.
XIII, 11: haec omnia operatur unus atque idem spiritus et
cetera. Et inde est quod si aliquis donum spiritus sancti habeat, et
non spiritum, aqua non continuatur suo principio, et ideo est mortua,
et non viva; Iac. II, v. 20: fides sine operibus mortua est.
Sic ergo patet quid per aquam intelligatur. Sed consequenter
ostenditur, quod ad habendum aquam vivam, idest gratiam, in adultis
per desiderium pervenitur, idest per petitionem; Ps. IX, 17:
desiderium pauperum exaudivit dominus, quia absque petitione et
desiderio non datur alicui gratia. Unde dicimus quod in iustificatione
impii requiritur liberum arbitrium ad detestandum peccata et ad
desiderandum gratiam, secundum illud Matth. VII, 7: petite, et
accipietis. Intantum enim requiritur desiderium, quod etiam ipse
filius ad petendum inducitur; Ps. II, 8: postula a me, et dabo
tibi. Unde nec aliquis contradicens gratiae eam recipit, nisi prius
reducatur ad desiderium gratiae, sicut patet in Paulo, qui antequam
gratiam reciperet, reductus est ad desiderium gratiae, dicens, Act.
IX, 6, domine, quid me vis facere? Et inde est quod signanter
dicitur tu forsitan petisses ab eo. Et dicit forsitan, propter
liberum arbitrium, quo homo aliquando desiderat et petit gratiam,
aliquando non. Sed ad petendum gratiam incitatur desiderium hominis ex
duobus, scilicet ex cognitione desiderandi boni, et ex cognitione
datoris: et ideo duo cognoscenda proponit. Primo scilicet ipsum
donum; unde dicit si scires donum Dei, quod est omne bonum
desiderabile, quod est a spiritu sancto; Sap. c. VIII, 21:
scio quod non possum esse continens, nisi Deus det. Et hoc donum
Dei est et cetera. Secundo proponit ipsum datorem; unde dicit et
quis est qui dicit tibi etc., scilicet, si scires eum qui dare
potest, qui sum ego; infra XV, 26: cum venerit Paraclitus,
quem ego mittam vobis a patre (...) ille testimonium perhibebit de
me; Ps. LXVII, 19: dedit dona hominibus. Sic ergo haec
doctrina est de tribus: scilicet de dono aquae vivae, de petitione
ipsius doni et de datore eius. Et ideo cum dicit dixit ei mulier
etc., de ipsa doctrina tractat explicite quantum ad haec tria: et
primo quantum ad donum; secundo quantum ad petitionem, ibi dicit ei
mulier: domine, ut video, propheta es tu; tertio quantum ad
datorem, ibi dicit ei mulier: scio quia Messias venit et cetera.
Circa primum duo facit. Primo explicat donum, ostendendo eius
virtutem; secundo agit de perfectione ipsius doni, ibi dicit ei
mulier: domine, da mihi hanc aquam et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ponitur inquisitio mulieris; secundo responsio
Christi, ibi respondit Iesus, et dixit ei: omnis qui biberit ex
aqua hac, sitiet iterum. Circa primum sciendum est, quod mulier ista
Samaritana, verba quae dominus spiritualiter intelligebat, carnaliter
accipiebat, quia erat animalis. I Cor. II, 14: animalis homo
non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Et ideo verba quae dominus
dicebat, quasi inconvenientia et impossibilia, argumento quodam
utens, infringere conabatur, hoc modo: tu promittis mihi aquam
vivam, aut ergo de isto puteo, aut de alio; sed non de isto, quia
nec in quo haurias habes, et puteus altus est; de alio autem non
videtur credibile quod dare possis, quia non maior es patre nostro
Iacob, qui dedit nobis puteum. Primo ergo prosequens primum,
videamus hoc quod dicit domine, neque in quo haurias habes, idest
hauritorio cares, quo aquam de puteo extrahere possis, et puteus altus
est, scilicet ut absque hauritorio manu non possis attingere. Per
altitudinem, seu profunditatem putei, intelligitur sacrae Scripturae
profunditas, et sapientiae divinae; Eccle. VII, 25: alta
profunditas et quis, etc.; hauritorium autem quo aqua sapientiae
salutaris hauritur, est oratio; Iac. I, 5: si quis indiget
sapientia, postulet a Deo. Secundum ostendit, cum dicit numquid tu
es maior patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum? etc.; quasi
dicat: numquid meliorem aquam habes ad dandum nobis quam Iacob?
