|
Posita tarditate intellectus discipulorum circa figuratam locutionem,
hic consequenter dominus explanat eam, et primo ponit explanationem
figuratae locutionis; secundo adhibet similitudinem, ibi nonne vos
dicitis, quia adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Circa
primum sciendum est, quod sicut Christus supra explanavit mulieri,
quod figuraliter ei proposuit de aqua, sic et apostolis explanat quod
figuraliter eis de cibo proposuit, sed aliter et aliter: nam apostolis
tamquam capacioribus absque verborum involutione expositionem statim
proponit; mulierem autem, utpote minus capacem, per multa verba ad
veritatis cognitionem perducit. Hoc autem quod dicit meus cibus est ut
faciam voluntatem eius qui misit me, ut perficiam eius opus, satis
rationabilem habet causam. Cum enim cibus corporalis sustentet
hominem, et perficiat ipsum, ille est spiritualis cibus animae, et
creaturae rationalis, quo sustentatur et perficitur. Hoc autem est ut
coniungatur suo fini et ut sequatur regulam superiorem; quod David
intelligens dicebat, Ps. LXXII, 27: mihi autem adhaerere
Deo bonum est. Et ideo Christus secundum quod homo, convenienter
suum cibum esse dicit, ut Dei faciat voluntatem, et ut perficiat opus
eius. Et haec quidem duo possunt intelligi ut unum: ita tamen quod
secundum sit expositio primi. Vel possunt intelligi ut aliud et
aliud. Si autem intelligantur ut unum, tunc est sensus: meus cibus
est, idest, in hoc est firmitas et sustentatio mea, ut faciam
voluntatem eius qui misit me, secundum illud Ps. XXXIX, 9:
facere voluntatem tuam, Deus meus, volui, et legem tuam in medio
cordis mei; infra VI, 38: descendi de caelo, non ut faciam
voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Sed quia facere
voluntatem alicuius intelligitur dupliciter: uno modo ut faciat eum
velle, alio modo ut opere compleat illud quod scit eum velle; ideo
dominus exponens quid sit facere voluntatem eius qui misit eum, dicit
hoc scilicet esse ut perficiam opus eius, idest, ut compleam opera
quae scio eum velle; infra IX, 4: me oportet operari opera eius
qui misit me donec dies est. Si autem intelligatur ut aliud et aliud;
sic sciendum est, quod Christus duo fecit in mundo isto. Primo
docuit veritatem, invitando, et vocando ad fidem: et in hoc complevit
voluntatem patris; infra VI, 40: haec est voluntas patris qui
misit me, ut omnis qui videt filium et credit in eum, habeat vitam
aeternam. Secundo consummavit ipsam veritatem, aperiendo per
passionem suam in nobis ianuam vitae, dando potestatem perveniendi ad
consummatam veritatem; infra XVII, 4: opus consummavi quod
dedisti ut faciam. Sic ergo dicit meus cibus est ut faciam voluntatem
eius qui misit me, vocando homines ad fidem, ut perficiam opus eius,
perducendo eos ad perfectum. Vel, secundum Origenem, omnis homo qui
bene operatur, ad duo debet dirigere suam intentionem, scilicet ad
honorem Dei, et ad utilitatem proximi: quia, sicut dicitur I Tim.
I, 5: finis praecepti est caritas: quae continet amorem Dei et
proximi. Et sic quando aliquid facimus propter Deum, finis praecepti
est Deus; quando vero propter utilitatem proximi, finis praecepti est
proximus. Secundum hoc ergo dicit Christus meus cibus est ut faciam
voluntatem Dei, idest ut intentionem meam dirigam et regulem in his
quae sunt ad honorem Dei, ut perficiam opus eius, idest, ea faciam
quae sunt ad utilitatem et perfectionem hominis. Sed contra, Dei
perfecta sunt opera: non ergo convenienter dicitur opera perfici Dei.
Respondeo dicendum, quod inter ceteras creaturas inferiores homo est
speciale opus Dei, quia ad imaginem et similitudinem suam fecit illum
Gen. I, 26. Et hoc opus in principio quidem perfectum fuit,
quia Deus fecit hominem rectum, ut dicitur Eccle. VII, 30.
