|
Supra dominus praenuntiavit apostolis fructum qui Samaritanis
provenerat ex praedicatione mulieris; hic autem Evangelista agit de
isto fructu, et primo ponitur fructus proveniens ex praedicatione
mulieris; secundo insinuatur augmentatio ipsius fructus facta per
Christum, ibi et multo plures crediderunt in eum propter sermonem
eius. Fructus autem ex praedicatione mulieris proveniens ostenditur
quantum ad tria. Primo quantum ad fidem, quia, in Christum
crediderunt; unde dicit ex civitate autem illa, ad quam scilicet
abierat mulier, multi homines crediderunt in eum Samaritanorum, et
hoc propter verbum mulieris, a qua Christus aquam petierat,
testimonium perhibentis, hoc scilicet quia dixit mihi omnia quaecumque
feci: quod quidem testimonium satis inducens erat ad credendum
Christo. Cum enim quae Christus dixerat pertinerent ad defectuum
suorum manifestationem, nisi ipsa commota fuisset ad credendum, talia
non referret: et ideo statim ad auditum verborum suorum crediderunt.
In quo significatur quod fides est ex auditu. Secundo ostenditur
fructus quantum ad eorum accessum ad Christum: nam ex fide sequitur
desiderium rei creditae. Et ideo postquam crediderunt, accedunt ad
Christum, ut perficiantur per eum; unde dicit cum venissent ad illum
Samaritani. Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et
illuminamini. Matth. XI, v. 28: venite ad me, omnes qui
laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tertio quantum ad
desiderium: nam credenti non solum est necessarium venire ad
Christum, sed quod habeat eum secum; unde dicit quod rogaverunt eum
ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. Manet autem dominus
nobiscum per caritatem. Infra XIV, 23: si quis diligit me,
sermonem meum servabit; et paulo post: et mansionem apud eum
faciemus. Sed manet duos dies, quia duo sunt praecepta caritatis,
scilicet dilectionis Dei et proximi, in quibus lex pendet et
prophetae, ut dicitur Matth. c. XXII, 40. Tertia autem dies
est dies gloriae: Oseae, VI, 3: vivificabit nos post duos dies,
in die tertia suscitabit nos. Et in hac die non mansit ibi, quia
Samaritani non erant adhuc capaces gloriae. Consequenter cum dicit et
multo plures crediderunt in eum propter sermonem eius, ponit
Evangelista quod fructus proveniens ex praedicatione mulieris,
augmentatus est ex praesentia Christi; et hoc tripliciter. Primo ex
multitudine credentium; secundo ex modo credendi; tertio ex veritate
fidei. Ex multitudine credentium augmentatus est, quia propter
mulierem multi crediderunt in eum; sed multo plures crediderunt propter
sermonem eius, scilicet Christi. In quo signatur, quod licet multi
crediderint per prophetas, tamen multo plures conversi sunt ad fidem
veniente Christo, secundum illud Ps. VII, 8: exurge, domine,
in praecepto quod mandasti, et synagoga populorum circumdabit te.
Secundo augmentatus est fructus ex modo credendi; unde dicunt mulieri
quia iam non propter tuam loquelam credimus. Sed notandum, quod tria
sunt necessaria ad perfectionem fidei, quae hic per ordinem ponuntur.
Primo ut sit recta; secundo ut sit prompta; tertio ut sit certa.
Recta quidem est fides, cum veritati non propter aliquod aliud, sed
ei propter seipsam obeditur; et quantum ad hoc dicit, quod mulieri
dicebant, quod iam credimus veritati, non propter tuam loquelam, sed
propter ipsam veritatem. Inducunt autem nos ad fidem Christi tria.
Primo quidem ratio naturalis. Ad Rom. I, 20: invisibilia Dei
a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.
Secundo testimonia legis et prophetarum. Rom. III, v. 21:
nunc autem iustitia Dei sine lege manifestata est, testificata a lege
et prophetis. Tertio praedicatio apostolorum et aliorum. Rom. X,
14: quomodo credent sine praedicante? Sed quando per hoc homo
manuductus credit, tunc potest dicere, quod propter nullum istorum
credit: nec propter rationem naturalem, nec propter testimonia legis,
nec propter praedicationem aliorum, sed propter ipsam veritatem
tantum; Gen. XV, 6: credidit Abraham Deo, et reputatum est ei
ad iustitiam. Prompta quidem est fides, si cito credit: et hoc erat
in istis, quia ad solum auditum conversi erant ad Deum; unde dicunt
ipsi enim audivimus, et tamen credimus ei, et scimus quia hic est vere
salvator mundi, absque hoc quod miracula videremus, sicut Iudaei
viderunt. Et licet credere cito hominibus pertineat ad levitatem,
secundum illud Eccli. c. XIX, 4: qui facile credit, levis est
corde, tamen credere cito Deo, magis laus est, secundum illud Ps.
XVII, 45: in auditu auris obedivit mihi. Debet fides esse
certa, quia qui dubitat in fide, infidelis est; Iac. I, 6:
postulet autem in fide nihil haesitans. Et ideo istorum fides certa
erat, unde dicunt et scimus. Aliquando enim ipsum credere dicitur
scire, sicut hic patet: quia scientia et fides conveniunt in
certitudine. Nam sicut scientia est certa, ita et fides: immo multo
magis, quia certitudo scientiae innititur rationi humanae, quae falli
potest, certitudo vero fidei innititur rationi divinae, cui
contrariari non potest. Differunt tamen in modo: quia fides habet
certitudinem ex lumine infuso divinitus, scientia vero ex lumine
naturali. Nam sicut certitudo scientiae habetur per prima principia
naturaliter cognita, ita et principia fidei cognoscuntur ex lumine
infuso divinitus; Eph. II, 8: gratia salvati estis per fidem;
et hoc non ex vobis, Dei enim donum est. Tertio augmentatus est
fructus ex veritate credendi; et ideo dicit quia hic est vere salvator
mundi: ubi confitentur Christum salvatorem singularem, verum et
universalem. Singularem quidem, cum discretum eum ab aliis dicunt hic
est, qui scilicet singulariter salvare venit. Is. XLV, 15:
vere tu es Deus absconditus, Deus Israel salvator. Actor. IV,
v. 12: non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo
oporteat salvos fieri. Verum autem, cum dicit vere: nam cum,
secundum Dionysium, salus sit liberatio a malis et conservatio in
bonis, est duplex salus: quaedam vera, quaedam non vera. Vera
quidem salus, cum liberamur a veris malis, et conservamur in veris
bonis. In veteri autem testamento licet missi fuerint aliqui
salvatores, non tamen vere salvabant: quia liberabant a malis
temporalibus, quae non sunt vera mala, nec vera bona, quia sunt
transitoria. Sed Christus est vere salvator, qui liberat a veris
malis, scilicet peccatis; Matth. I, 21: ipse enim salvum faciet
populum suum a peccatis eorum. Et praeservat in veris bonis, idest
spiritualibus. Universalem vero, quia non particularem, scilicet
Iudaeorum tantum, sed mundi. Supra c. III, 17: non enim
misit Deus filium suum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per
ipsum.
|
|