|
Hic tradit doctrinam de potestate vivificativa. Et primo ponitur ipsa
doctrina; secundo confirmatio eius, ibi si ego testimonium perhibeo de
meipso, testimonium meum non est verum. Circa primum duo facit.
Primo proponit doctrinam eius de potestate vivificativa in communi;
secundo in speciali, ibi et maiora his demonstrabit ei opera. Circa
primum tria facit. Primo insinuat potestatis suae originem; secundo
ipsius potestatis magnitudinem, ibi quaecumque enim ille fecerit, haec
et filius similiter facit. Tertio assignat utriusque rationem, ibi
pater enim diligit filium. Considerandum autem circa primum, quod
Ariani ex his verbis quae hic dominus dicit non potest filius a se
facere quidquam etc., errorem suum confirmare nituntur, scilicet quod
filius minor sit patre, quia, secundum quod Evangelista dixit,
Iudaei persequebantur Christum, quia faciebat se aequalem Deo.
Quod videns dominus, Iudaeos ex hoc moveri, volens hoc excludere,
ut Ariani dicunt, talia verba subiunxit, ut se aequalem patri non
esse monstraret, dicens: amen, amen dico vobis, non potest filius a
se facere quidquam, nisi quod viderit patrem facientem; quasi dicat:
non intelligatis me per hoc quod dixi pater meus operatur, et ego
operor, sic operari quasi ego sim ei aequalis, quia nihil possum
facere a meipso. Quia ergo filius non potest facere quidquam, nisi
quod viderit patrem facientem, utique minor est patre, ut ipsi
dicunt. Sed hic intellectus falsus est et erroneus: quia si filius
non esset aequalis patri, tunc non esset filius idem cum patre, quod
est contra illud, infra X, 30: ego et pater unum sumus. Nam
aequalitas attenditur secundum magnitudinem, quae in divinis est ipsa
essentia. Unde si esset patri inaequalis, differret ab eo secundum
essentiam. Ad verum autem huius intellectum, sciendum est, quod in
his quae in filio minorationem importare videntur, posset dici ab
aliquibus haec de Christo dicta esse secundum naturam assumptam, sicut
dicitur infra XIV, v. 28: pater maior me est. Unde secundum
hoc vellent dicere, quod hoc quod dominus dicit non potest filius a se
facere quidquam, intelligendum est de filio secundum naturam
assumptam. Quod quidem stare non potest, quia secundum hoc oporteret
dicere quod omnia quae filius Dei fecit in natura assumpta, pater ante
eum fecisset; puta quod siccis pedibus super mare ambulasset, sicut
Christus ambulavit, alias non diceretur nisi quod viderit patrem
facientem. Sed si dicatur, quod quaecumque Christus in carne fecit,
etiam Deus pater fecit, inquantum in eo pater operatur, secundum
illud, infra XIV, 10: pater autem in me manens ipse facit
opera; ut sit sensus: non potest filius a se facere quidquam, nisi
quod viderit patrem facientem, in seipso, scilicet filio. Sed nec
hoc stare potest, quia secundum hoc ea quae sequuntur, non possent ei
adaptari, scilicet quaecumque ille fecerit, haec et filius similiter
facit. Numquam enim secundum naturam assumptam filius creavit mundum,
sicut pater creavit. Non ergo ad naturam assumptam referendum est quod
dicitur. Secundum Augustinum autem, alius modus est intelligendi ea
quae videntur in filio minorationem importare, licet non importent: ut
scilicet referantur ad originem filii a patre. Quia licet filius sit
aequalis patri per omnia, tamen hoc ipsum habet a patre per aeternam
generationem; sed pater a nullo habet, cum sit ingenitus. Unde
secundum hoc continuatur sic. Quid scandalizati estis, quia patrem
meum dixi Deum, et quia aequalem me feci Deo? Amen, amen dico
vobis, non potest filius a seipso facere quidquam; quasi dicat: ita
sum aequalis patri, ut ab illo sim, non ille a me; et quidquid ego
habeo ut faciam, est mihi a patre. Secundum hunc ergo modum in his
verbis fit mentio de potestate filii, per hoc verbum potest, et de
eius operatione per hoc verbum facere. Et ideo utrumque potest hic
intelligi: ut scilicet ostendatur primo derivatio potestatis filii a
patre; secundo vero ut ostendatur conformitas operationis filii ad
operationem patris. Quantum ad primum, exponit Hilarius hoc modo.
