|
Posito miraculo visibili, per quod ostenditur virtus Christi ad
reparandam vitam spiritualem, hic ponitur occasio doctrinae Christi;
quae quidem occasio sumitur ex persecutione Iudaeorum contra Christum
mota. Cuius quidem persecutionis duplex causa fuit ex parte Iudaeorum
invidentium Christo. Prima quidem operatio pietatis; secunda vero
doctrina veritatis, ibi Iesus autem respondit eis: pater meus usque
modo operatur et cetera. Circa primum tria facit. Primo praemittitur
occasio persecutionis; secundo ponitur calumnia illata contra curatum,
ibi dicebant ergo Iudaei illi qui sanatus fuerat etc.; tertio ponitur
calumnia illata contra Christum, ibi interrogaverunt eum: quis est
ille homo? et cetera. Occasio autem persecutionis inductae contra
Christum sumitur ex eo quod in sabbato curavit; et ideo dicit
Evangelista erat autem sabbatum in die illo, quando miraculum fecit
Iesus, quando grabatum tollere iussit. Assignatur autem triplex
ratio quare dominus in sabbato operari incepit. Una ab Ambrosio super
Lucam, Christus enim ad hoc venit, ut opus creationis, scilicet
hominem, deformatum repararet. Inde autem incipere debebat, ubi
actor in creationis opus consummatum creaverat: hoc autem fuit in die
sabbati, ut dicitur Gen. I; et ideo, ut Christus ostenderet se
reparatorem totius creaturae, incepit in sabbato. Alia ratio est,
quia dies sabbati celebratur a Iudaeis in memoriam primae creationis.
Christus autem venit, ut quasi novam creaturam faceret, secundum
illud Gal. ult., 15: in Christo Iesu neque circumcisio, neque
praeputium aliquid valet; sed nova creatura, per gratiam, quae fit
per spiritum sanctum, secundum illud Ps. CIII, 30: emittes
spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae. Volens
ergo Christus ostendere, per eum recreationem fieri, in sabbato
operatur; Iac. I, 18: ut simus initium aliquod creaturae.
Tertia ratio est, ut ostenderet se facturum quod lex facere non
poterat; Rom. VIII, 3: nam quod impossibile erat legi, in quo
infirmabatur per carnem, misit Deus filium suum in similitudinem
carnis peccati. Et infra ut iustificatio legis impleretur in nobis.
Iudaei autem nihil operabantur in sabbato, in figura quod quaedam quae
erant sabbati, consummanda erant, quae per legem fieri non poterant.
Et hoc patet in quatuor, quae Deus erga diem sabbati ordinavit. Nam
diem sabbati sanctificavit, diem sabbati benedixit, in eo opera sua
consummavit, et in eo requievit. Quae quidem lex facere non potuit,
nam sanctificare non poterat. Unde Ps. XI, 1, dicebat: salvum
me fac, domine, quoniam defecit sanctus. Neque etiam benedicere;
quinimmo qui sunt ex operibus legis, sub maledicto sunt, ut dicitur
Gal. III, 10. Nec consummare et perficere: quia neminem ad
perfectum adduxit lex: Hebr. VII, 19. Nec etiam perfectam
quietem praestare: quia, ut dicitur Hebr. IV, 8: nam si eis
Iesus requiem praestitisset, numquam de alia loqueretur. Haec ergo
quae lex facere non potuit, Christus fecit: ipsum enim populum
sanctificavit per passionem. Heb. XIII, 12: Iesus ut per
suum sanguinem sanctificaret populum, extra portam passus est. Ipse
benedixit per gratiae infusionem; Ephes. I, 3: benedictus Deus
pater domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni
benedictione spirituali in caelestibus in Christo. Ipse consummavit
per perfectae iustitiae instructionem; Matth. V, v. 48: estote
perfecti, sicut et pater caelestis perfectus est. Ipse introduxit in
veram requiem; Hebr. IV, 3: nos qui credimus, ingrediemur in
requiem, quemadmodum dixit: sicut iuravi in ira mea, si introibunt in
requiem meam. Ipsi ergo competit in die sabbati operari, qui, quae
ad sabbatum pertinent, perficere potest, a quibus lex impotens
quiescebat. Consequenter ponit calumniam illatam contra curatum, cum
dicit: dicebant ergo Iudaei illi qui sanatus fuerat et cetera. Et
primo ponitur calumniae contra curatum illatio; secundo subditur curati
excusatio, ibi respondit eis: qui me sanum fecit et cetera.