Postmodum vero per peccatum hanc perfectionem amisit, et a rectitudine
recessit. Et ideo ut hoc opus domini perfectum esset, reparari
indigebat: quod quidem perfectum est per Christum, quia dicitur
Rom. V, 19: sicut enim per unius hominis inobedientiam peccatores
constituti sunt multi, ita per unius obedientiam iusti constituentur
multi. Sic Christus dicit ut perficiam opus eius, idest ut hominem
ad perfectum deducam. Consequenter cum dicit nonne vos dicitis quod
adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? etc. ponit
similitudinem. Sed attende, quod Christus a muliere potum petivit,
dicens: da mihi bibere, et ideo occasione huius petitionis introduxit
similitudinem de aqua. Hic vero discipuli inducunt dominum ad
manducandum: unde et occasione huius introducit dominus similitudinem
de cibo spirituali, quia idem intelligitur per cibum et potum. Sic
ergo sunt quidam a quibus Deus petit potum sicut a muliere; quidam
vero Deo offerunt potum. Sed cibum nullus Deo offert nisi prius
petierit ab eo Deus: tunc enim Deo cibum spiritualem offerimus quando
ab eo poscimus salutem nostram, cum scilicet petimus: fiat voluntas
tua sicut in caelo et in terra. Salutem ex nobis ipsis consequi non
possumus nisi praeventi a gratia praeveniente, secundum illud Thren.
ult., 21: converte nos, domine, ad te, et convertemur. Ipse
ergo prius petit qui per praevenientem gratiam nos petere facit. In
hac autem similitudine primo agit de messe; secundo de messoribus, ibi
et qui metit, mercedem accipit. Circa primum duo facit. Primo ponit
similitudinem de messe corporali; secundo de messe spirituali, ibi
ecce dico vobis: levate oculos vestros, et cetera. Per hoc autem
quod dicit nonne vos dicitis, quod adhuc quatuor menses sunt, et
messis venit? Datur intelligi quod Christus statim post captionem
Ioannis de Iudaea recessit, sicut dicitur Matth. IV, 12, et
transivit per Samariam; et quod hoc fuit in hieme: et Ioannes
similiter captus. Unde quia ibi tempestivius messes perficiuntur,
quatuor menses erant ab illo tempore usque ad messem. Dicit ergo nonne
vos dicitis, loquendo de messe corporali, quod adhuc quatuor menses
sunt, qui extant futuri, et messis venit? Idest, tempus
collectionis messium. Sed ecce dico vobis, de spirituali messe
loquens, levate oculos vestros, et videte regiones, quae albae sunt
iam ad messem. Ubi sciendum est, quod tempus messium dicitur tempus
collectionis fructuum: et ideo omnis collectio fructuum comparatur
tempori messium. Tempus autem collectionis fructuum duplex est.
Nihil enim prohibet in temporalibus et in spiritualibus, quin illud
quod est fructus respectu praecedentium, sit etiam semen respectu
sequentium: nam bona opera sunt fructus spiritualis doctrinae, sicut
fides, et huiusmodi; quae tamen sunt semina vitae aeternae, quia per
ea ad vitam aeternam pervenitur. Eccli. XXIV, 23 dicit
sapientia: flores mei, respectu fructus sequentis, sunt fructus
honoris et honestatis, respectu praecedentium. Secundum hoc ergo una
est collectio messis spiritualis respectu fructuum aeternorum, scilicet
congregatio fidelium in vitam aeternam: de qua dicitur Matth.
