|
Posita conversione gentium per viam doctrinae hic ponitur ipsorum
conversio per viam miraculi: unde et quoddam miraculum a Christo
perpetratum Evangelista inducit, circa quod primo ponitur locus;
secundo describitur miraculum, ibi et erat quidam regulus etc.;
tertio ponitur miraculi effectus, ibi cognovit ergo pater et cetera.
Circa primum duo facit. Primo designat generalem locum miraculi,
scilicet patriam; secundo specialem, ibi venit ergo iterum in Cana
Galilaeae. Circa primum duo facit. Primo designat generalem locum
miraculi; secundo insinuat quomodo Christus fuit ibi receptus, ibi
cum ergo venisset in Galilaeam. Circa primum duo facit. Primo
designat locum generalem; secundo rationem assignat, ibi ipse enim
Iesus testimonium perhibuit, et cetera. Dicit ergo primo: dico quod
mansit Iesus apud Samaritanos per duos dies, et post duos dies exiit
inde, id est de Samaria, et abiit in Galilaeam, ubi nutritus
fuerat: per quod significatur quod in fine saeculi, confirmatis
gentibus in fide et veritate, revertetur ad Iudaeos convertendos,
secundum illud Rom. XI, 25: donec omnis plenitudo gentium
intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Et rationem assignat,
dicens ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua
patria honorem non habet. Hic oritur dubitatio: una quidem de
sententia litterae; alia vero de eius continuatione. De sententia
quidem litterae dubitatur, quia non videtur verum esse quod hic
dicitur, scilicet quod propheta in patria sua honorem non habet: nam
aliqui prophetae honorati leguntur in terra sua. Sed, secundum
Chrysostomum, respondetur ad hoc, quia dominus hic loquitur prout in
pluribus accidit. Unde licet in aliquo singulari habeat instantiam,
non tamen propter hoc debet reputari falsum, nam in naturalibus et in
moralibus, regula eorum quae ut in pluribus verificatur, est vera; et
si in aliquo particulari aliter sit, non reputatur falsa. Istud autem
quod dominus dicit, in pluribus prophetarum verum erat, quia in veteri
testamento vix invenitur aliquis prophetarum, qui a suis contribulibus
persecutionem passus non fuerit, secundum illud Actor. VII,
52: quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et Matth.
XXIII, 37: Ierusalem, Ierusalem quae occidis prophetas, et
lapidas eos qui ad te missi sunt. Hoc etiam verbum domini verificatur
non solum in prophetis apud Iudaeos, sed etiam, ut Origenes dicit,
in pluribus apud gentiles, quia a suis civibus sunt habiti contemptui,
et ad mortem deducti: nam consueta conversatio cum hominibus, et nimia
familiaritas, reverentiam minuit, et contemptum parit. Et ideo quos
familiares magis habemus, minus revereri consuevimus, et quos
familiares habere non possumus, magis reputamus. Cuius contrarium
contingit de Deo: nam quanto aliquis Deo per amorem et
contemplationem familiarior efficitur, tanto eum excellentiorem
reputans, magis reveretur, et seipsum minorem reputat: Iob
XLII, 5: auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt
te: idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et
cinere. Et huius ratio est, quia in homine, cum sit infirmae et
fragilis naturae, quando cum alio diu conversatur, cognoscit in eo
aliqua infirma, et ex hoc diminuitur reverentia eius ad eum. Sed cum
Deus sit immense perfectus, quanto plus homo in cognitione eius
proficit, tanto magis perfectionis eius excellentiam admiratur, et ex
hoc eum magis reveretur. Sed numquid Christus propheta fuit?
Videtur quod non, quia prophetia importat aenigmaticam cognitionem.
Num. XII, 6: si quis fuerit inter vos propheta domini, in
visione apparebo ei. Christus autem non habuit aenigmaticam
cognitionem. Quod autem propheta fuerit, patet per illud quod dicitur
Deut. XVIII, 15: prophetam suscitabit dominus de fratribus
tuis et de gente tua sicut me; ipsum audies: quod exponitur de
Christo. Respondeo dicendum, quod propheta duplex habet officium:
scilicet visionis, I Reg. IX, 9: qui nunc vocatur propheta,
olim dicebatur videns, item Annuntiationis, et quantum ad hoc
Christus propheta fuit, quia veritatem de Deo annuntiavit; infra
XVIII, 37: ad hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut
testimonium perhibeam veritati. Sed quantum ad primum, sciendum est,
quod Christus fuit simul viator et comprehensor. Viator quidem,
quantum ad humanae naturae passibilitatem, et ad omnia quae ad eam
pertinent; comprehensor vero quantum ad unionem divinitatis, secundum
quam Deo perfectissime fruebatur. Sed in visione prophetiae duo
sunt. Scilicet lumen intellectuale mentis; et quantum ad hoc non
habuit rationem prophetiae: quia non habuit lumen defectivum, sed
comprehensoris. Item est ibi visio imaginaria; et quantum ad hoc
habuit similitudinem cum prophetis, secundum quod viator fuit, et
poterat diversa formare in imaginatione sua. De continuatione
dubitatur: non enim videtur Evangelista recte continuare hoc quod
dicit post duos autem dies abiit Iesus in Galilaeam, cum hoc quod
dicitur: ipse enim testimonium perhibuit et cetera. Videtur enim quod
non abiit in Galilaeam, quia ipse Iesus testimonium perhibuit. Si
enim sine honore erat ibi, videtur ratio esse quod non iret illuc. Ad
hoc, uno modo respondet Augustinus dicens, hoc Evangelistam dixisse
respondendo quaestioni quae posset fieri: quare ibat illuc, cum in
Galilaea diu moratus fuisset, et non fuerunt ad eum conversi
Galilaei; et Samaritani in duobus diebus conversi sunt? Quasi
dicat: licet conversi non fuerint nihilominus tamen ipse illuc abiit
quia ipse testimonium perhibuit, quod propheta in sua patria honorem
non habet. Alio modo respondet Chrysostomus sic: post duos dies
exiit inde, et abiit, non in Capharnaum, quae erat patria sua
propter continuam commorationem, Bethlehem autem propter originem,
Nazareth vero propter educationem. Non ergo abiit in Capharnaum;
unde Matth. XI, 23, hoc exprobrat eis, dicens: et tu,
Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque in Infernum
descendes. Sed in Cana Galilaeae. Et rationem assignat hic, quia
male se habebant ad eum. Et hoc est, quod dicit ipse enim Iesus
testimonium perhibuit, quod propheta in sua patria honorem non habet.