Dicit autem patrem suum Iacob, non quod Samaritani de generatione
sint Iacob, ut ex supradictis apparet, sed quia legem Moysi
habebant, et quia intraverunt terram semini Iacob repromissam.
Commendat autem mulier ista puteum istum ex tribus. Primo ex
auctoritate dantis; unde dicit patre nostro Iacob, qui dedit nobis
puteum. Secundo ex suavitate aquae, et dicit, quod ipse Iacob ex eo
bibit, et filii eius: nisi enim fuisset suavis, non ipsi bibissent,
sed pecoribus eam tradidissent. Tertio ex ubertate, cum dicit et
pecora eius: quia enim erat suavis, nisi fuisset uberrima, non
dedissent eam pecoribus. Sic et sacra Scriptura magna est
auctoritate, quia a spiritu sancto est data; delectabilis est
suavitate, Ps. c. CXVIII, 103: quam dulcia sunt faucibus
meis eloquia tua. Iterum fecunda est ubertate, quia non solum
sapientibus, sed etiam insipientibus communicatur. Consequenter cum
dicit respondit Iesus etc. ponitur responsio domini, ubi explicat
virtutem suae doctrinae: et primo quantum ad hoc quod dixerat eam esse
aquam; secundo quantum ad hoc quod dixerat eam esse aquam vivam, ibi
sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam
aeternam. Ostendit autem, quod doctrina sua sit optima aqua, ex hoc
quod habet aquae effectum, scilicet quod auferat sitim multo amplius
quam aqua ista corporalis; ostendens se in hoc esse maiorem quam
Iacob. Et ideo dicit respondit Iesus, et dixit ei, quasi dicat:
tu dicis, quod Iacob dedit vobis puteum, sed ego dabo aquam
meliorem, quia omnis qui biberit ex hac aqua, scilicet corporali vel
carnalis cupiditatis et concupiscentiae, licet ad horam sedetur
appetitus, tamen sitiet iterum, quia insatiabilis est delectationis
appetitus; Prov. XXIII, 35: quando evigilabo, et rursus
vina reperiam? Sed qui biberit ex hac aqua, scilicet spirituali,
quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; Is. penult., 13:
servi mei bibent, et vos sitietis. Sed contra. Eccli. XXIV,
29, dicitur: qui bibunt me, adhuc sitient. Quomodo ergo non
sitiet in aeternum qui biberit ex hac aqua, scilicet divina sapientia,
cum ipsa sapientia dicat: qui bibunt me, adhuc sitient? Sed
dicendum, quod utrumque verum est: quia qui bibit ex aqua quam
Christus dat et sitit adhuc et non sitit; sed qui bibit ex aqua
corporali, sitiet iterum: et hoc propter duo. Primo, quia aqua
materialis et carnalis non est perpetua, nec causam perpetuam habet,
sed deficientem: unde et effectus oportet quod cesset; Sap. V,
9: transierunt haec omnia quasi umbra et cetera. Aqua vero
spiritualis causam perpetuam habet, scilicet spiritum sanctum, qui est
fons vitae, numquam deficiens: et ideo qui ex ea bibit, non sitiet in
aeternum; sicut qui haberet in ventre fontem aquae vivae, non sitiret
unquam. Alia ratio est, quia differentia est inter rem spiritualem et
temporalem. Licet enim utraque generet sitim, tamen aliter et
aliter: quia res temporalis habita, causat quidem sitim non sui
ipsius, sed alterius rei; spiritualis vero tollit sitim alterius rei,
et causat sui ipsius sitim. Cuius ratio est, quia res temporalis
antequam habeatur, aestimatur magni pretii et sufficiens; sed postquam
habetur, quia nec tanta, nec sufficiens ad quietandum desiderium
invenitur, ideo non satiat desiderium, quin ad aliud habendum
moveatur. Res vero spiritualis non cognoscitur, nisi cum habetur
Apoc. II, 17: nemo novit nisi qui accipit. Et ideo non
habita, non movet desiderium; sed cum habetur et cognoscitur, tunc
delectat affectum et movet desiderium, non quidem ad aliud habendum,
sed quia imperfecte percipitur propter recipientis imperfectionem,
movet ut ipsa perfecte habeatur. Et de hac siti dicitur in Ps.