XIII, 39: messis est consummatio saeculi. Et de ista non
agitur hic. Alia est in praesenti. Et hoc potest intelligi
dupliciter. Uno modo collectio fructuum, scilicet fidelium in
Ecclesia congregandorum conversio; alio modo ipsa cognitio veritatis,
qua aliquis fructum veritatis in anima sua congregat: et de utraque
secundum diversas expositiones hic agitur. De prima, secundum
Augustinum et Chrysostomum, hoc modo: vos dicitis, quoniam adhuc
non est tempus corporalis messis; sed non sic est de messe spirituali,
immo ecce dico vobis: levate oculos vestros, scilicet mentis per
considerationem, vel oculos etiam corporis, et videte regiones,
quoniam albae sunt iam ad messem: quia scilicet tota regio plena erat
Samaritanis ad Christum exeuntibus. Hoc autem quod dicit albae
sunt, metaphoricum est: cum enim segetes dealbatae sunt, signum est
quod sunt praeparatae ad messem. Nihil aliud per hoc significare
voluit quam quod homines ad salutem et susceptionem verbi parati erant
ei. Unde dicit videte regiones, quia non solum Iudaei, sed etiam
gentiles parati sunt ad fidem. Matth. c. IX, 37: messis quidem
multa, operarii autem pauci. Et sicut messes dealbantur propter
praesentiam solis aestivo tempore magis ferventis, ita et homines per
adventum solis iustitiae, scilicet Christi, et praedicationem atque
virtutem suam, praeparabantur ad salutem. Et de isto sole dicitur
Mal. IV, 2: vobis timentibus nomen meum orietur sol iustitiae.
Et inde est quod tempus adventus eius dicitur tempus plenitudinis;
Gal. IV, 4: cum ergo venit plenitudo temporis, misit Deus
filium suum. De secunda autem collectione messis, idest veritatis in
anima, exponit Origenes, qui dicit, quod tot fructus veritatis
colligit in messe, quot quis veritates cognoscit. Et vult, quod
totum hoc quod dicitur nonne vos dicitis quoniam adhuc quatuor menses
sunt et messis venit? Et ecce dico vobis: levate oculos vestros, et
videte regiones, quia albae sunt iam ad messem, intelligatur
parabolice dictum. Et secundum hoc duo facit dominus in verbis istis.
Primo ponit falsam opinionem quorumdam; secundo excludit eam, ibi ego
dico vobis. Opinio namque quorumdam erat quod nulla veritas alicuius
rei haberi possit ab homine et ex hoc derivata est haeresis
Academicorum dicentium nihil pro certo sciri posse in vita ista; iuxta
quod dicitur Eccle. VII, v. 24: cuncta tentavi in sapientia.
Dixi: sapiens efficiar. Illa autem recessit a me multo magis quam
fuerat. Hanc ergo opinionem tangit dominus, dicens nonne vos
dicitis, quoniam adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Idest,
tota vita praesens, in qua homo quatuor elementis deservit, finiri
oportet ut post eam collectio veritatis habeatur in alia vita. Sed
hanc opinionem consequenter excludit cum dicit: non est ita; sed ecce
dico vobis: levate oculos vestros. Hoc enim in sacra Scriptura dici
consuevit quandocumque aliquod subtile et altum considerandum
praecipitur, Is. XL, 26: levate in excelsum oculos vestros, et
videte quis creavit haec. Nam oculi quando non sunt elevati a
terrenis, vel a concupiscentia carnali, non sunt idonei ad cognitionem
spiritualis fructus: nam quandoque deprimuntur ad terrena, retracti a
consideratione divinorum, secundum illud Ps. XVI, 11: oculos
suos statuerunt declinare in terram, quandoque excaecantur per
concupiscentiam, Dan. XIII, 9: et declinaverunt oculos suos,
ut non viderent caelum, neque recordarentur iudiciorum Dei. Dicit
ergo levate oculos vestros, et videte regiones, quoniam albae sunt iam
ad messem, idest, ita dispositae, quod ex eis veritas sciri potest:
nam per regiones specialiter intelliguntur omnia ex quibus veritas
accipi potest. Et hae specialiter sunt Scripturae. Infra V,
39: scrutamini Scripturas (...) quia ipsae testimonium
perhibent de me. Et hae regiones erant quidem in veteri testamento;
sed non erant albae ad messem, quia homines non poterant ex eis
spiritualem fructum accipere quousque Christus venit, qui eas
dealbavit, aperiendo eorum intellectum; Lc. ult., 45: aperuit
illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Item creaturae sunt
messes, ex quibus colligitur fructus veritatis; ad Rom. I, 20:
invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.
