|
Supra dominus egit de regeneratione spirituali; hic agit consequenter
de beneficiis quae regeneratis spiritualiter conferuntur a Deo. Sed
his qui carnaliter generantur tria conferuntur a parentibus carnalibus:
scilicet vita, nutrimentum et doctrina sive disciplina; et haec tria a
Christo etiam regenerati spiritualiter percipiunt. Primo quidem
spiritualem vitam; secundo vero spirituale nutrimentum; tertio
spiritualem doctrinam. Secundum hoc ergo de tribus hic agitur. Primo
de collatione spiritualis vitae; secundo de collatione spiritualis
cibi; et hoc infra VI, ibi post haec abiit Iesus etc.; tertio de
spirituali doctrina, infra VII post haec ambulabat Iesus. Circa
primum tria facit. Primo proponit signum visibile, in quo
manifestatur virtus Christi factiva et reparativa vitae, secundum
consuetudinem huius Evangelii, in quo semper doctrinae Christi
adiungitur aliquod visibile factum, pertinens ad illud de quo est
doctrina, ut sic ex visibilibus invisibilia innotescant. Secundo
ponitur occasio doctrinae proponendae, ibi erat autem sabbatum et
cetera. Tertio ponitur ipsa doctrina, ibi respondit itaque Iesus:
amen, amen dico vobis et cetera. Circa primum tria facit. Primo
describitur locus miraculi perpetrati; secundo infirmitas, ibi erat
autem ibi homo etc.; tertio restitutio sanitatis, ibi dixit ei
Iesus: surge, tolle grabatum tuum, et ambula. Locus autem miraculi
describitur dupliciter, scilicet generalis et specialis. Generalis
locus est Ierosolyma; et ideo dicit: post haec, idest post miraculum
in Galilaea factum, erat dies festus Iudaeorum; scilicet
Pentecostes, secundum Chrysostomum: nam supra fit mentio de festo
Paschae, quando ierat in Ierusalem. Nunc ergo in sequenti festo
Pentecostes, ascendit Iesus Ierosolymam, iterato: nam, sicut
legitur Ex. XXIII, 17, mandatum erat a domino, ut omne
masculinum generis Iudaeorum tribus vicibus in anno, scilicet in die
festo Paschae, Pentecostes, Scenopegiae, in templo
praesentaretur. Et in istis festis dominus in Ierusalem ascendit
propter duo: scilicet ne videretur legi fore contrarius, sicut ipse
dixerat, Matth. c. V, 17: non veni legem solvere, sed
adimplere: et ut multitudinem populi illuc concurrentis in diebus
festis ad Deum per signa et doctrinam trahat, secundum illud Ps.
CVIII, v. 30: in medio multorum laudabo eum: et alibi
annuntiabo iustitiam tuam in Ecclesia magna. Unde et ipse dicit,
infra XVIII, 20: ego palam locutus sum mundo. Locus autem
specialis miraculi fuit probatica piscina; et ideo dicit: est
Ierosolymis probatica piscina etc., quae quidem describitur ex
quatuor, scilicet ex nomine, ex dispositione, ex inhabitatione, et
ex virtute. Ex nomine quidem cum dicit probatica piscina: probaton
enim Graece ovis dicitur. Probatica ergo piscina, quasi oviaria,
vel pecuaria dicitur, ex eo quod sacerdotes cadavera bestiarum, et
praecipue ovium, quae ut plurimum in sacrificiis offerebantur, ibi
abluebant: et ideo Hebraice cognominabatur Bethsaida, idest domus
ovium. Erat enim prope templum ex aquis pluvialibus collecta.
Mystice autem, secundum Chrysostomum, haec piscina Baptismum
praefigurabat: nam dominus volens gratiam baptismalem in diversis
praefigurare, primo quidem dedit aquam expurgantem corporis sordes,
quae erant ex tactu immundorum secundum legem, de qua habetur Num.