XLI, 2: sitivit anima mea ad Deum fontem vivum. Sed haec sitis
in mundo isto usquequaque non tollitur, quia bona spiritualia in vita
ista percipere non possumus; et ideo qui biberit ex hac aqua, adhuc
quidem sitiet eius perfectionem; sed non sitiet in aeternum, quasi
ipsa aqua deficiat; quia, ut dicitur in Ps. XXXV, 9:
inebriabuntur ab ubertate domus tuae. In vita autem gloriae, ubi
beati perfecte bibunt aquam divinae gratiae, non sitient in aeternum;
Matth. c. V, 6: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam,
scilicet in mundo isto, quia saturabuntur in vita gloriae.
Consequenter cum dicit sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons
aquae salientis in vitam aeternam, ostendit doctrinam suam esse aquam
vivam ex motu ipsius aquae; unde dicit, quod est fons decurrens,
Ps. XIV, 5: fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Sed
alius est cursus aquae materialis, scilicet deorsum, alius istius
spiritualis, quia ducit sursum; et ideo dicit: dico, quod talis est
aqua materialis quod non tollit sitim, sed aqua quam ego do, non solum
sitim aufert, sed est viva quia est coniuncta fonti; unde dicit quod
fiet in eo fons: fons, inquam perducens per bona opera ad vitam
aeternam. Ideo dicit aquae salientis, idest salire facientis, in
vitam aeternam, ubi non est sitis, infra c. VII, 38: qui
credit in me, flumina, scilicet bonorum desideriorum, de ventre eius
fluent aquae vivae; Ps. XXXV, 10: apud te est fons vitae.
Consequenter cum dicit dixit ad eum mulier, agitur de petitione doni:
et primo ponitur modus percipiendi ipsum donum; secundo convincitur
mulier, ibi dixit ei Iesus: bene dixisti et cetera. Modus
percipiendi, ut dictum est, est per orationem et petitionem: et ideo
primo ponitur petitio mulieris; secundo responsio Christi, ibi dixit
ei Iesus, vade et cetera. Quantum ad primum notandum, quod mulier
ista in exordio collationis mutuae, Christum non vocavit dominum, sed
simpliciter Iudaeum, dicens: quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a
me poscis? Hic vero statim cum audit eum fore sibi utilem, et aquam
dare posse, dominum eum vocat; unde dixit ad eum mulier: domine, da
mihi hanc aquam. Quia enim hoc carnaliter intelligebat, et duplici
corporali necessitate tenebatur, scilicet sitis et laboris, veniendo
ad puteum et portando, ideo aquam petens, haec duo allegat, dicens
quo ad primum, ut non sitiam; et quo ad secundum, neque veniam huc
haurire. Naturaliter enim homo laborem refugit; Ps. LXXII,
5: in labore hominum non sunt. Dixit ei Iesus: vade, et cetera.
Hic ponitur responsio domini. Sed sciendum est, quod dominus
respondebat spiritualiter, sed mulier intellexit carnaliter: et ideo
potest hoc dupliciter exponi. Uno modo secundum Chrysostomum, qui
dicit, quod dominus volebat dare aquam spiritualis doctrinae non sibi
soli, sed specialiter viro suo; quia, ut dicitur I Cor. c. XI,
3, caput mulieris vir, et ideo voluit ut praecepta Dei ad mulierem
per virum devenirent, I Cor. XIV, 35, dicitur quod si mulier
aliquid addiscere vult, domi virum interroget. Et ideo dicit vade,
voca virum tuum, et veni huc; et tunc cum eo et per eum dabo tibi.
Alio modo, secundum Augustinum, exponitur mystice. Nam sicut de
aqua dominus figurative loquebatur, ita de viro. Vir autem iste,
secundum Augustinum, est intellectus: nam voluntas parit et concipit
a vi apprehensiva movente eam: unde voluntas est sicut mulier; ratio
vero movens voluntatem est vir eius. Quia ergo mulier, idest
voluntas, prompta erat ad recipiendum, sed non movebatur ab intellectu
et ratione, ut specialiter hoc intelligeret sed adhuc sub sensu
detinebatur, ideo dominus dixit ei vade, tu sensualis, voca virum
tuum, idest, rationabilem intellectum advoca, quo spiritualiter et
intelligibiliter intelligas quod modo carnaliter sapis; et veni huc,
intelligendo ducta ratione. Respondit mulier, et cetera. Hic
convincitur a Christo mulier. Et primo ponitur eius responsio;
secundo contestatio qua convincitur a Christo, ibi bene dixisti.