Supra dominus dixit se esse aequalem patri. Sed aliqui haeretici
propter auctoritates Scripturae, quae dicunt unitatem et aequalitatem
filii ad patrem, attribuunt filio quod sit ingenitus, sicut
Sabelliani, dicentes filium esse idem cum patre in persona. Ne ergo
hoc intelligas, dicit: non potest filius a se facere quidquam, nam
potentia filii idem est quod natura eius. Ab eo ergo filius habet
posse a quo habet esse; esse autem habet a patre, infra XVI,
28: exivi a patre, et veni in mundum: a quo etiam habet naturam,
quia Deus est de Deo, ergo ab eo habet posse. Sic ergo hoc quod
dicit: non potest filius facere quidquam, nisi quod patrem viderit
facientem, tantum valet ac si dicatur: filius, sicut non habet esse
nisi a patre, ita nec posse facere aliquid nisi a patre. In
naturalibus enim ab eodem aliquid accipit posse operari a quo recipit
esse, sicut ignis ab eo recipit quod possit ascendere sursum a quo
recipit formam et esse. Nec tamen per hoc quod dicit non potest filius
a se facere quidquam, importatur inaequalitas: quia hoc pertinet ad
relationem; quaestio autem aequalitatis et inaequalitatis pertinet ad
quantitatem. Per hoc autem quod dicit nisi quod viderit patrem
facientem, posset alicui falsus intellectus subintrare, ut crederet
filium hoc modo facere, quia vidit patrem facientem; scilicet, quod
pater primo fecit, hoc viso, filius postea inceperit facere; ad modum
duorum fabrorum, magistri scilicet et discipuli, qui arcam facit
secundum modum quem viderit magistrum facere. Quod quidem non est
verum de verbo; nam supra dicitur: omnia per ipsum facta sunt. Ergo
pater non fecit aliquid, ita quod filius videret fieri, et
addisceret. Sed hoc dictum est ut designetur communicatio paternitatis
filio per generationem, quae convenienter designatur hoc verbo
viderit, quia per visum et auditum in nos ab alio scientia
transfunditur. Nam per visum quidem scientiam a rebus accipimus, per
auditum vero a sermonibus. Filius autem non est aliud quam sapientia,
secundum illud Eccli. XXIV, 5: ego ex ore altissimi prodii
primogenita ante omnem creaturam. Et sic derivatio filii a patre nihil
aliud est quam derivatio divinae sapientiae. Quia ergo visio designat
derivationem cognitionis et sapientiae ab alio, recte per visionem
generatio filii a patre designatur, ut sic nihil aliud sit filium
videre patrem facientem, quam procedere intelligibili processione a
patre operante. Potest autem et de huiusmodi, secundum Hilarium,
alia ratio assignari; scilicet, ut per hoc quod dicit viderit,
excludatur omnis imperfectio a generatione filii vel verbi; nam in
generatione materiali illud quod generatur, paulatim per incrementa
temporum ab imperfecto ad perfectum perducitur: non enim iam perfectum
est aliquid quando generari incipit. Sed hoc in generatione aeterna
locum non habet, cum sit generatio perfecti a perfecto. Et ideo dicit
nisi quod viderit filius patrem facientem. Cum enim videre sit actus
perfecti, manifestum est quod filius statim perfectus genitus est,
tamquam statim videns, et non per incrementa temporum ad perfectum
perducitur. Quantum vero ad secundum exponit Chrysostomus, scilicet
ad ostendendum conformitatem patris ad filium, quantum ad operationem,
hoc modo. Dico quod licet mihi operari in sabbato, quia et pater meus
continue operatur, cui non possum operari contrarium; et hoc quia non
potest filius a se facere quidquam et cetera. Tunc enim quis aliquid a
se facit, cum in faciendo non se conformat alteri. Quicumque autem
est ab alio, si discordat ab eo, peccat; infra VII, 18: qui a
semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit. Quicumque ergo existens
ab alio, a semetipso operatur, peccat; filius autem est a patre:
ergo si operatur a semetipso, peccat; quod est impossibile. Per hoc
ergo quod dicit dominus, filius non potest a se facere quidquam etc.,
nihil aliud insinuat, quam quod filius non potest peccare. Quasi
dicat: iniuste persequimini me de solutione sabbati, quia non possum
peccare, quia non operor contraria patri meo. Utramque autem
expositionem, scilicet Hilarii et Chrysostomi, facit Augustinus,
licet in diversis locis. Consequenter cum dicit quaecumque enim ille
fecerit, haec et filius similiter facit, ponitur magnitudo potestatis
Christi et excludit in his tria circa potestatem suam: scilicet
particularitatem, diversitatem et imperfectionem. Particularitatem:
quia, cum sint diversa agentia in mundo, et agens primum universale
virtutem habeat super omnia agentia, alia vero agentia, quae sunt ab
ipso, tanto particularis virtutis sint, quanto sunt inferiora in
ordine causalitatis, posset ex hoc aliquis credere, quod cum filius
non sit a se, habeat potestatem particularem respectu aliquorum
existentium, et non universalem respectu omnium, sicut habet pater.