XIX. Secundo dedit virtutem huic piscinae quae repraesentat
expressius quam aqua illa virtutem Baptismi, non solum ab immunditiis
carnis sanando, sed etiam ab infirmitatibus corporis salvando: nam
quanto figurae fuerunt propinquiores veritati, tanto expressiores
erant. Signabat ergo virtutem Baptismi: quia sicut aqua illa per hoc
quod lavabat corpora, habebat virtutem ex Angelo, non natura
propria, infirmitatem sanandi, ita aqua Baptismi habet virtutem
sanandi et abluendi animam a peccatis; Apoc. I, 5: dilexit nos,
et lavit nos a peccatis nostris. Et inde est quod passio Christi per
sacrificia veteris legis praefigurata, in Baptismo repraesentatur;
Rom. VI, 3: quicumque baptizati estis in Christo Iesu, in
morte ipsius baptizati estis et cetera. Secundum Augustinum vero,
aqua illius piscinae significabat statum populi Iudaeorum, secundum
illud Apoc. XVII, 15: aquae multae, populi multi. Nam
populus gentium non erat inclusus sub limite divinae legis, sed
unusquisque ambulabat secundum vanitatem cordis sui, secundum illud
Eph. IV, 17. Populus vero Iudaeorum conclusus erat sub cultu
unius Dei, secundum illud Gal. III, 23: conclusi in eam fidem
quae revelanda erat. Et ideo iste populus significabatur per aquam in
piscina conclusam. Et dicitur probatica, quia ipsi erant speciales
oves Dei, secundum illud Ps. XCIV, 7: nos autem populus
eius, et oves pascuae eius. Ex dispositione autem describitur, quia
erat quinque porticus habens, scilicet per circuitum, ut multi
sacerdotes absque impedimento commode starent ad lavandum cadavera
bestiarum. Per hos quinque porticus mystice significantur, secundum
Chrysostomum, quinque vulnera corporis Christi, de quibus dicitur
infra XX, 27: mitte manum tuam in latus meum, et noli esse
incredulus, sed fidelis. Secundum Augustinum vero, quinque libri
Moysi. Ex inhabitatione autem describitur, quia in his, scilicet
porticibus, iacebat multitudo magna languentium, caecorum,
claudorum, aridorum et cetera. Cuius litteralis ratio est propter
concursum omnium infirmorum ad virtutem aquae: quae quia continue non
sanabat, nec multos simul, oportebat quod multi illic expectantes
morarentur. Per hoc autem mystice significatur, secundum
Augustinum, quod lex non poterat peccata sanare, secundum illud
Hebr. X, 4: impossibile est per sanguinem hircorum aut taurorum
peccata purgari. Sed ostendebat ea tantum, secundum illud Rom.
III, 20: per legem enim cognitio peccati. Et ideo iacebant in
ea infirmi diversis infirmitatibus, curari non valentes. Quae quidem
describuntur quantum ad quatuor. Primo quidem quantum ad situm, quia
iacebant prostrati, scilicet per peccata inhaerendo terrenis: qui enim
iacet, ex toto inhaeret terrae; Matth. IX, 36: misertus est
eorum, quia erant vexati et iacentes, quasi oves non habentes
pastorem. Iusti autem non iacent, sed recti ad caelestia stant;
Ps. XIX, 9: ipsi, scilicet peccatores, obligati sunt, et
ceciderunt; nos autem, scilicet iusti surreximus, et erecti sumus.
Secundo quantum ad numerum quia multi, unde dicit: multitudo magna;
Eccle. I, 15: perversi difficile corriguntur, et stultorum
infinitus est numerus. Et Matth. VII, 13: lata est via quae
ducit ad perditionem, et multi incedunt per eam. Tertio quantum ad
dispositionem seu habitum infirmorum. Et ponit quatuor quae homo per
peccatum incurrit. Primo enim homo ex hoc quod subiicitur passionibus
peccatorum ei praedominantibus, efficitur languidus: et quantum ad hoc
dicit languentium. Unde et a Tullio passiones animae, puta irae et
concupiscentiae, et huiusmodi, quaedam aegritudines animae dicuntur.
Unde Ps. VI, 3, dicebat: miserere mei, domine quoniam infirmus
sum. Secundo vero ex dominio passionum et victoria in homine
excaecatur ratio per consensum: et quantum ad hoc dicit caecorum,
scilicet per peccata, secundum illud Sap. II, v. 21:
excaecavit eos malitia eorum; Ps. LVII, v. 9: supercecidit
ignis, scilicet irae et concupiscentiae, et non viderunt solem.
Tertio, homo languens et caecus efficitur instabilis in suis
operibus, et est quasi claudus; unde dicitur Prov. XI, 18:
impius facit opus instabile. Et quantum ad hoc dicit claudorum;
III Reg. XVIII, 21: usquequo claudicatis in duas partes?