Circa primum sciendum est, quod mulier turpitudinem suam occultare
volens, et Christum sicut purum hominem credens, licet verum
responderit Christo, tamen ficte et occulte dedecus suum tacebat;
quia, secundum quod dicitur Eccli. IX, 10: mulier fornicaria
quasi stercus in via conculcabitur. Et ideo respondit et dixit: virum
non habeo. Et verum erat: quia licet ante plures habuerit, scilicet
quinque, nunc vero non legitimum habebat virum, sed cuidam
adhaeserat; et ideo convincitur a domino. Unde dicit dixit ei
Iesus: bene dixisti, quia non habeo virum, scilicet legitimum;
quinque enim viros habuisti, ante ipsum, et nunc quem habes, idest
hoc modo uteris ut viro, non est tuus vir; hoc vere dixisti: quia
virum non habes. Ideo autem dixit ei dominus ea quae ab ea non
didicerat, et occulta sibi videbantur, ut mulierem ad spiritualem
intelligentiam reducat et credat, in Christo aliquid divinum esse.
Mystice autem quinque viri sunt quinque libri Moysi, quia
Samaritani, ut dictum est, eos recipiebant; et ideo dicit quinque
enim viros habuisti; et nunc quem habes, idest quem audis, scilicet
Christum, non est tuus vir, quia non credis. Sed, ut dicit
Augustinus, haec expositio non est bona, quia mulier ista dimissis
quinque viris, venit ad hunc quem habebat, sed isti qui veniunt ad
Christum, non dimiserunt quinque libros Moysi. Et ideo aliter
dicendum, quod quinque viros habuisti, idest quinque sensus, quibus
usque modo utebaris; sed hunc quem habes, scilicet rationem errantem,
qua spiritualiter dicta adhuc carnaliter intelligis, non est tuus vir,
legitimus, sed adulter; et ideo tolle istum adulterum errorem, qui te
corrumpit et voca virum tuum, idest intellectum, ut intelligas me.
Hic agitur de petitione qua donum acquiritur, quae est oratio. Et
primo ponitur quaestio mulieris de oratione; secundo responsio
Christi, ibi dixit ei Iesus: mulier, crede mihi. Circa primum duo
facit mulier. Primo confitetur idoneitatem Christi ad respondendum
quaestioni; secundo quaestionem proponit, ibi patres nostri in monte
hoc adoraverunt, et cetera. Mulier autem ista auditis quae Christus
de occultis ei manifestaverat, quem usque modo purum hominem credidit,
nunc prophetam confitetur, idoneum ad satisfaciendum de dubiis. Hoc
est proprium prophetarum, ut absentia et incognita annuntient; I
Reg. IX, 9: qui olim dicebatur videns, nunc dicitur propheta.
Et ideo dicit domine, ut video, propheta es tu; quasi dicat: in hoc
quod occulta mihi dicis, ostenderis propheta. In quo, secundum
Augustinum, patet quod coepit ad eam venire vir, sed non plene
venit: quia dominum prophetam putabat: licet enim propheta esset,
Matth. XIII, 57: non est propheta sine honore nisi in patria
sua: tamen erat plusquam propheta, quia prophetas ipse constituit;
Sap. VII, 27: in animas sanctas per nationes se transfert,
amicos Dei et prophetas constituit. Consequenter ponit quaestionem de
oratione, dicens patres nostri in monte hoc adoraverunt; et vos
dicitis quia Ierosolymis est locus ubi adorare oportet. In quo
admiranda est mulieris diligentia, quia mulieres, utpote curiosae et
infructuosae, et non solum infructuosae, sed et otiosae, I Tim.
V, non de mundanis, non de futuris eum interrogabat, sed de his quae
Dei sunt; secundum illud Matth. VI, 33: primum quaerite regnum
Dei. Et movet primo quaestionem de his quae in terra illa homines
movere consueverant, scilicet de loco orationis, de quo quaestio
vertebatur inter Iudaeos et Samaritanos; et hoc est quod dicit patres
nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis et cetera. Circa quod
sciendum est, quod Samaritani (secundum legis mandata) Deum
colentes, fecerunt templum, in quo eum adorarent, non euntes in
Ierusalem propter Iudaeos eis infestos: quod quidem templum fecerunt
in monte Garizim, Iudaei vero in monte Sion. Unde quaestio
vertebatur inter eos quis istorum montium esset convenientior locus
orationi; et utrique adducebant rationes pro parte sua: Samaritani
quidem dicebant magis in monte Garizim esse adorandum, quia antiqui
patres adoraverunt ibi dominum; et ideo dicit patres nostri in monte
hoc adoraverunt. Sed quomodo dicit mulier patres nostri, cum
Samaritani non essent ex semine Israel? Ad hoc est responsio,
secundum Chrysostomum, quod aliqui dicunt Abraham in monte illo
filium obtulisse; alii autem in monte Sion, ut habetur Gen.