Calumniam autem inferunt contra istum de hoc quod in sabbato grabatum
portat, sed non de curatione; unde dicunt sabbatum est, non licet
tibi tollere grabatum tuum. Cuius ratio multiplex potest assignari.
Una, quia Iudaei frequenter Christo de curatione in die sabbati
calumniam inferentes, confutati erant a Christo, per hoc quod ipsi
etiam iumenta de puteo in die sabbati eruebant et salvabant, ut habetur
Lc. XIV, 15. Et ideo de curatione tamquam de re utili et
necessaria tacent; de portatione vero lecti, quae non necessaria
videbatur, calumniantur; quasi dicant: si sanitas non erat
differenda, quid erat necessarium lectum portare, seu portari
praecipere? Alia ratio est, quia dominus dixerat, contra eos
concludens, quod licet sabbato benefacere. Et ideo, quia curari non
est benefacere sed bene pati, curatum potius quam curantem
calumniantur. Tertia ratio est, quia hoc in lege videtur prohibitum
esse Iudaeis, ne aliquid in die sabbati operentur; specialiter tamen
portatio onerum in die sabbati prohibetur. Ier. XVII, 21: ne
portetis onera in die sabbati. Et ideo specialiter calumniati sunt
portationem in die sabbati, utpote dicto prophetae contrariam. Sed
hoc tamen mandatum prophetae mysticum est: nam per onera non portanda
intendebat eos inducere ut in die sabbati requiescerent ab oneribus
peccatorum; de quibus dicitur in Ps. XXXVII, 5: iniquitates
meae sicut onus grave gravatae sunt super me. Unde, quia iam erat
tempus solvendi figuras occultas, mandat Christus isti grabatum
tollere, idest proximum in infirmitate sustentare, secundum illud
Gal. VI, 2: alter alterius onera portate, et sic adimplebitis
legem Christi. Consequenter ponitur excusatio curati, cum subditur
respondit eis: qui me sanum fecit, ille mihi dixit. Et quidem
prudenter se excusat: numquam enim adeo bene probatur doctrina esse
divinitus, sicut per ostensionem miraculorum, quae nonnisi divinitus
fieri possunt. Mc. ult., 20: illi autem profecti praedicaverunt
ubique, domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus
signis. Et ideo iste, auctorem sanitatis suae calumniantibus,
obiiciebat dicens qui me sanum fecit, ille mihi dixit; quasi dicat:
vos dicitis prohibitum esse ne onus portetur in sabbato, et hoc
auctoritate divina; sed mihi eadem auctoritate est impositum ut tollam
grabatum: nam ille, qui me salvum fecit, et per sanitatem restitutam
se divinam virtutem habere ostendit, mihi dixit: tolle grabatum tuum,
et ambula. Et ideo mandatis eius qui tantae est virtutis, et qui mihi
tale beneficium contulit, merito teneor obedire. Ps. CXVIII,
93: in aeternum non obliviscar iustificationes tuas, quia in ipsis
vivificasti me. Consequenter dicit interrogaverunt ergo eum. Quia
curatum hominem calumniari non poterant, Christi curationem calumniari
nituntur: per hunc enim se excusaverat homo ille. Et quia eum
determinate quis esset, non indicaverat, maligne interrogabant ab eo
qui esset. Et ideo circa hoc primo agitur de Christi inquisitione;
secundo de eius inventione, ibi postea invenit eum Iesus; tertio de
eius persecutione, ibi propterea persequebantur Iudaei Iesum. Circa
primum tria ponuntur: scilicet Iudaeorum inquisitio, curati
ignorantia et ignorantiae causa. Quantum ad primum dicitur:
interrogabant ergo eum Iudaei, scilicet non bona intentione, ut
proficiant, sed maligno animo, ut persequantur et perdant. Infra
VIII, 21: quaeretis me, et in peccato vestro moriemini. Et
hanc eorum malitiam eorum verba manifestant. Cum enim dominus et
sanari languidum, et grabatum tolli iusserit, primum divinae virtutis
ostensivum et irrefragabile signum subticent; aliud quod contra legem
videtur, replicant, dicentes quis est ille homo qui dixit tibi: tolle
grabatum tuum et ambula? Eccli. XI, 33: bona in mala
pervertens, insidiatur, et in electis imponit, scilicet imponere
nititur maculam. Quantum ad secundum dicit qui autem sanus factus
fuerat, nesciebat qui esset. Sanus iste significat fideles per
gratiam Christi sanatos. Ephes. II, 8: gratia salvati estis.