Quarto homo sic languidus, caecus intellectu, claudus in effectu,
efficitur aridus in affectu, inquantum exsiccatur in eo omnis pinguedo
devotionis, quam petebat Psalmus LXII, 6, dicens: sicut adipe
et pinguedine repleatur anima mea. Et quantum ad hoc dicit aridorum;
Ps. XXI, 16: aruit tamquam testa virtus mea. Sed sunt aliqui
sic affecti languore peccati, qui non expectant aquae motum, in
peccatis suis requiescentes, secundum illud Sap. XIV, 22: in
magno viventes inscientiae bello, tot et tanta mala pacem appellant.
De quibus dicitur Prov. II, 14: laetantur cum male fecerint,
et exultant in rebus pessimis. Cuius ratio est, quia non abhorrent
peccata; nec peccant ex ignorantia, seu infirmitate, sed ex certa
malitia. Isti autem, utpote non ex malitia peccantes, non
quiescebant in peccatis sed per desiderium expectabant aquae motum.
Unde dicit et expectantium; Iob XIV, 14: cunctis diebus quibus
nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. Sic et illi qui
erant in veteri testamento expectabant Christum, secundum illud
Gen., penult., 18: salutare tuum expectabo, domine. Ex
virtute vero describitur piscina, quia sanat ab omni infirmitate
corporali, virtute Angeli descendentis; et ideo dicit Angelus autem
domini secundum tempus descendebat in piscinam. Et quidem virtus
piscinae in aliquo concordat cum Baptismo, et in aliquo differt.
Concordat quidem in duobus. Primo quidem in occultatione virtutis:
nam virtus aquae huius piscinae non erat ex natura sua, alias semper
sanasset, sed ex aliqua virtute occulta, scilicet ex Angelo; unde
dicitur, quod Angelus domini secundum tempus descendebat in piscinam.
Et similiter aqua Baptismi, ex eo quod aqua non habet virtutem
purgativam animarum, sed ex occulta virtute spiritus sancti, secundum
illud supra III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu
sancto, non potest introire in regnum Dei. Secundo concordat in
effectu, quia sicut aqua Baptismi sanat, ita et ista piscina
sanabat: et ideo dicit, quod qui prior descendisset, sanus fiebat.
Ideo autem virtutem sanandi corpora aquae istius piscinae Deus
contulit, ut homines abluendo, per salutem corporalem assuescerent
quaerere spiritualem. Differt autem quantum ad tria. Primo quantum
ad id cuius virtute hoc fiebat: quia aqua piscinae conferebat sanitatem
virtute Angeli; aqua vero Baptismi virtute increata, non solum
spiritus sancti, sed etiam Trinitatis. Unde etiam Matth. III,
16 s. super dominum baptizatum tota Trinitas affuit: pater in
voce, filius in persona, spiritus sanctus in columbae specie. Et
inde est quod in nostro Baptismo fit invocatio Trinitatis. Secundo
differt quantum ad efficaciam: quia aqua piscinae non habuit virtutem
sanativam continue, sed secundum tempus, idest determinato tempore;
aqua vero Baptismi continuam abluendi virtutem habet, secundum illud
Zach. XIII, 1: erit fons patens domui Iacob, et habitantibus
Ierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. Tertio quantum
ad multitudinem sanandorum: quia ad motum aquae illius piscinae,
sanabatur tantum unus; sed ad motum aquae Baptismi sanantur omnes.
Nec mirum, quia virtus illius aquae, cum sit creata, finita est, et
finitum habet effectum; in hac vero aqua virtus est infinita ad
infinitas animas, si essent, abluendas; Ez. XXXVI, 25:
effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus
inquinamentis vestris. Secundum vero Augustinum, per Angelum istum
intelligitur Christus, secundum illud Is. IX, 6, secundum aliam
litteram: vocabitur magni consilii Angelus. Sicut ille Angelus
secundum tempus descendebat in piscinam, ita et Christus secundum
determinatum tempus a patre descendit in mundum; Is. XIV, v.