XXII. Vel potest dici, quod patres nostri intelligantur Iacob et
filii eius, qui, ut habetur Gen. XXXIII, et dictum est
supra, habitavit in Sichem, quae est sita iuxta montem Garizim, et
forte ibi adoraverunt in monte dominum. Vel potest dici quod filii
Israel adoraverunt in monte hoc, quando Moyses praecepit ut
ascenderent in montem Garizim ad benedicendum servantibus mandata
domini, ut dicitur Deut. VI. Et vocat istos patres suos, vel
propter legem datam filiis Israel, quam servabant Samaritani, vel
propter terram eorum quam inhabitabant, ut dictum est supra. Iudaei
autem dicunt orandum esse in Ierusalem auctoritate domini qui praecepit
Deut. XII, 13: cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem
videris, sed in loco quem elegerit dominus Deus tuus: qui quidem
orationis locus primo fuit in Silo, postea vero auctoritate Salomonis
et Nathan prophetae, arca Dei portata est de Silo in Ierusalem, et
ibi factum est templum, secundum illud Ps. LXXVII, 60:
repulit tabernaculum Silo. Et postea sequitur: sed elegit tribum
Iuda, montem Sion, quem dilexit. Sic ergo Samaritani adducebant
pro se auctoritatem patrum; Iudaei vero auctoritatem prophetarum,
quos Samaritani non recipiebant. Hanc ergo quaestionem mulier
proponit: nec est mirandum a quo docta fuerit, quia communiter
contingit ut in terris in quibus diversa sunt dogmata, etiam simplices
in eis sint instructi. Unde, quia Samaritani fuerant in continuo
iurgio cum Iudaeis, ideo mulieres et simplices in materia ista edocti
erant. Consequenter cum dicit dixit ei Iesus etc., ponitur
responsio Christi. Et primo distinguit trinam orationem; secundo
comparat eas adinvicem, ibi vos adoratis quod nescitis. Circa primum
reddit primo mulierem attentam, utpote grandia locuturus, dicens crede
mihi, et fidem adhibe, quia ubique opus est fide. Hebr. XI, 6:
accedentem ad Deum oportet credere; Is. VII, 9: nisi
credideritis, non intelligetis. Secundo proponit trinam adorationem,
quarum duae iam erant, alia vero expectabatur futura. Duarum autem
quae erant, una erat Samaritanorum, qua orabant in monte Garizim;
et hanc exprimit dicens venit hora quando neque in monte hoc, scilicet
Garizim, adorabitis. Alia est Iudaeorum qua orabant in monte
Sion, scilicet in Ierusalem; et hanc exprimit dicens neque in
Ierusalem. Tertia est futura, quae expectatur, quae est alia ab
istis; et hanc insinuat excipiendo utramque adorationem: nam si veniat
hora quando adorabunt, non tamen in monte Garizim neque in
Ierusalem, manifestum est quod erit tertia adoratio Christi,
evacuans utrorumque adorationem. Nam si aliquis vellet duos populos in
unum coniungere, oporteret in utroque removeri illud in quo abinvicem
dissiderent, et aliquid eis commune in quo conveniant, concedere.
Christus ergo, volens coniungere Iudaeos et gentiles, removit a
Iudaeis caeremonias, et a gentibus idolatriam, quae duo erant sicut
paries unus in quo uterque abinvicem dissidebant, et fecit ex utroque
populo unum populum secundum illud Eph. c. II, 14: ipse est pax
nostra, qui fecit utraque unum. Sic ergo cessavit caeremonialis
cultus et idololatria gentium, et sic introductus est verus Dei cultus
a Christo. Mystice autem, secundum Origenem, per tres adorationes
intelliguntur divinae sapientiae tres participationes. Quidam namque
participant eam obnubilantes tenebris erroris, et isti adorant in
monte: quia omnis error ex superbia causatur; Ier. LI, 25:
ecce ego ad te mons pestifer. Quidam vero participant ipsam divinam
sapientiam sine errore, sed imperfecte, quia in speculo et aenigmate;
et isti adorant in Ierusalem, quae significat praesentem Ecclesiam;
Ps. CXLVI, 2: aedificans Ierusalem dominus et cetera. Beati
vero et sancti participant illam sine errore perfecte, quia vident
Deum sicuti est, ut dicitur I Io. III. Et ideo dicit venit
hora, idest expectabitur, quando neque in erroribus, neque per
speculum et in aenigmate participabitis divinam sapientiam, sed sicuti
est. Consequenter cum dicit vos adoratis quod nescitis, comparat
praedictas adorationes ad invicem: et primo comparat secundam ad
primam; secundo tertiam ad primam et secundam, ibi sed venit hora.