Qui quidem nesciunt Christum quis est, sed effectum tantum eius
cognoscunt. II Cor. c. V, 6: quamdiu sumus in corpore,
peregrinamur a domino: per fidem enim ambulamus, et non per speciem.
Sed tunc cognoscemus Christum quis est, quando videbimus eum sicuti
est: I Io. III, 2. Huius autem ignorantiae causam assignat
quantum ad tria, cum dicit Iesus autem declinavit a turba constituta
in loco. Quod quidem causam habet litteralem et mysticam. Litteralem
quidem quantum ad duo. Primo ut daret nobis exemplum occultandi opera
nostra bona et non quaerendi in eis hominum favorem, secundum illud
Matth. VI, 1: attendite ne iustitiam vestram faciatis coram
hominibus. Secundo ut declinemus et fugiamus oculos invidorum ab
omnibus operibus nostris, ne ex hoc eorum invidia crescat; Eccli.
VIII, 14: ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi
insidiator ori tuo. Mysticam vero quantum ad duo. Primo, ut det
intelligere quod Christus non de facili invenitur in hominum
multitudine et in turbine curarum temporalium, sed in spirituali
secreto. Osee II, 14: ducam eam in solitudinem, et ibi loquar
ad cor eius. Nam verba sapientium audiuntur in silentio, ut dicitur
Eccle. IX, 17. Secundo, ut insinuet quod Christus debebat
declinare a Iudaeis ad gentes; Is. VIII, 17: abscondit
faciem suam parumper a Iacob, idest subtraxit veritatis suae notitiam
a populo Iudaeorum. Consequenter agitur de inventione Christi, cum
dicit postea invenit eum Iesus in templo. Et primo dicit quod
invenitur; secundo insinuat quod inventus docet; tertio quod post
doctrinam manifestatur. Quantum ad inventionem duo ponit, scilicet
modum inveniendi, et locum. Modus quidem est mirabilis, quia non
invenitur nisi inveniat, unde dicit postea, scilicet quae dicta sunt,
invenit eum Iesus: nam homo sua virtute Christum invenire non
potest, nisi ei se Christus praesentet. Unde etiam Ps.
CXVIII, 176 dicebat: require servum tuum. Sap. VI,
14: praeoccupat eos qui se concupiscunt. Locus autem in quo
invenitur Christus est venerabilis, quia in templo, secundum illud
Ps. X, 5: dominus in templo sancto suo. Nam et mater eius in
templo eum invenit, Lc. II, 46 et hoc quia in his quae patris
sui sunt, oportebat eum esse. In quo datur nobis intelligi quod
curatus iste non ad vanitatem, sed ad religionis studium conversus,
templum frequentans, in ipso Christum cognoscit: quia si ad
conditoris cognitionem venire volumus, fugienda est turba pravorum
affectuum, et declinanda sunt malorum conventicula, et fugiendum est
ad templum cordis nostri, quod Deus invisere et habitare dignatur.
Consequenter inventus docet; unde et dixit illi: ecce sanus factus
es, iam noli peccare. Ubi primo commemorat impensum beneficium;
secundo proponit sanum consilium; tertio ostendit imminens periculum.
Sed beneficium est admirabile, quia subita restitutio sanitatis.
Unde dicitur ecce iam sanus factus es. Et ideo semper oportet in
memoria teneri, secundum illud Is. LXIII, v. 7: miserationum
domini recordabor. Consilium vero utile, quia iam amplius noli
peccare; Eccli. XXI, 1: fili, peccasti, ne adiicias iterum.
Quare dominus isti paralytico et aliis quibusdam ab eo curatis
mentionem facit de peccatis, et non aliis? Ideo scilicet ut ostendat
per hoc, infirmitates aliquibus, ex peccatis prioribus provenire,
secundum illud I Cor. XI, v. 30: ideo multi imbecilles et
infirmi, et dormiunt multi. Per quod etiam se esse Deum ostendit,
peccata et occulta cordium manifestans. Prov. XV, 11: Infernus
et perditio coram illo: quanto magis corda filiorum hominum? Istis
ergo solis mentionem de peccatis facit et non aliis ab eo curatis, quia
non omnes infirmitates propter peccata priora proveniunt; sed quaedam
ex naturali dispositione, quaedam propter probationem, sicut in Iob.