1: prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur;
Gal. IV, 4: at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium
suum, factum ex muliere, factum sub lege. Item sicut ille Angelus
non videbatur nisi motu aquae, ita etiam Christus secundum divinitatem
non cognoscebatur: quia si cognovissent, numquam dominum gloriae
crucifixissent: I Cor. II, 8. Nam Is. XLV, 15,
dicitur: vere tu es Deus absconditus. Et ideo videbatur aqua turbata
sed a quo turbaretur non videbatur, quia infirmitatem Christi
videntes, divinitatem eius non cognoscebant. Et sicut ille qui
descendebat in piscinam sanus fiebat; ita et qui humiliter credit in
Deum, eius passione sanatur; Rom. III, 24: iustificati per
fidem per redemptionem quae est in Christo, quem proposuit Deus
propitiatorem per fidem in sanguine ipsius. Sanabatur autem unus
tantum, quia nullus sanari potest nisi in ecclesiastica unitate;
Eph. IV, 5: unus Deus, una fides, unum Baptisma. Vae ergo
illis qui oderunt unitatem, et partes sibi faciunt in hominibus.
Consequenter cum dicit, erat autem quidam homo ibi triginta et octo
annos in infirmitate habens, ponit infirmitatem, et primo ponitur
diuturna infirmitas; secundo ostenditur causa diuturnae infirmitatis,
ibi hunc cum vidisset ergo Iesus et cetera. Infirmitas diuturna
erat, quia homo erat habens triginta octo annos in infirmitate sua.
Quod satis pulchre introducitur: homo qui curari non poterat a
piscina, curandus tamen a Christo; quia quos lex sanare non poterat,
Christus perfecte sanat, secundum illud Rom. VIII, 3: nam
quod impossibile erat legi in quo infirmabatur per carnem, mittens
Deus filium suum in similitudinem carnis peccati, de peccato damnavit
peccatum in carne, ut iustificatio legis impleretur in nobis. Eccli.
XXXVI, 6: innova signa, et immuta mirabilia. Congruit autem
iste numerus infirmitati, ad languorem pertinens magis quam ad
sanitatem: nam, secundum Augustinum, quadragenarius numerus
consecratur ad designandam perfectionem iustitiae, quae in observatione
legis consistit. Lex autem in decem praeceptis data est, et
praedicanda erat in quatuor partibus mundi, vel implenda per quatuor
Evangelia, secundum illud Rom. X, v. 4: finis legis Christus.
Quia ergo denarius per quatuor multiplicatus pervenit ad
quadragenarium, recte perfecta iustitia designatur: subtractis ergo
duobus a quadragenario numero efficiuntur triginta octo. Haec autem
duo sunt duo praecepta caritatis, quibus impletur omnis perfecta
iustitia. Et ideo homo iste languebat, quia de quadraginta, duo
minus habebat, idest imperfectam iustitiam: quia, ut dicitur Matth.
XXII, 40: in his duobus pendent lex et prophetae. Consequenter
cum dicit hunc cum vidisset Iesus, exquiritur causa diuturnae
infirmitatis. Et primo ponitur interrogatio domini; secundo responsio
languidi, ibi respondit ei languidus. Dixit ergo: hunc, scilicet
hominem, cum vidisset Iesus iacentem, non solum oculo corporis, sed
etiam miserationis, qualiter videri petebat David dicens: respice in
me, domine, et miserere mei. Et cognovisset quia multum tempus
haberet, in infirmitate; quod est contra cor Christi, et infirmi,
secundum illud Eccli. X, v. 11: languor prolixior gravat
medicum. Dixit ei: vis sanus fieri? Non quasi ignorans, nam satis
constare poterat quod sanus fieri volebat, sed ut excitet desiderium
infirmi, et ut ostendat patientiam, qui tot annis expectavit eripi ab
aegritudine, non desistens, et ex hoc cognoscatur dignior ad
sanandum; Ps. XXX, 25: viriliter agite, et confortetur cor
vestrum, omnes qui speratis in Deo. Excitat autem desiderium: quia
stabilius tenetur quod cum desiderio percipitur et facilius acquiritur
nobis; Matth. VII: pulsate, per desiderium, et aperietur
vobis. Sed notandum, quod dominus a ceteris fidem requirit; Matth.