Circa primum tria facit. Primo ostendit defectum primae adorationis;
secundo veritatem secundae; tertio rationem utriusque assignat.
Quantum ad primum dicit vos adoratis quod nescitis. Sed videtur
alicui quod dominus explicare debuisset veritatem quaestionis, et
rationem mulieris exsolvere. Sed dominus de hoc non curat, quia
utraque adoratio cessare debebat. Quantum autem ad hoc quod dicit vos
adoratis, sciendum est, quod philosophus dicit, aliter est cognitio
in rebus compositis, et aliter in simplicibus. Nam composita quidem
possunt quantum ad aliquid cognosci, ita ut quantum ad aliquid in eis
remaneant incognita: unde potest de his haberi falsa cognitio. Sicut
si aliquis habens veram cognitionem de animali quantum ad eius
substantiam, tamen potest errare circa cognitionem accidentis, utrum
scilicet sit album vel nigrum; et differentiae, utrum scilicet sit
alatum vel quadrupes. In simplicibus autem nullo modo potest esse
falsa cognitio: quia aut perfecte cognoscuntur, inquantum scitur eorum
quidditas; aut nullo modo cognoscuntur, si non possit ad eam attingi.
Cum ergo Deus sit omnino simplex, non potest de eo haberi falsa
cognitio per hoc quod aliquid de eo sciatur et aliquid nesciatur, sed
per hoc quod non attingitur. Unde quicumque credit Deum esse aliquid
quod non est, puta corpus, vel aliquid huiusmodi, non adorat Deum,
quia nescit eum, sed aliquid aliud. Samaritani autem falsam opinionem
habebant de Deo dupliciter. Primo, quia aestimabant eum esse
corporeum, unde et credebant ipsum in uno loco corporeo tantum
determinate ibidem adorari oportere. Deinde, quia non credebant eum
esse super omnia, sed aequalem aliquibus creaturis: unde simul cum eo
et idola adorabant, quasi sibi aequalia. Et ideo nesciebant eum,
quia non attingebat ad veram cognitionem eius. Et ideo dicit dominus
vos adoratis quod nescitis; idest, non adoratis Deum, quia nescitis
ipsum, sed phantasiam vestram, qua aliquid apprehenditis ut Deum;
Eph. IV, 17: sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui et
cetera. Quantum vero ad secundum, scilicet quantum ad diversitatem
adorationis Iudaeorum, dicit nos adoramus quod scimus. Et connumerat
se Iudaeis, quia et Iudaeus erat secundum gentem, et etiam mulier
opinabatur eum et prophetam et Iudaeum esse. Nos adoramus quod
scimus: quia Iudaei per legem et prophetas veram cognitionem seu
aestimationem de Deo habebant, in hoc quod non credebant ipsum esse
corporeum, nec in uno loco determinato esse, quasi eius maiestas a
loco capi possit; III Reg. VIII, 27: si enim caeli
caelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec quam
aedificavi? Nec etiam idola colebant; et ideo in Ps. LXXV, v.
2 dicitur: notus in Iudaea Deus. Rationem autem huius assignat cum
dicit quia salus ex Iudaeis est; quasi dicat: ideo vera notitia de
Deo habebatur solum a Iudaeis, quia futurum erat quod salus ex
Iudaeis proveniret; et sicut principium sanitatis debet esse sanum,
ita principium salutis, quae habetur per Dei veram cognitionem et
verum cultum, oportet veram cognitionem de Deo habere: et ideo, quia
ex eis principium salutis et causa, scilicet Christus, provenire
debebat, secundum illud Gen. c. XXII, 18: in semine tuo
benedicentur omnes gentes, oportet Deum notum esse in Iudaea.
