|
Posito loco miraculi, consequenter agitur de ipso miraculo; et
ponuntur tria, scilicet persona infirmans, persona interpellans et
persona sanans. Persona infirmans est filius reguli, persona
interpellans est pater eius, sed persona sanans est Christus. Circa
personam infirmam primo ponitur eius conditio, quia filius reguli;
secundo locus infirmitatis, quia Capharnaum; tertio conditio morbi,
quia febris. Quantum ad primum dicit erat quidam regulus, cuius
filius infirmabatur. Dicitur autem regulus multipliciter. Uno modo
qui praeest parvo regno; et hoc modo non accipitur hic: quia tunc
temporis nullus erat rex in Iudaea; infra XIX, 15: non habemus
regem nisi Caesarem. Alio modo, secundum Chrysostomum, aliquis de
stirpe regia: nec hoc modo accipitur. Sed tertio modo regulus dicitur
aliquis officialis regis; et isto modo accipitur hic regulus. Unde,
secundum quod Chrysostomus dicit, quidam eumdem ipsum aestimant
centurionem, de quo habetur Matth. VIII, 5. Sed hoc non est
verum: nam quantum ad quatuor differunt. Primo quidem quantum ad
genus infirmitatis: nam ille centurionis erat paralyticus, unde
dicebat puer meus iacet paralyticus in domo. Filius autem reguli erat
febricitans; unde dicit: heri hora septima reliquit eum febris.
Secundo quantum ad personam infirmatam, quia ille erat servus: unde
dicit puer meus, iste vero erat filius: unde dicit cuius filius.
Tertio quantum ad petitionem: nam centurio Christum volentem ad domum
suam ire, rogabat remanere, dicens: domine, non sum dignus ut intres
sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
Regulus vero eum rogabat descendere in domum suam, dicens: domine,
descende prius quam moriatur. Quarto quantum ad locum: quia illud
fuit in Capharnaum; istud vero in Cana Galilaeae. Ergo iste
regulus non est idem quod centurio; sed erat quidam de familia Herodis
tetrarchae, sive nuntius, sive officialis imperatoris. Allegorice
autem regulus iste, Abraham, vel aliquis ex patribus veteris
testamenti dicitur, ex eo quod adhaeret magno regi per fidem, scilicet
Christo; de quo dicitur in Ps. II, 6: ego autem constitutus sum
rex ab eo. Huic autem Abraham adhaesit, secundum illud infra
VIII, 56: Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum.
Filius eius est populus Iudaeorum, infra VIII, 33: semen
Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam, qui infirmatur pravis
voluptatibus et dogmatibus, sed in Capharnaum, idest in abundantia,
quae fuit Iudaeis causa recedendi a Deo; secundum illud Deut.
XXXII, 15: incrassatus est dilectus, et recalcitravit; et
sequitur: dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari
suo. Moraliter vero in regno animae rex est ipsa ratio, secundum
illud Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio suo. Quare dicitur
rex? Quia totum corpus hominis per eam regitur, et affectus hominis
ab ea dirigitur et informatur, nec non et aliae vires animae eam
sequuntur. Sed quandoque dicitur regulus, quando scilicet diminuitur
in cognitione, qua obscurata, sequitur inordinatas passiones, et non
resistit eis, secundum illud Eph. IV, 17: ambulant in vanitate
sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum. Et ideo filius
eius, idest affectus, infirmatur, idest deviat a bono, et declinat
ad malum. Si enim ratio fuisset rex, idest fortis, filius eius non
infirmaretur; sed quia regulus est, ideo filius eius infirmatur. Et
hoc Capharnaum; quia abundantia temporalium est causa spiritualis
infirmitatis; Ez. XVI, 49: haec fuit iniquitas sororis tuae
Sodomae, abundantia, saturitas panis, et otium ipsius et filiarum
eius. Consequenter cum dicit hic cum audisset etc., ponitur persona
interpellans, et primo ponitur motivum ad interpellandum; secundo ipsa
interpellatio; et tertio necessitas interpellandi. Motivum ad
interpellandum fuit adventus Christi; unde dicit hic, scilicet
regulus, cum audisset quod Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam,
abiit ad eum. Nam quamdiu adventus Christi differebatur, spes
hominum invalidior erat de sanatione a peccatis; sed cum auditur
adventus Christi appropinquare, spes sanitatis confortatur in nobis;
et tunc imus ad eum: nam ad hoc ipse venit in mundum, ut peccatores
salvos faceret; Lc. XIX, 10: venit filius hominis quaerere et
salvum facere quod perierat. Sed, sicut dicit Eccli. XVIII,
23, ante orationem animam parare debemus, quod fit occurrendo Deo
per desiderium: et hoc fecit iste; unde dicitur quod abiit ad eum.