Et ideo hoc excludens dicit quaecumque enim ille, idest pater,
fecerit, idest ad omnia ad quae se extendit potestas patris, extendit
se etiam potestas filii. Supra I, 3: omnia per ipsum facta sunt.
Diversitatem vero, quia aliquando unum, ab alio existens, potest
quidem facere quaecumque ille a quo est facit, nihilominus tamen illa
quae facit, non sunt eadem cum illis quae ille a quo est facit. Sicut
si unus ignis existens ab alio, potest facere quaecumque alius facit,
puta comburere, sed tamen alia comburit iste, alia ille, licet eadem
sit combustio utriusque secundum speciem. Ne ergo intelligas sic
operationem filii diversam esse ab operatione patris, dicit haec,
idest non diversa, sed eadem. Imperfectionem vero, quia quandoque
contingit aliquod unum et idem ex duobus agentibus fieri, sed ab uno
quidem sicut a principali et perfecto, ab alio vero sicut ab
instrumento et imperfecto; sed non similiter, quia aliter agit
principale agens, et aliter instrumentum, quia instrumentum imperfecte
agit, utpote in virtute alterius. Ne ergo sic intelligas filium
facere quaecumque facit pater, addit similiter, idest, potestate qua
pater facit, facit et filius; quia eadem virtus et eadem perfectio est
in patre et filio; Prov. VIII, 30: cum eo eram cuncta
componens. Consequenter cum dicit pater enim diligit filium, assignat
rationem utriusque, scilicet originis et magnitudinis potestatis
filii; quae quidem ratio assignatur ex dilectione patris, qui diligit
filium; unde dicit: pater enim diligit filium. Sed ad sciendum
quomodo dilectio patris ad filium sit ratio originis, seu
communicationis potestatis filii, attendendum est, quod dupliciter
aliquid diligitur. Cum enim bonum solum sit amabile, aliquod bonum
potest se dupliciter ad amorem habere, scilicet vel ut causa amoris,
vel ut ab amore causatum. In nobis autem bonum causat amorem; nam
causa amoris nostri ad aliquem est bonitas eius. Non enim ideo bonus
est, quia nos eum diligimus; sed ideo diligimus eum, quia bonus est:
unde in nobis amor causatur a bono. Sed in Deo aliter est, quia ipse
amor Dei est causa bonitatis in rebus dilectis: quia enim Deus
diligit nos, ideo boni sumus, nam amare nihil est aliud quam velle
bonum alicui. Cum ergo voluntas Dei sit causa rerum, quia omnia
quaecumque voluit, dominus, fecit, ut dicit Ps. CXIII, 3,
manifestum est quod amor Dei, causa est bonitatis in rebus. Unde
Dionysius dicit, VI cap. de divinis nominibus, quod divinus amor
non permisit eum sine germine esse. Ergo si consideremus originem
filii, videamus utrum amor quo pater diligit filium, sit principium
originis vel procedat ab ea. Amor autem in divinis dupliciter
accipitur; scilicet essentialiter, secundum quod pater diligit et
filius et spiritus sanctus; et notionaliter, seu personaliter,
secundum quod spiritus sanctus procedit ut amor. Sed neutro horum
modorum amor dictus, potest esse principium originis filii. Nam
secundum quod accipitur essentialiter, sic importat actum voluntatis.