Sed tamen gentiles qui earum cognitioni insistebant, erroris potius
quam veritatis fructus ex eis colligebant: quia, ut ibidem dicitur,
servierunt creaturae potius quam creatori. Et ideo nondum albae
erant; sed Christo veniente, albae factae sunt ad messem.
Consequenter cum dicit et qui metit, mercedem accipit, agit de
messoribus: et circa hoc primo ponit messorum praemium; secundo
inducit proverbium, ibi in hoc enim est verbum verum; tertio exponit,
idest adaptat ipsum, ibi ego misi vos metere. Quantum ad primum
notandum est quod dominus exponens supra quod de aqua dixerat
spirituali, proposuit conditionem, per quam aqua spiritualis differt a
corporali: quia scilicet qui biberit ex aqua corporali sitiet iterum
qui vero biberit ex aqua spirituali non sitiet in aeternum. Eodem modo
etiam hic exponens quod dicit de messe, proponit quod dissimile est
inter messem corporalem et spiritualem; unde tria proponit. Unum
quidem secundum quod attenditur similitudo utriusque messis, scilicet
quod qui metit tam in corporali messe quam in spirituali, mercedem
accipit. Ille autem metit spiritualiter, qui congregat fideles in
Ecclesia, vel qui colligit fructus veritatis in anima sua. Et
uterque mercedem accipit, secundum illud I Cor. III, 8:
unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Duo alia
proponit, secundum quae attenditur dissimilitudo. Primo quidem, quia
fructus messoris, qui metit messem corporalem, pertinet ad vitam
corporalem; sed fructus eius qui metit messem spiritualem, pertinet ad
vitam aeternam. Et ideo dicit et congregat, ille scilicet qui metit
spiritualiter, fructum in vitam aeternam, scilicet fideles qui ad
vitam aeternam pervenerint; Rom. VI, 22: habetis fructum
vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Vel ipsam
cognitionem et expositionem veritatis per quam homo acquirit vitam
aeternam. Eccli. XXIV, v. 31: qui elucidant me, vitam
aeternam habebunt. Secundo vero attenditur dissimilitudo: quia in
messe corporali ad miseriam reputatur quod unus seminet et alius metat,
unde qui seminat tristatur de hoc quod alius metit; sed in semine
spirituali aliter est, quia qui seminat simul gaudet, et qui metit.
Et quidem, secundum Chrysostomum et Augustinum, seminantes semen
spirituale sunt patres veteris testamenti et prophetae: nam, ut
dicitur Lc. VIII, 11, semen est verbum Dei quod Moyses et
prophetae seminaverunt in Iudaea; sed apostoli messuerunt, quia ipsi
quod intendebant, scilicet homines adducere ad Christum, efficere non
potuerunt, quod tamen apostoli fecerunt. Et ideo utrique simul
gaudent, scilicet apostoli et prophetae, in una mansione gloriae, de
conversione fidelium; Is. LI, 3: gaudium et laetitia invenietur
in ea, gratiarum actio et vox laudis. Et per hoc confutatur haeresis
Manichaeorum damnantium patres veteris testamenti; cum tamen, ut hic
dominus dicit, simul gaudebunt cum apostolis. Secundum Origenem
vero, seminantes in qualibet facultate dicuntur illi qui quaelibet
illius facultatis principia tradunt; metentes vero qui ex illis
procedunt ulterius: et hoc multo magis in ista, quae est omnium
scientiarum scientia. Prophetae seminantes sunt, quia multa de
divinis tradiderunt; messores vero sunt apostoli, qui ea quae non
manifestaverunt prophetae hominibus, praedicando et docendo
revelaverunt. Eph. III, 5: quod aliis generationibus non est
agnitum (...) sicut nunc revelatum est sanctis apostolis eius.