Amos c. IV, 12: praeparare in occursum Dei tui Israel.
Petitio autem fit de sanatione filii sui; unde dicit rogabat eum ut
descenderet, scilicet per misericordiam; Is. LXIV, 1: utinam
dirumperes caelos, et descenderes; et sanaret filium eius. Sic et
nos debemus rogare ut sanemur a peccatis, secundum illud Ps. XL,
v. 5: sana animam meam, quia peccavi tibi. Nam nullus per se
potest ad statum iustitiae redire, nisi a Deo sanetur, secundum illud
Iob VI, 13: non est auxilium mihi ex me. Sic et patres veteris
testamenti rogabant pro populo Israel. Unde de uno eorum dicitur II
Mac. ult. 14: hic est fratrum amator, quia multum orat pro sancta
civitate et pro populo Israel, Ieremias propheta Dei. Sed
necessitas interpellandi est urgens, incipiebat enim mori. Quando
enim homo tentatur, incipit infirmari; sed quando tentatio praevalet
ita ut inclinet ad consensum, est prope mortem, sed quando iam
consentit, incipit mori. Cum ergo consummat peccatum, moritur,
quia, ut dicitur Iac. I, 15: peccatum cum consummatum fuerit,
generat mortem. De qua dicitur in Ps. c. XXXIII, 22: mors
peccatorum pessima, quia hic incipit, et in futuro absque fine
terminatur. Consequenter cum dicit: dixit ergo Iesus ad eum, agitur
de petitione sanitatis, quae fit per Christum, et primo ponitur
reprehensio domini; secundo petitio reguli; tertio impetratio
petitionis. Reprehendit autem eum dominus de infidelitate; unde dicit
ad eum nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Sed hoc habet
quaestionem. Primo quidem videtur inconvenienter dictum de regulo nisi
signa et prodigia videritis, non creditis: nisi enim eum salvatorem
credidisset, non petivisset ab eo sanitatem. Ad quod dicendum est,
quod regulus iste adhuc non credebat perfecte: erat enim in eo duplex
defectus fidei. Unus, quia licet crederet Christum esse verum
hominem, non tamen credebat eum habere virtutem divinam; alias
credidisset eum absentem posse sanare, cum Deus ubique sit praesens,
secundum illud Ier. XXIII, 24: caelum et terram ego impleo.
Et sic non rogasset eum quod descenderet in domum suam, sed quod
mandaret tantum. Secundus defectus fuit, quia, secundum
Chrysostomum, dubitabat utrum Christus sanare posset filium suum:
nam si pro certo hoc credidisset, non expectasset adventum Christi ad
terram suam, sed ipse potius ivisset in Iudaeam. Sed modo quasi
desperatus de salute filii, nolens negligere quidquid circa hoc facere
posset, abiit ad eum more parentum, qui desperantes de salute
filiorum, etiam imperitos medicos consulunt. Secundo vero, quia non
videtur reprehendendus de hoc quod signa quaerebat: nam fides per signa
probatur. Et ad hoc dicendum est quod aliter trahuntur ad fidem
Christi infideles; et aliter fideles. Infideles non possunt trahi
nec adduci auctoritate sacrae Scripturae, quia ei non credunt; nec
per rationem naturalem quia fides est supra rationem; et ideo ducendi
sunt per miracula; I Cor. XIV, 22: signa data sunt
infidelibus, non fidelibus. Fideles autem ducendi sunt et dirigendi
in fidem auctoritate Scripturae, cui acquiescere tenentur. In hoc
ergo regulus redarguitur: quia cum esset nutritus inter Iudaeos, et
de lege instructus, non per Scripturae auctoritatem, sed per signa
credere volebat. Et ideo dominus eum reprehendens dicit nisi signa et
prodigia, idest miracula quae sunt aliquando signa, inquantum sunt
demonstrativa dominicae veritatis: prodigia vero, vel quia certissime
indicent, ut sic dicatur prodigium, quasi porrodicium; vel quia
aliquid futurum protendit, ut sic dicatur prodigium, quasi procul
ostendens aliquem effectum futurum. Consequenter ponitur instantia
reguli: non enim ad reprehensionem domini desistit, sed cum instantia
dicit ad eum domine, descende priusquam moriatur filius meus; Lc.