Provenit autem ex Iudaeis salus tripliciter. Primo quantum ad
doctrinam veritatis, quia omnes gentes erant in erroribus; Iudaei
autem in veritate permanebant; Rom. c. III, 2: quid amplius
est Iudaeo? Quia tradita sunt eis eloquia Dei. Secundo quantum ad
spiritualia dicta: nam prophetia, et alia dona spiritus sancti, prius
eis data fuerunt, et ex eis devenerunt ad alios; Rom. XI, 17:
tu, scilicet gentiles, cum esses oleaster, insertus es in illis,
scilicet Iudaei; Rom. XV, 27: nam si spiritualium eorum,
scilicet Iudaeorum, participes facti sunt gentiles, debent et in
carnalibus ministrare illis. Tertio quantum ad ipsum salutis
auctorem, quia ex eis processit secundum carnem; Rom. c. IX,
5: ex quibus Christus est secundum carnem. Consequenter cum dicit
sed venit hora etc. comparat aliam adorationem duabus primis: et primo
ponit eminentiam eius ad alias; secundo praeeminentiae convenientiam,
ibi nam et pater tales quaerit. Sed attendendum est circa primum,
secundum Origenem, quod supra loquens de tertia adoratione, cum dixit
venit hora quando non in monte hoc neque in Ierosolymis adorabitis
patrem, non addidit dominus, et nunc est; hic vero de ipsa loquens,
dicit venit hora, et nunc est: quia tunc locutus est de adoratione in
patria, secundum quam perfectam Dei cognitionem participabimus, quae
nondum viventibus in hac carne mortali venit; hic vero loquitur de ea
quae est in vita ista, quae iam venit per Christum. Et ideo dicit
venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt patrem in
spiritu et veritate. Quod potest legi primo quidem, secundum
Chrysostomum, ut per hoc totum ostendatur eminentia istius adorationis
ad adorationem Iudaeorum, ut sit sensus: sicut adoratio Iudaeorum
praeeminet adorationi Samaritanorum, ita adoratio Christianorum
praeeminet ei quae est Iudaeorum; et hoc in duobus. Primo, quia
illa est secundum carnales caeremonias, Hebr. IX, 10: in
iustitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis, haec vero est
secundum spiritum. Secundo vero, quia illa est secundum figuras: nam
Deo illae victimae, secundum quod sunt res quaedam, non placebant;
unde in Ps. XLIX, 13, dicitur: numquid manducabo carnes
taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Et alibi, Ps. l, 18:
sacrificium dedissem utique: holocaustis non delectaberis, inquantum
scilicet sunt res quaedam; sed delectabatur in eis inquantum erant
figura verae victimae, et veri sacrificii; Hebr. X, 1: umbram
habet lex futurorum bonorum, non rerum ipsam imaginem et cetera. Haec
autem adoratio est in veritate, quia ipsa secundum se Deo placet.
Supra I, 17: gratia et veritas per Iesum Christum facta est.
Et ideo quantum ad primum dicit, quod veri adoratores adorabunt in
spiritu, non in caeremoniis carnalibus; quantum ad secundum dicit in
veritate, non in figura. Secundo potest legi quod dominus per haec
duo quae dicit, scilicet in spiritu et veritate, vult ostendere
differentiam adorationis, non tantum ad illam Iudaeorum, verum etiam
ad eam quae erat Samaritanorum. Ad illam quidem Iudaeorum, per hoc
quod dicitur et veritate: nam illa, ut dictum est, cum errore erat,
quia adorabant quod nesciebant, ista vero est cum vera Dei
cognitione. Tertio modo legitur ut per hoc quod dicit in spiritu et
veritate, ostendatur conditio verae adorationis. Ad hoc enim quod
adoratio vera sit, duo requiruntur. Unum quod sit spiritualis: unde
dicit in spiritu, idest in fervore spiritus; I Cor. XIV, 15:
orabo spiritu, orabo et mente; Eph. V, 19: psallentes in
cordibus vestris Deo. Aliud, quod sit in veritate. Primo quidem
fidei, quia nullus fervor spiritualis desiderii est ad merendum
idoneus, nisi adsit veritas fidei; Iac. I, 6: postulet autem in
fide nihil haesitans. Secundo vero in veritate, idest sine fictione
et simulatione: contra quod dicitur Matth. VI, 5: amant in
angulis orare, ut videantur ab hominibus. Sic ergo ad ipsam orationem
requiritur fervor caritatis quantum ad primum, et veritas fidei quantum
ad secundum, et rectitudo intentionis quantum ad tertium. Sed dicit
patrem, quia adoratio legis non erat patris, sed domini. Nos
adoramus ut filii per amorem, illi vero adorabant ut servi per
timorem. Sic ergo hoc quod dicit veri, opponitur contra tria,
secundum dictas expositiones. Primo contra falsum adorationis ritum