IX, 28: creditis quod possum hoc facere vobis? Sed in isto nihil
tale facit: quia illi quidem audierant aliqua de miraculis Iesu, iste
autem nondum: et ideo fidem ab eo non requirit, nisi post factum
miraculum. Responsio languidi ponitur cum dicit: domine, hominem non
habeo. Et duo insinuat, quae causa erant diuturnae infirmitatis:
scilicet paupertatem et debilitatem. Quia enim pauper erat, non
poterat habere hominem qui mitteret eum in piscinam; unde dicit
domine, hominem non habeo et cetera. Et forte, secundum
Chrysostomum, opinabatur sibi Christum utilem fore ad mittendum eum
in aquam. Quia vero debilis erat, et festinanter ire non poterat,
praeveniebatur ab alio; unde dicit dum venio enim ego, alius ante me
descendit. Et sic poterat dicere cum Iob VI, 13: ecce non est
auxilium mihi in me. Per hoc significatur quod non erat aliquis homo
purus qui humanum genus salvare posset, quia omnes peccaverunt, et
egerunt gratia Dei, quousque veniret Christus Deus et homo, per
quem sanaretur. Consequenter cum dicit surge, tolle grabatum tuum,
ponitur restitutio sanitatis, seu perpetratio miraculi. Et primo
ponitur mandatum domini; secundo obedientia hominis, ibi et statim
sanus factus est homo et cetera. Praecipit autem dominus naturae, et
voluntati hominis; haec enim duo sub potestate eius sunt. Naturae
praecipit, cum dicit surge: non enim hoc voluntati praecipitur, quia
hoc non erat in eius potestate, sed naturae, quam dominus praecipiendo
immutavit, dando ei virtutem qua surgere posset. Voluntati vero duo
praecipit, scilicet tolle grabatum tuum, et ambula. Et quidem,
quantum ad litteram, haec duo praecepit, ut ostendat perfectam
sanitatem homini restitutam. In omnibus enim miraculis, secundum
optimum illius naturae, dominus perfectum opus fecit; Deut.
XXXII, 4, dicitur: Dei perfecta sunt opera. Iste autem in
duobus defecerat: scilicet in viribus propriis, se sustinere non
valens, unde dominus eum iacentem invenit; et in subsidio aliorum,
unde dicebat hominem non habeo. Ut ergo perfecta sanitas
innotesceret, ei qui se sustinere non valebat, praecipit ut lectum
suum tollat; et ei qui ambulare non poterat, praecepit ut ambulet.
Nihilominus tamen haec tria in iustificatione dominus praecipit.
Primo quod surgat recedendo a peccato; Eph. V, 14: surge qui
dormis, et exurge a mortuis. Secundo praecipitur tolle grabatum,
satisfaciendo de commissis. Per grabatum enim, in quo homo
requiescit, significatur peccatum. Tollit ergo homo grabatum suum,
quando fert onus poenitentiae sibi pro peccato impositum; Mich. c.
VII, 9: iram domini portabo, quoniam peccavi ei. Tertio ut
ambulet proficiendo in bono, secundum illud Ps. LXXXIII, 8:
ibunt de virtute in virtutem. Secundum Augustinum, duo deficiebant
isti languido, scilicet praecepta geminae caritatis: et ideo
voluntati, quae caritate perficitur, duo mandat, scilicet tollere
grabatum, et ambulare. Primum pertinet ad dilectionem proximi, quae
prior est ordine faciendi; secundum ad dilectionem Dei, quae prior
est ordine praecipiendi. Dicit ergo quantum ad primum tolle grabatum
tuum, quasi dicat: quando infirmus es, proximus tuus sustinet te, et
patienter fovet ut grabatus infirmum; Rom. XV, 1: debemus nos
firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis ipsis
placere. Quando ergo sanus factus es, tolle grabatum tuum, idest,
sustine et supporta proximum tuum, qui te infirmum portabat; Gal.
VI, 2: alter alterius onera portate. Quantum vero ad secundum,
dicit ambula, appropinquando ad Deum. Unde in Ps. LXXXIII,
v. 8, dicitur: ibunt de virtute in virtutem; et sequitur:
videbitur Deus deorum in Sion; infra XII, 35: ambulate dum
lucem habetis. Consequenter cum dicit et statim sanus factus est homo
ille, ponitur obedientia: et primo vere quia statim factus est homo
sanus. Nec mirum, quia ipse est verbum per quod caelum et terra facta
sunt; Ps. CXLVIII, 5: dixit, et facta sunt. Et alibi:
verbo domini caeli firmati sunt. Secundo voluntas: et primo, quia
sustulit grabatum suum; secundo, quia ambulabat; Ex. XXIV,
7: omnia quaecumque praecepit dominus faciemus, et erimus
obedientes.
|
|