|
Posita doctrina de aqua spirituali hic agit de effectu ipsius
doctrinae, et primo proponit ipsum effectum; interea rogabant eum
discipuli eius. Secundo ipsum effectum manifestat, ibi effectus autem
huius doctrinae est fructus proveniens ex parte fidelium, et ideo primo
ponitur fructus proveniens ex parte discipulorum admirantium; secundo
fructus proveniens ex parte mulieris virtutem Christi annuntiantis ibi
reliquit ergo hydriam suam mulier. Tria autem ponuntur quantum ad
discipulos: scilicet eorum reditus ad Christum; unde dicit et
continuo venerunt discipuli eius. Et, ut dicit Chrysostomus, satis
opportune, postquam se Christus mulieri manifestavit, discipuli
occurrerunt, ut ostendatur, omnia tempora, divina providentia
dispensari; Sap. VI, 8: unumquodque fecit Deus, quia pusillum
et magnum; et aequaliter est ei cura de omnibus (...) et in omni
providentia occurret illis; Eccle. VIII, 6: omni negotio
tempus est et opportunitas. Secundo ponitur eorum admiratio de
Christo; unde dicit et mirabantur, quia cum muliere loquebatur.
Mirabantur quidem bonum; sed non suspicabantur malum, ut Augustinus
dicit. Mirabantur autem duo. Primo quidem superabundantem Christi
mansuetudinem et humilitatem: quia dominus orbis terrarum dignatus est
cum inope muliere loqui, et diu, dans in hoc nobis exemplum
humilitatis; Eccli. IV, 7: congregationi pauperum affabilem te
facito. Secundo quia cum Samaritana et alienigena loquebatur,
nescientes mysterium, quod mulier typum Ecclesiae gentium gereret,
quam quaerebat qui venit quaerere et salvum facere quod perierat: Lc.
XIX, 10. Tertio ponitur eorum reverentia ad Christum, quae
ostenditur ex taciturnitate eorum. In hoc enim ostendimus reverentiam
ad Deum quando facta eius discutere non audemus; Prov. XXV, 2:
gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.
Et ideo dicit, quod licet mirarentur, nemo tamen dixit: quid
quaeris, aut quid loqueris cum ea? Eccli. XXXII, 9: audi
tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. Sed tamen sic
eruditi erant discipuli ordinem servare, ex reverentia et timore
filiali ad Christum, ut aliquando quidem confidenter eum interrogent
de his quae ad eos pertinebant, scilicet quando Christus aliqua
proponebat ad eos pertinentia, quae eorum capacitatem transcendebant;
Eccli. XXXII, 10: adolescens, vix loquere in causa tua.
Aliquando vero eum non interrogent, in his scilicet quae ad eos non
pertinebant, sicut hic. Consequenter cum dicit reliquit ergo hydriam
suam mulier, et abiit in civitatem, ponitur fructus proveniens ex
parte mulieris, officium apostolorum annuntiando assumentis: et
ponuntur tria, quae colligi possunt ex dictis et factis eius: scilicet
devotionis affectus; secundo praedicationis modus, ibi dicit illis
hominibus: venite, et videte hominem, qui dixit mihi omnia quaecumque
feci; tertio praedicationis effectus, ibi et exierunt de civitate, et
veniebant ad eum. Affectus autem mulieris apparet ex duobus. Primo
ex hoc quod prae magnitudine devotionis, illud pro quo specialiter
venerat ad fontem, quasi oblita, dereliquit aquam et hydriam: unde
dicit, quod reliquit mulier hydriam suam, et abiit in civitatem,
annuntiare scilicet magnalia de Christo, non curans de corporeo
commodo propter utilitatem aliorum. In quo sequitur apostolorum
exemplum, qui, ut dicitur Matth. IV, 20: relictis retibus,
secuti sunt dominum. Per hydriam autem intelligitur cupiditas
saeculi, per quam de profundo tenebrarum, cuius imaginem puteus
gerit, idest de terrena conversatione, homines hauriunt voluptates.