Consequenter cum dicit in hoc enim est verbum verum etc., inducitur
proverbium; quasi dicat, quod in hoc, idest in isto facto, verum est
verbum, idest impletur vulgare proverbium, quod erat apud Iudaeos,
scilicet unus seminat et alius metit. Quod proverbium derivari videtur
ex eo quod dicitur Lev. XXVI, 16: seretis frustra segetem,
quae ab hostibus devorabitur. Ex quo consueverunt Iudaei, quando
aliquis in re aliqua laborabat, et alius inde gaudebat, huiusmodi
proverbium proferre. Hoc est ergo quod dominus dicit: in hoc quod
prophetae seminaverunt et laboraverunt, et vos metitis et gaudetis,
impletur proverbium. Vel aliter. In hoc verbum verum est, scilicet
quod ego dico, quod alius est qui seminat, et alius qui metit; quia
vos metetis fructus ex laboribus prophetarum. Sed prophetae quidem et
apostoli alii sunt, non in fide: quia et illi et isti fidem
habuerunt, Rom. c. III, 21: nunc autem sine lege iustitia
Dei manifestata est, testificata a lege et prophetis, sunt tamen alii
in conversatione: quia prophetae vivebant sub caeremoniis legalibus, a
quibus Christiani et apostoli liberi sunt. Gal. c. IV, 3: et
cum essemus parvuli, sub elementis huius mundi eramus servientes. At
ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum factum ex
muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut
adoptionem filiorum reciperemus. Et licet disparis temporis labores
habuerint apostoli et prophetae, tamen gaudio pariter perfruentur, et
mercedem accipient in vitam aeternam: ut simul gaudeat qui seminat et
qui metit. Et hoc praefiguratum fuit in transfiguratione Christi,
ubi omnes gloriam suam habuerunt, et patres veteris testamenti,
scilicet Moyses et Elias, et patres novi testamenti, scilicet
Petrus, Ioannes et Iacobus: dans per hoc intelligere, quod in illa
futura gloria simul gaudent novi et veteris testamenti iusti.
Consequenter cum dicit ego misi vos metere quod non laborastis,
adaptat proverbium ad propositum, et primo dicit apostolos esse
messores; secundo ostendit esse laboratores, ibi alii laboraverunt,
et vos in labores eorum introistis. Quantum ad primum dicit: dico
quod alius est qui metit, quia vos estis messores, alius est qui
seminat, quia ego misi vos metere quod non laborastis. Non autem
dicit mittam sed misi, quia bis misit eos: semel ante passionem suam
ad Iudaeos, cum dixit eis: in viam gentium ne abieritis (...)
sed ite potius ad oves quae perierunt domus Israel, ut dicitur
Matth. X, 5. Et quantum ad hanc missionem, missi fuerunt metere
quod non laboraverunt, scilicet ipsos Iudaeos convertere, in quibus
prophetae laboraverunt. Misit autem eos post resurrectionem ad
gentes, dicens eis, Mc. ult., 15: euntes in mundum universum,
praedicate Evangelium omni creaturae. In hac missione missi sunt de
novo seminare; unde apostolus, Rom. XV, v. 20 et 21: sic
autem praedicavi Evangelium, ubi non nominatus est Christus, ne
super alienum fundamentum aedificarem; sed sicut scriptum est: quibus
non est annuntiatum de eo, videbunt, et qui non audierunt,
intelligent. Et ideo dicit misi, habens respectum ad primam
missionem. Sic ergo apostoli sunt messores, sed alii, scilicet
prophetae, sunt seminatores. Unde dicit alii laboraverunt, seminando
primordia doctrinae Christi, et vos in labores eorum introitis, ad
colligendum fructus. Sap. III, 15: bonorum laborum gloriosus
est fructus. Laboraverunt, inquam, prophetae, ut adducerent homines
ad Christum. Infra V, 46: si crederetis Moysi, crederetis
forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. Si autem illius litteris
non creditis, quomodo verbis meis credetis? Sed non ipsi fructum
messuerunt. Unde secundum hoc dicebat Is. c. XLIX, 4: in
vacuum laboravi, et sine causa: vane fortitudinem meam consumpsi.
|
|