XVIII, 1: oportet semper orare, et non deficere. Ostenditur
in hoc profectus fidei eius quantum ad aliquid, quia scilicet vocat eum
dominum: licet non totaliter in fide profecerit, adhuc enim corporalem
praesentiam Christi ad salutem filii sui necessariam credens, rogabat
eum ut descenderet. Sed quia oratio perseverans impetrat, ideo quod
petit, conceditur ei a domino; unde dicit ei Iesus: vade, filius
tuus vivit. Ubi primo ponitur Annuntiatio sanitatis per Christum,
qui eam fecit; secundo ponuntur personae, quae eam factam viderunt,
ibi iam autem eo descendente et cetera. Circa primum duo ponuntur:
mandatum domini et obedientia reguli, ibi credidit homo sermoni quem
dixit ei Iesus. Circa primum dominus duo facit. Primo quidem
praecipit; secundo vero annuntiat. Praecipit autem ut vadat: unde
dicit vade; idest dispone te praeparando ad gratiam per motum liberi
arbitrii in Deum; Is. XLV, 22: convertimini ad me, et salvi
eritis. Et per motum liberi arbitrii in peccatum. Nam in
iustificatione impii quatuor exiguntur, specialiter in adultis;
scilicet infusio gratiae et remissio culpae, motus liberi arbitrii in
Deum, qui est fides, et in peccatum, qui est contritio. Annuntiat
autem salutem filii, quam petierat, dicens filius tuus vivit. Sed
quaeritur cur Christus rogatus a regulo ut descenderet in domum suam,
corporaliter ire recusat, ad servum vero centurionis corporaliter ire
pollicetur? Huius autem duplex ratio assignatur. Una secundum
Gregorium, ut in hoc superbiam nostram retundat, qui magnis hominibus
nos ad serviendum offerimus, parvis autem servire recusamus: cum
ipse, qui est dominus omnium, ad servum centurionis se iturum
obtulit, ire vero ad filium reguli recusavit; Eccli. c. IV, 7:
congregationi pauperum affabilem te facito. Alia ratio, secundum
Chrysostomum, quia centurio iam confirmatus erat in fide Christi,
credens quod etiam absens salvare posset; et ideo ad fidem et
devotionem eius ostendendam dominus ire promisit. Iste vero adhuc
imperfectus erat, nondum noverat manifeste quod absens curare poterat:
et ideo non accedit, ut eum imperfectionem suam cognoscere faciat.
Obedientia reguli ponitur quantum ad duo. Primo quia annuntianti
credidit; unde dicit credidit homo sermoni quem dixit Iesus,
scilicet, filius tuus vivit. Secundo vero, quia mandato obedivit;
unde dicit et ibat, proficiendo in fide, licet adhuc neque integre
neque sane, ut Origenes dicit. In quo signatur, quod ex fide
iustificari oportet; Rom. V, 1: iustificati ex fide, pacem
habeamus ad Deum nostrum Iesum Christum. Oportet nos proficiendo
ire: quia qui stat, exponit se periculo ut vitam gratiae conservare
non possit; in via enim Dei non proficere, deficere est.
Annuntiatio autem sanitatis facta per servos ponitur consequenter, cum
dicit iam autem eo descendente, servi occurrerunt ei et cetera. Et
primo ponitur denuntiatio salutis; secundo fit inquisitio de tempore
sanationis, ibi interrogabat autem horam ab eis. Dicit ergo iam autem
eo descendente, a Cana Galilaeae in domum suam, servi occurrerunt
ei: ex quo patet quod regulus iste dives erat, habens multos servos;
et annuntiaverunt, dicentes, quia filius tuus vivit: et hoc ideo quia
credebant Christum personaliter accedere, cuius praesentia iam curato
filio superflua videbatur. Mystice autem servi reguli, scilicet
rationis, sunt opera hominis, quia homo est dominus suorum actuum, et
affectus sensitivae partis, quia obediunt rationi imperanti et
dirigenti. Isti autem servi annuntiant quidem quod filius reguli,
scilicet rationis, vivit, quando relucent in homine bona opera, et
vires inferiores magis obediunt rationi, secundum illud Eccli.