Si ergo esset principium originis filii, sequeretur quod pater
genuisset filium voluntate, non natura: quod est erroneum. Similiter
etiam nec amor notionaliter sumptus, qua pertinet ad spiritum sanctum,
quia tunc sequeretur quod spiritus sanctus esset principium filii: quod
est erroneum; immo nullus haereticus hoc dixit. Licet enim amor
notionaliter sumptus sit principium omnium donorum quae nobis donantur a
Deo, non tamen est principium filii, sed potius ipse a patre filioque
procedit. Sic ergo dicendum, quod ratio ista non sumitur ex
dilectione ut ex principio, sed ut ex signo. Cum enim similitudo sit
causa dilectionis (omne enim animal diligit simile sibi): ubi
invenitur perfecta similitudo Dei, ibi invenitur etiam perfecta
dilectio Dei. Perfecta autem similitudo patris in filio est secundum
illud Coloss. I, 15: qui est imago invisibilis Dei; Hebr.
I, 3: qui cum sit splendor, gloria et figura substantiae eius.
Perfecte ergo filius a patre diligitur: et ideo quia perfecte diligit
eum, signum est quod pater omnia ostenderit ei et communicaverit ei
suam potestatem et naturam. Et de huius dilectione dicitur supra
II, 35: pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius. Et
Matth. III, 17: hic est filius meus dilectus. Circa hoc autem
quod sequitur et omnia demonstrat ei quae ipse facit, sciendum est,
quod dupliciter potest aliquis alicui sua opera demonstrare. Vel
quantum ad visum, sicut artifex ea quae facit demonstrat discipulo;
vel quantum ad auditum, sicut quando verbo instruit eum. Quocumque
ergo istorum modorum accipiatur demonstrat, sequi potest duplex
inconveniens: quod tamen non est in ista demonstratione, qua pater
demonstrat filio. Si enim pater dicatur demonstrare filio quantum ad
visum, primo quidem sequitur in istis inferioribus quod prius operetur
aliquid quod alteri demonstrat; deinde quod seorsum ab eo cui
demonstrat. Sed pater non demonstrat filio ea quae prius facit, quia
ipse filius dicit Prov. VIII, 22: dominus possedit me in
initio viarum suarum, antequam quidquam faceret. Neque etiam ea quae
seorsum a filio facit: quia pater omnia operatur per filium; supra
I, 3: omnia per ipsum facta sunt. Si autem accipiatur demonstratio
quantum ad auditum, duo videntur sequi: nam qui verbo docet, primo
demonstrat ignoranti; deinde verbum est inter demonstrantem et cui fit
demonstratio. Sed neutro modo pater demonstrat filio: non enim sicut
ignoranti, cum filius sit sapientia patris, I Cor. I, 24:
Christum Dei virtutem et Dei sapientiam; nec aliquo alio verbo
medio, quia ipse filius est verbum patris, supra I: verbum erat apud
Deum. Dicitur ergo pater omnia quae facit demonstrare filio,
inquantum communicat ei notitiam omnium suorum operum: sic enim
magister dicitur demonstrare discipulo, inquantum dat ei notitiam eorum
quae facit. Unde, secundum Augustinum, demonstrare patrem filio,
nihil aliud est quam patrem generare filium. Et filium videre quae
pater facit, nihil aliud est quam filium esse et naturam a patre
recipere. Potest tamen dici demonstratio illa similis visuali,
inquantum ipse filius est splendor visionis paternae, ut dicitur
Hebr. I, 3: nam pater videns se et intelligens, concipit filium,
qui est conceptus huius visionis. Potest etiam esse similis ei quae
fit per auditum, inquantum filius procedit a patre ut verbum. Ut si
dicatur quod pater omnia demonstrat filio, inquantum producit ipsum ut
splendorem, et conceptum suae sapientiae, et verbum. Hoc ergo quod
dicit demonstrat, refertur ad illud quod supra dixit: non potest
filius a se facere quidquam, nisi quod viderit patrem facientem. Hoc
vero quod dicit omnia, refertur ad illud quod dixit: quaecumque enim
ille fecerit, haec similiter et filius facit.
|
|