Vel de istis tantum mentionem fecit, quia magis praeparati erant ad
correctionem. Prov. c. IX, 8: noli arguere derisorem, ne
oderit te: argue sapientem, et diliget te. Vel in istis, omnibus
aliis hoc mandavit. Periculum autem imminens erat terribile, unde
dicit ne deterius tibi aliquid contingat. Quod quidem dupliciter
intelligi potest, secundum duo quae in isto praecesserunt. Primo enim
punitus fuit per prolixum morbum; secundo consecutus fuit magnum
beneficium. Et ideo ad utrumque referri potest quod dicitur. Ad
primum quidem: quia cum aliquis pro peccato punitur et ex ipsa poena a
peccato non retrahitur, iustum est ut gravius puniatur. Et ideo dicit
noli amplius peccare, quia si peccaveris deterius tibi continget.
Ier. c. II, 30: frustra percussi filios vestros: disciplinam
non receperunt. Ad secundum vero: quia qui post beneficia recepta ad
peccata prolabitur, gravioris supplicii reus efficitur propter
ingratitudinem, secundum illud II Pet. II, 20: melius erat
eis viam veritatis non agnoscere, quam post agnitionem retrorsum
converti. Similiter etiam quia postquam homo ad peccatum semel
redierit, facilius peccat; secundum illud Mt. XII, v. 45:
fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Ier. II, 20: a
saeculo fregisti iugum, rupisti vinculum, dixisti: non serviam.
Consequenter ponitur inventi manifestatio, cum subditur abiit ille
homo et annuntiavit et cetera. Et secundum quosdam posset intelligi,
ut Chrysostomus dicit, quod ex malitia manifestasset eum; sed hoc non
videtur probabile, scilicet quod post tantum beneficium ita ingratus
esset. Nuntiavit ergo Iudaeis, quia Iesus esset qui fecit eum
sanum, ut manifestaret Christi virtutem ad sanandum. Ps. LXV,
16: venite, et narrabo (...) quanta fecit dominus animae meae.
Et hoc patet, quia illi interrogaverunt eum, quis iusserit grabatum
tollere. Iste autem annuntiavit eis quod Iesus fecit eum sanum.
Consequenter cum dicit propterea persequebantur Iudaei Iesum,
ponitur persecutio contra Christum, quae est propter quoddam opus
pietatis in sabbato exhibitum; unde dicit propterea persequebantur
Iudaei Iesum, quia haec faciebat in sabbato. Ps. CXVIII,
161: principes persecuti sunt me gratis. Consequenter cum dicit
Iesus autem respondit eis etc., ponitur secunda causa persecutionis,
quae sumitur ex doctrina. Et primo ponitur doctrina veritatis;
secundo persecutio Iudaicae pravitatis, ibi propterea ergo magis
quaerebant eum Iudaei interficere. Doctrinam autem veritatis proponit
dominus, excusando se de solutione sabbati. Sed notandum est, quod
dominus de huius solutione aliquando quidem excusavit se, aliquando
discipulos suos. Et discipulos quidem, quia homines puri erant,
excusavit per similitudinem hominum, scilicet per exemplum sacerdotum,
qui operabantur in templo in die sabbati, et sabbatum non solvebant.
Et David, qui sub Achimelech sacerdote in die sabbati a facie
Saulis fugiens, panes propositionis accepit de templo, ut habetur I
Reg. XXI, v. 1 ss. Se vero, quia homo erat et Deus,
aliquando per similitudinem hominum excusavit a solutione sabbati.
Lc. XIV, 5: quis vestrum, si ceciderit bos aut asinus suus in
puteum, non continuo extrahet eum in die sabbati? Aliquando vero, et
praecipue in hoc loco, excusat se per similitudinem Dei, dicens pater
meus usque modo operatur, et ego operor; quasi dicat: nolite putare
quod in sabbato ita requieverit pater meus, ut ex illo non operetur;
sed sicut ipse et nunc sine labore operatur, ita et ego operor. In
quo excludit falsum intellectum Iudaeorum, qui volentes conformari
Deo, nihil in die sabbati operantur, ac si Deus ipso die omnino
destiterit operari. Et quidem licet in sabbato requieverit a novis
creaturis condendis, nihilominus tamen semper et continue usque modo
operatur, creaturas in esse conservando. Unde et signanter verbo
requietionis Moyses est usus post opera Dei, a quibus condendis
requievit, ut signaret spiritualem requiem, quam Deus exemplo quietis
suae fidelibus postea qui bona fecerint opera, arcana significatione
pollicebatur. Unde dici potest, illud mandatum in umbra futuri fuisse
praeceptum. Signanter autem dicit usque nunc operatur; non autem
operatus est, ut designet continuationem divini operis. Nam possent
imaginari Deum esse causam mundi, sicut artifex est causa domus,
quantum ad fieri tantum: ut sicut domus manet, etiam cessante
operatione artificis, ita et mundus subsistere posset, influxu divino
cessante. Sed, secundum Augustinum, Deus ita est causa omnium
creaturarum quod sit etiam causa subsistendi; quia si eius potentia ad
momentum cessaret, simul et illarum cessarent species omnes, quas
natura continet: sicut si dicerem, quod aer tamdiu illuminatur quamdiu
lumen solis manet in ipso. Cuius quidem ratio est, quia ea quae
causam habent, quantum ad fieri solum, cessante causa subsistere
possunt; ea vero quae non solum fieri, sed etiam subsistentiae causam
habent, continua conservatione causae indigent. Excludit etiam per
hoc quod dicit pater meus usque modo operatur, opinionem quorumdam
dicentium, quod Deus mediantibus secundis causis res producit; quod
est contra illud Is. XXVI, 12: omnia opera nostra operatus es
in nobis, domine. Sicut ergo pater meus, in principio instituendo
naturam, usque modo operatur, eadem operatione ipsam continendo et
conservando, et ego operor, quia sum patris verbum, per quod omnia
operatur; Gen. I, 3: dixit Deus: fiat lux. Unde sicut primam
institutionem rerum per verbum operatus est, ita et ipsarum
conservationem. Et sic si ipse usque modo operatur, et ego operor,
quia sum verbum patris, per quod omnia fiunt et conservantur.