XIX, 27: amictus corporis, et risus dentium, et ingressus
hominis annuntiant de illo. Sed quia regulus neque integre neque sane
adhuc credebat, adhuc volebat scire utrum casu an praecepto Christi
filius curatus esset: et ideo tempus curationis inquirit. Et hoc est
quod dicitur interrogabat ergo horam ab eis, scilicet servis, in qua
melius habuerat, scilicet filius suus; et invenit quod illa hora
curatus fuit statim quando dominus dixit ei vade, filius tuus vivit.
Nec mirum, quia ipse Christus est verbum, quo factum est caelum et
terra, secundum Ps. CXLVIII, 5: ipse dixit, et facta
sunt; ipse mandavit, et creata sunt; Eccli. X, 5: facile est in
conspectu domini et cetera. Et ideo dixerunt ei, scilicet servi,
quod heri hora septima reliquit eum febris. Mystice autem per horam
septimam, in qua puer a febre dimittitur, significantur septem dona
spiritus sancti, per quem fit remissio peccatorum, secundum illud
Io. XX, c. 22: accipite spiritum sanctum; quorum remiseritis
peccata, remittuntur eis. Per quem etiam vita spiritualis causatur in
anima; infra VI, 64: spiritus est qui vivificat. Etiam per
horam septimam signatur tempus quieti conveniens, nam dominus septimo
die requievit ab omni opere quod patrarat: in quo significatur quod
vita spiritualis hominis in quiete spirituali consistit, secundum illud
Is. c. XXX, 15: si quieveritis, salvi eritis. De malis
dicit Is. LVII, 20: cor impii quasi mare fervens, quod
quiescere non potest. Consequenter cum dicit cognovit ergo pater
etc., ponitur effectus miraculi: et primo ponitur miraculi fructus;
secundo ipsum miraculum altero miraculo continuatur, ibi hoc iterum
secundum signum fecit Iesus. Dixit ergo cognovit ergo pater,
comparans horam nuntiantium servorum, horae Christi praenuntiantis
quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus: vade: filius tuus vivit.
Ex hoc conversus est ad Christum, cognoscens miraculum eius virtute
factum: credidit ipse, et domus eius tota, scilicet servi et
ministri, quia secundum conditionem dominorum, sive bonam sive malam,
servi disponuntur, secundum illud Eccli. X, 2: secundum iudicem
populi, sic et ministri eius; Gen. XVIII, v. 19: scio enim
quod praecepturus sit filiis suis. Patet autem ex hoc quod fides
istius semper profecit: nam a principio quando interpellavit pro filio
infirmo, debilis erat; postea plus firmitatis habere coepit, quando
vocavit eum dominum; deinde quando credidit homo sermoni, et ibat,
magis perfecta erat; tamen non integre, quia adhuc dubitavit. Hic,
cognita manifeste Dei virtute in Christo, perficitur in eius fide,
quia, ut dicitur Prov. IV, v. 18: iustorum semita quasi lux
splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem. Continuatur
autem miraculum istud praecedenti miraculo, cum dicitur hoc iterum
secundum signum fecit Iesus: quod potest dupliciter intelligi. Uno
modo quod in isto eodem adventu de Iudaea in Galilaeam fecerit dominus
duo miracula, quorum primo non scripto, istud ponitur secundum. Alio
modo quod Iesus duo signa fecit in Galilaea diversis temporibus.
Unum scilicet de vino, et istud secundum quod fecit circa filium
reguli, veniens iterum a Iudaea in Galilaeam. Ostenditur autem per
hoc quod Galilaei peiores erant Samaritanis, qui nullum signum a
domino expectantes, verbo tantum eius crediderunt multi ex eis; sed ad
istud miraculum non credidit Christo nisi regulus et domus eius tota:
nam Iudaei propter eorum duritiam paulatim convertebantur ad fidem,
secundum illud Mich. VII, 1: factus sum sicut qui colligit in
autumno racemos vindemiae; non est botrus ad comedendum; praecoquas
ficus desideravit anima mea.
|
|