Samaritanorum; Eph. IV, 25: deponentes mendacium, loquimini
veritatem. Secundo contra vanum et transitorium quod erat in
caeremoniis carnalibus; Ps. IV, 3: ut quid diligitis vanitatem,
et quaeritis mendacium? Tertio contra figurale; supra I, 17:
gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Consequenter, cum
dicit nam et pater tales quaerit, ostendit convenientiam tertiae
adorationis ex duobus. Primo ex voluntate et acceptione eius qui
adoratur; secundo ex ipsius natura, ibi spiritus est Deus. Circa
primum sciendum est quod ad hoc quod homo mereatur quod petit accipere,
ea debet petere quae non sint contra voluntatem dantis, et eo modo quo
acceptum est danti; et ideo cum oramus Deum, esse debemus quales
Deus quaerit: Deus autem tales quaerit qui scilicet eum adorent in
spiritu et veritate, et in fervore caritatis, et veritate fidei;
Deut. X, 12: et nunc, Israel, quid dominus Deus tuus petit a
te, nisi ut timeas dominum Deum tuum, et ambules in viis eius, et
diligas eum, ac servias domino Deo tuo in toto corde tuo, ut bene sit
tibi? Mich. c. VI, 8: indicabo tibi, o homo, quid sit bonum,
et quid Deus requirat a te: utique facere iudicium, et diligere
misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Hoc autem
ostendit ex natura ipsius, dicens spiritus est Deus: nam, sicut
dicitur Eccli. XIII, 19: omne animal diligit sibi simile,
ergo Deus intantum diligit nos, inquantum ei assimilamur; sed non
assimilamur ei secundum carnalia, quia est incorporeus, sed secundum
spiritualia, quia Deus spiritus est; Eph. IV, 23: renovamini
spiritu mentis vestrae. Hoc autem quod dicit spiritus est Deus,
denotat in Deo incorporeitatem; Lc. ult., 39: spiritus carnem
et ossa non habet. Item vivificationem, quia tota vita nostra est a
Deo, ut a principio effectivo. Est etiam Deus veritas; infra
XIV, 6: ego sum via, veritas et vita: et ideo in spiritu et
veritate oportet adorare eum. Consequenter cum dicit dixit ei mulier
etc. agitur hic de datore doni: quod respondet ei quod dominus dixerat
si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, da mihi bibere,
petisses utique. Et primo ponitur confessio mulieris; secundo
doctrina Christi, ibi ego sum qui loquor tecum. Circa primum duo
facit: primo enim profitetur mulier fidem Christi venturi; secundo
perfectionem doctrinae eius, ibi cum ergo venerit, ille annuntiabit
nobis omnia. Sciendum est ergo, quod mulier eorum quae dicta sunt
altitudine fatigata, obstupuit, ea capere non valens. Dicit scio
quia Messias venit, qui dicitur Christus; quasi dicat: ista verba
non capio; sed veniet tempus quando veniet Messias, et tunc sciemus
omnia ista: Messias enim Hebraice, unctus Latine, Graece
Christus est. Sciebat autem mulier ista Messiam venturum, edocta
per libros Moysi, ubi Christi adventus praenuntiatus est; Gen.
penult., 10: non auferetur sceptrum de Iuda, et dux de femore
eius, donec veniat qui mittendus est. Sicut autem Augustinus dicit,
haec est prima locutio mulieris in qua nominat Christum: ut det
intelligere, quod post quinque sensus corporeos, iam inciperet redire
ad virum legitimum. Hic autem Messias cum venerit, perfectam
doctrinam proponet, cum dicit cum ergo venerit, ille annuntiabit
nobis. Et hoc praedixerat Moyses; Deut. XVIII, 18:
prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum, similem eis; et ponam
verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi.
Et quia iam advocaverat mulier ista virum suum, intellectum scilicet
et rationem, ideo dominus aquam doctrinae spiritualis ei propinat,
optime manifestando se ei. Et ideo dicitur dixit ei Iesus: ego sum
qui loquor tecum, scilicet Christus; Sap. VI, 14: praeoccupat
eos qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat; infra XIV,
v. 21: ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Non autem
Deus manifestavit se mulieri a principio: quia forte credidisset, et
visum fuisset sibi ex vanitate loqui. Nunc autem paulatim in
cognitione Christi eam reducens, opportune revelavit se ipsum;
Prov. XXV, 11: mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur
verbum in tempore suo. Et quidem interrogatur a Pharisaeis, utrum
esset Christus, infra X, 24: si tu es Christus, dic nobis
palam, et tamen eis non se manifeste revelavit, quia non ad discendum
quaerebant, sed ad tentandum. Haec vero simplici mente loquebatur.
|
|