Qui ergo cupiditates saeculi propter Deum derelinquunt, hydriam
derelinquunt; II Tim. II, 4: nemo militans Deo, implicat se
negotiis saecularibus. Secundo vero apparet ex multitudine eorum
quibus annuntiat: quia non uni tantum, nec duobus vel tribus, sed
toti civitati, unde abiit in civitatem: in quo significatur
apostolorum officium, quibus committit dominus, Matth. ult.,
19: euntes docete omnes gentes, infra c. XV, 16: posui vos ut
eatis, et fructum afferatis. Praedicationis autem modus innuitur cum
dicit et dicit illis hominibus etc., ubi primo invitat ad Christi
visionem cum dicit venite, et videte hominem. Audierat enim mulier
ista a Christo, quod ego sum Christus; sed non statim dixit quod
venirent ad Christum, seu crederent, ne daret occasionem
blasphemandi; et ideo a principio dixit ea de Christo quae credibilia
erant et in propatulo, scilicet quod esset homo; Phil. II, 7:
in similitudinem hominum factus. Nec dixit credite, sed venite, et
videte; quia manifeste noverat, quod si gustarent de illo fonte, eum
videndo, eadem paterentur quae et ipsa; Ps. c. LXV, 16:
venite, et narrabo quanta fecit animae meae. Nihilominus tamen in hoc
veri praedicatoris imitatur exemplum, non ad se homines, sed ad
Christum vocando; II Cor. IV, v. 5: non enim praedicamus
nosmetipsos, sed Christum. Secundo ponit divinitatis Christi
indicium, cum dicit qui dixit mihi omnia quaecumque feci, scilicet
quot viros habuerat. Hoc enim est divinitatis officium et indicium
quod occulta et secreta cordium manifestet. Et licet illa quae
fecerat, ad confusionem suam pertinerent, nihilominus tamen non est
verecundata referre: nam, ut Chrysostomus dicit, anima cum ignita
fuerit igne divino, ad nihil eorum quae sunt in terra de reliquo
respicit, neque ad gloriam, nec ad verecundiam; sed ad illam solam,
quae detinet eam, flammam. Tertio autem concludit Christi
maiestatem, dicens numquid ipse est Christus? Non est ausa asserendo
ostendere quod esset Christus, ne videretur alios velle docere; et
ipsi ex hoc irati exire ad eum nollent. Neque tamen totaliter hoc
siluit; sed sub quaestione, quasi hoc eorum iudicio committens,
proposuit dicens numquid non ipse est Christus? Hic enim facilior
modus est suadendi. Per hanc autem mulierem, quae infimae conditionis
est, signatur apostolorum praedicantium modus: quia, ut dicitur I
Cor. c. I, 26: non multi sapientes, non multi potentes secundum
carnem (...), sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut
confundat sapientes. Unde Prov. IX, 3, ipsi apostoli ancillae
dicuntur: misit, inquit sapientia divina, scilicet apostolos, filius
Dei, ancillas suas, scilicet apostolos, vocare ad arcem. Fructus
autem praedicationis ponitur ibi et exierunt de civitate ad quam iverat
mulier, et veniebant ad ipsum, scilicet Christum: in quo datur
intelligi, quod si ad Christum ire volumus, oportet nos exire de
civitate; idest, amorem carnalis cupiditatis deponere; Hebr.