Sed numquid Christus quaerebat gloriam ab hominibus? Videtur quod
non, quia infra VIII, 50, dicit: ego non quaero gloriam meam.
Respondeo dicendum, quod solus Deus est qui sine vitio gloriam suam
quaerit. Homo autem ab hominibus quaerere non debet gloriam suam, sed
gloriam Dei. Christus autem quaerebat inquantum Deus convenienter
gloriam suam, et inquantum homo gloriam Dei in seipso. Consequenter
cum dicit cum ergo venisset in Galilaeam etc., ostendit quod
honorifice fuerit Christus a Galilaeis receptus magis quam ante, cum
dicit cum ergo venisset in Galilaeam Iesus, exceperunt eum Galilaei
honorifice. Et huius ratio est, quia viderunt omnia quae fecerat
Ierosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum,
secundum quod mandabatur in lege. Sed contra hoc est quia supra non
legimus Christum aliquod miraculum Ierosolymis fecisse. Respondeo
dicendum, secundum Origenem, quod Iudaei maximum miraculum
reputaverunt hoc quod Christus cum tanta auctoritate expulit ementes et
vendentes de templo. Vel dicendum, quod forte fecit ibi plura
miracula quae non scripta sunt, secundum illud infra ult., 25:
multa quidem et alia signa fecit Iesus (...) quae non sunt scripta
in libro hoc. Mystice autem per hoc datur nobis exemplum, quod si
volumus in nobis recipere Christum Iesum, oportet nos ascendere in
Ierusalem in die festo; idest, captare quietem mentis, et videre
singula quae peragit ibi Iesus. Is. XXXIII, 20: respice
Sion civitatem solemnitatis nostrae; Ps. CXLII, 5: meditatus
sum in omnibus operibus tuis. Attende autem, quod secundum quod
homines inferiores erant in ordine dignitatis, meliores erant quo ad
Deum. Iudaei autem digniores erant quam Galilaei; infra c.
VII, 52: scrutamini Scripturas, quia propheta a Galilaea non
surrexit. Galilaei vero digniores erant quam Samaritani; supra
eodem: non coutuntur Iudaei Samaritanis. Sed e converso Samaritani
meliores erant quam Galilaei, quia plures ex eis crediderunt in
Christum in duobus diebus et sine miraculo, quam de Galilaeis in
multis diebus, et etiam cum miraculo vini: non enim crediderunt in eum
nisi eius discipuli. Iudaei vero peiores erant ipsis Galilaeis; quia
nullus ex eis crediderat, nisi forte Nicodemus. Consequenter dicit
venit ergo iterum in Cana Galilaeae: quod, secundum Chrysostomum,
ponitur ut conclusio praemissorum; quasi dicat: quia non honorabatur
in Capharnaum, ideo noluit ire illuc, ubi dehonorabatur. Sed in
Cana Galilaeae ire debebat: nam primo erat invitatus ad nuptias,
modo autem venit iterum non invitatus. Ideo autem de duplici adventu
in Cana mentionem facit, ut ostendat eorum duritiam: nam in primo
miraculo, scilicet de vino, soli discipuli eius crediderunt in eum;
in secundo vero solus regulus, et domus eius tota. Sed Samaritani ad
solum verbum crediderunt. Mystice autem per duplicem adventum in
Cana, signatur duplex effectus verbi Dei in mentem. Primo enim
laetificat: quia, ut dicitur Matth. XIII, 20: cum gaudio
suscipiunt verbum. Et hoc signatur in miraculo vini, quod laetificat
cor hominis, ut dicitur in Ps. CIII. Secundo sanat; Sap.
XVI, 12: neque herba, neque malagma sanavit eos, sed sermo
tuus, domine, qui sanat omnia. Et hoc significatur in cura infirmi.
Item per hoc significatur duplex adventus filii Dei. Scilicet
primus, qui fuit mansuetudinis ad laetificandum; Is. XII, 6:
exulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui sanctus
Israel. Unde et Angelus ad pastores ait, Lc. II, 10:
annuntio vobis gaudium magnum, quia natus est vobis hodie salvator.
Et hoc signatur per vinum. Secundus adventus eius in mundum erit
maiestatis, quando veniet tollere infirmitates et poenalitates
nostras, et configurare nos corpori claritatis suae; et hoc signatur
in cura infirmi.
|
|