Consequenter cum dicit propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei
interficere, ponitur persecutio ex doctrina proveniens: quia propter
ipsam doctrinam Iudaei magis, idest avidiori animo, ferventiori
zelo, quaerebant eum interficere. Duo enim crimina in lege morte
punita fuerunt: scilicet crimen solutionis sabbati, unde ille qui
collegit ligna in sabbato lapidatus est, Num. XV, 32, et crimen
blasphemiae, unde dicitur Lev. XXIV, 14: educ blasphemum
extra castra (...) et lapidet eum omnis multitudo filiorum
Israel. Blasphemiam autem isti reputabant quod homo diceret se esse
Deum; infra X, 33: de bono opere non lapidamus te, sed de
blasphemia, quia homo cum sis, facis teipsum Deum. Et haec duo
crimina imponebant Christo: unum scilicet quia solvebat sabbatum,
aliud quia dicebat se aequalem Deo. Unde dicit, quod ideo quaerebant
eum occidere, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam patrem suum
dicebat Deum. Sed quia etiam alii iusti Deum patrem suum dicunt:
Ier. III, 19: patrem vocabis me, ideo non solum dicunt quod
patrem suum dicebat Deum, sed addunt quod pertinet ad blasphemiam
aequalem se faciens Deo, quod ex hoc colligunt quod dixit: pater meus
operatur, et ego operor. Deum patrem suum dicit, ut det intelligere
quod pater eius est per naturam, aliorum autem per adoptionem:
secundum quem modum loquitur infra XX, 17: vado ad patrem meum,
scilicet per naturam, et patrem vestrum, scilicet per gratiam. Item
ad similitudinem eius se operari dicit, solvens per hoc calumniam
Iudaeorum de solutione sabbati: quae non esset conveniens excusatio,
nisi aequalis auctoritatis esset in operando cum Deo. Et ideo dicunt
quod facit se aequalem Deo. Et quidem magna est Arianorum caecitas,
qui in verbis domini non possunt intelligere quod Iudaei intelligunt,
dicentes Christum Deo patre minorem esse. Sed Ariani dicunt, quod
Christus non fecit se aequalem Deo, sed Iudaei hoc suspicabantur.
Sed per ea quae dicta sunt in ipso textu, aliter etiam manifestum
est. Nam Evangelista dicit quod Iudaei persequebantur Christum,
quia solvebat sabbatum, et quia dicebat patrem suum Deum, et quia
faciebat se aequalem Deo. Aut ergo Christus est mendax, aut est
aequalis Deo. Sed si est aequalis Deo, ergo Christus Deus est per
naturam. Dicit autem Evangelista se aequalem faciens Deo, non quod
ipse aequalem se Deo faceret, quia per aeternam generationem aequalis
erat Deo; sed secundum intentionem Iudaeorum loquens, qui non
credentes Christum esse filium Dei per naturam, intellexerunt ex
verbis eius quod se diceret Dei filium, quasi volens se aequalem Deo
facere, cum tamen hoc eum esse non crederent; infra c. X, 33: tu
homo cum sis, facis teipsum Deum; idest, dicis te esse Deum: quod
interpretatur ac si tu ipse facias teipsum Deum.
|
|