XIII, 13: exeamus ad eum extra castra, improperium eius
portantes. Consequenter cum dicit interea rogabant eum discipuli
etc., manifestatur effectus spiritualis doctrinae: et primo per
doctrinam Christi ad discipulos; secundo per effectum operis in
alios, ibi ex civitate autem illa multi crediderunt. Circa primum duo
facit. Primo ponitur occasio manifestationis huius fructus; secundo
ponitur ipsa manifestatio ille autem dixit eis: ego cibum habeo
manducare quem vos nescitis. Occasio autem manifestationis sumitur ex
instantia discipulorum ad hoc ut Christus manducaret; et ideo dicit
interea, idest, inter mulieris verba et locutionem Christi cum ea,
et inter tempus adventus Samaritanorum, rogabant eum, scilicet
Christum, discipuli eius, dicentes: Rabbi, manduca; arbitrantes
hoc tempus fore aptum ad prandium, antequam multitudo eorum
concurreret. Non enim coram aliquo advena sibi escas propinabant:
unde dicitur Mc. VI, 31, quod tanta multitudo confluebat ad
eum, quod non habebat tempus manducandi. Hunc autem fructum
manifestat, data sibi occasione dicens ille autem dixit eis etc.: ubi
primo ponit fructum figurata locutione; secundo innuitur tarditas
discipulorum ad intelligendum, ibi dicebant ergo discipuli eius;
tertio exponit dominus quae dixerat, ibi dixit eis Iesus: meus cibus
est ut faciam voluntatem eius qui misit me. Fructus autem spiritualis
doctrinae proponitur sub figura cibi et refectionis; et ideo dicit ego
cibum habeo manducare. Et sciendum quod sicut refectio corporalis non
est perfecta nisi cibo iungatur potus, et e converso; ita etiam ad
spiritualem refectionem utrumque haberi debet; Eccli. XV, 3:
cibavit illum dominus pane vitae et intellectus, ecce cibus, et aqua
sapientiae salutaris, ecce potus, potavit illum. Ideo congrue post
poculi negotium, quo Samaritana potata fuerat, conveniens erat et de
cibo disceptare: et sicut per aquam intelligitur sapientia salutaris,
ita per cibum intelligitur operatio bona. Cibus autem iste quem
Christus manducare habebat, est salus hominum, quam quaerebat:
ostendens per hoc quod dicit se cibum habere manducare, quantum
desiderium habet salutis nostrae. Sicut enim nobis cum esurimus,
concupiscibile est manducare, ita et ei salvare nos; Prov.
VIII, 31: deliciae meae sunt esse cum filiis hominum. Et ideo
dicit cibum, idest conversionem gentium, habeo manducare quem vos
nescitis: quia non poterant adhuc praecognoscere conversionem gentium.
Vel aliter, secundum Origenem, contingit sicut de cibo corporali,
ita et de spirituali; non enim eadem quantitas omnibus sufficit, sed
uni quidem maior quantitas necessaria est, alteri minor; et uni quidem
sanum est quod alteri nocet. Eodem modo in spirituali refectione: non
enim eadem qualitas, seu quantitas doctrinae spiritualis adhibenda est
singulis, sed secundum dispositionis congruitatem et capacitatem
hominum. Nam, secundum apostolum: nuper geniti infantes rationabile
lac appetunt. Perfectorum autem est solidus cibus: unde Origenes
dicit, quod ille qui est altioris doctrinae, et aliis in spiritualibus
praeest, potest hoc verbum dicere infirmis et debilioris intellectus
existentibus. Et sic apostolus loquitur, I Cor. III, 1:
tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. Et
hoc multo amplius veridicus Iesus dicere potest cibum habeo manducare;
infra XVI, 12: multa habeo vobis dicere quae non potestis portare
modo. Tarditas autem intellectus discipulorum innuitur ex hoc quod ea
quae dixit dominus de cibo spirituali, intelligebant de corporali:
adhuc enim et ipsi sine intellectu erant, secundum illud Matth.
XV, 16. Et ideo dicebant discipuli ad invicem et cetera. Non
est ergo mirum, si mulier illa Samaritana spiritualem aquam non
intelligebat; ecce enim quod discipuli Iudaei spiritualem non
intelligunt escam. In hoc autem quod dicunt adinvicem numquid aliquis
attulit ei? Consuetudinem Christi debemus attendere, quia cibos ab
aliis oblatos solebat accipere: non quod bonis nostris indigeret, quia
bonorum nostrorum non indiget, ut dicitur in Ps. XV, 2, nec esca
hominum, quia dat escam omni carni. Sed quare quaerebat, et ab aliis
accipiebat? Propter duo. Primo ut dantes et afferentes, meritum
consequerentur; secundo, ut daret Christus exemplum, quod vacantes
spiritualibus non erubescant paupertatem, nec grave putent ab aliis
nutriri. Proprium est enim doctoribus alios habere procuratores
ciborum, ut ipsi de nullo curantes, verbi ministrationem sollicite
procurent, ut dicit Chrysostomus. Et hoc idem habetur in Glossa.
I Tim. c. V, 17: qui bene praesunt presbyteri, duplici honore
digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina.
|
|