|
Ostensa potestate filii in communi, hic consequenter ostendit eam in
speciali, et primo dominus manifestat suam potestatem vivificativam;
secundo manifestat quaedam praedicta, quae videbantur obscura, ibi
sicut enim pater habet vitam in semetipso, sic dedit filio vitam habere
in semetipso. Circa primum duo facit. Primo ostendit filium habere
potestatem vivificativam; secundo docet modum percipiendi vitam a
filio, ibi amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit et
cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit potestatem
vivificativam filii; secundo dicti rationem assignat, ibi neque enim
pater iudicat quemquam; tertio ostendit effectum exinde provenientem,
ibi ut omnes honorificent filium et cetera. Et circa primum duo
facit. Primo proponit potestatem vivificativam in communi; secundo
exprimit eam, ibi sicut enim pater et cetera. Quantum ad primum dicit
maiora his demonstrabit; quasi dicat: miramini et turbamini de
potestate filii in sanatione languidi; sed adhuc pater maiora his
demonstrabit opera, scilicet in suscitatione mortuorum, ut vos
miremini. Sed ex his verbis insurgit dubitatio quantum ad duo: primo
quidem quantum ad hoc quod dicit demonstrabit: nam hoc quod supra
dictum est, quod pater omnia demonstrat filio, refertur ad aeternam
generationem: quomodo ergo hic dicit demonstrabit, cum filius sit ei
coaeternus, et in aeternitate non sit accipere futurum? Secundo vero
quantum ad hoc quod dicit ut vos miremini. Si enim ideo demonstraturus
est ut Iudaei mirentur, tunc filio demonstraturus est simul et istis,
alias non mirarentur, nisi viderent; cum tamen filius ab aeterno omnia
viderit apud patrem. Et ideo dicendum est, quod hoc exponitur
tripliciter. Uno modo, secundum Augustinum, ut referatur haec
demonstratio fienda discipulis. Consuetus enim modus loquendi est
Christi, ut aliquando attribuat sibi fieri quod fit membris suis,
secundum illud Matth. XXV, v. 40: quod uni ex minimis meis
fecistis, mihi fecistis. Et tunc est sensus: vos vidistis filium
magna facientem in curatione languidi, et miramini; sed adhuc maiora
his pater demonstrabit ei, in membris, scilicet discipulis; infra
XIV, 12: et maiora horum faciet. Dicit ergo ut vos miremini:
quia ex miraculis discipulorum Iudaei intantum mirati sunt quod maxima
multitudo eorum conversa est ad fidem, sicut habetur Act. I. Alio
modo, secundum Augustinum, sic, ut scilicet referatur ad Christum
secundum naturam assumptam. In Christo enim est et natura divina et
natura humana; et secundum utramque habet a patre potestatem
vivificativam; sed aliter et aliter, quia secundum divinitatem habet
potestatem vivificandi animas, sed secundum naturam assumptam vivificat
corpora unde Augustinus: verbum vivificat animas, sed verbum caro
factum vivificat corpora. Nam resurrectio Christi, et mysteria quae
Christus implevit in carne, sunt causa futurae resurrectionis
corporum; Eph. II, 5: convivificavit nos in Christo; I Cor.
XV, 12: si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis,
quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est?
Sed primum habet ab aeterno, et hoc ostendit cum supra dixit: et
omnia demonstrat ei quae ipse facit; quae quidem omnia demonstrat
carni; sed alia ex tempore, et quantum ad hoc dicit: et maiora his
demonstrabit ei, idest demonstratur potestas eius in hoc quod maiora
faciet, suscitando mortuos: quosdam quidem hic, sicut Lazarum,
puellam et unicum matris; omnes tandem in die iudicii. Tertio modo ut
referatur ad Christum secundum naturam divinam, secundum illum modum
quo in Scriptura dici consuetum est, tunc aliquid fieri quando
innotescit; sicut illud Matth. ult., 18: data est mihi omnis
potestas in caelo et in terra. Cum enim Christus ab aeterno habuerit
potestatem plenissimam, quia quaecumque pater facit, similiter et
filius facit, dicit tamen, post resurrectionem domini potestatem datam
esse: non quia tunc tantum eam recepit, sed quia per resurrectionis
gloriam tunc maxime innotuit. Secundum hoc ergo dicit sibi potestatem
dari, secundum quod eam exequitur in opere, ut dicatur: et maiora
demonstrabit ei opera; idest, sibi data per executionem ostendet: et
hoc vobis mirantibus, quando scilicet qui vobis videtur ut homo
tantum, apparebit virtutis divinae et Deus. Est autem verbum
demonstrationis accipiendum ut verbum visionis, secundum quod supra
expositum est. Consequenter cum dicit sicut enim pater suscitat
mortuos (...) sic et filius, explicat in speciali potestatem
vivificativam filii, ostendens quae sunt illa maiora quae pater filio
demonstrabit. Ubi sciendum est quod divina virtus in veteri testamento
ex hoc praecipue commendatur quod Deus est auctor vitae; I Reg.
II, 6: dominus mortificat, et vivificat. Et Deut. c.
XXXII, 39: ego occidam, et ego vivere faciam. Quam quidem
virtutem sicut habet pater, sic habet et filius, et ideo dicit sicut
pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult
vivificat; quasi dicat: haec sunt maiora quae pater filio
demonstrabit, scilicet ut mortuos vivificet. Plane maiora sunt ista
valde: quia plus est ut resurgat mortuus, quam ut convalescat
aegrotus. Sic ergo filius quos vult vivificat, et primam vitam
viventibus dando, et mortuos suscitando. Nec tamen putemus alios a
patre suscitari et alios a filio, sed eosdem quos pater suscitat et
vivificat, filius suscitat et vivificat: quia pater, sicut omnia
operatur per filium, qui est virtus eius, ita et omnes vivificat per
filium, qui est vita, ut dicit infra XIV, 6: ego sum via,
veritas et vita. Non tamen per filium suscitat et vivificat mortuos
sicut per instrumentum, quia secundum hoc filius non esset constitutus
in suae potestatis arbitrio. Et ideo ut hoc excludat, dicit: filius
quos vult vivificat; idest, in suae potestatis arbitrio est vivificare
quod vult. Nam non aliud vult filius quam pater: sicut enim est illis
una substantia, sic est illis una voluntas; unde Matth.: c. XX,
15, dicit: an non licet mihi quod volo facere? Consequenter cum
dicit neque enim pater iudicat quemquam, assignat rationem dicti,
manifestans suam potestatem. Sed attendendum est, quod ex hoc loco
usque ad finem sunt duae expositiones: una est Augustini, alia
Hilarii et Chrysostomi. Secundum Augustinum quidem exponitur sic.
Dixerat dominus supra, quod sicut pater suscitat mortuos ita et
filius. Sed ne intelligeres illam mortuorum resuscitationem tantum qua
aliquos ad hanc vitam resuscitavit ad miraculi ostensionem et non illam
qua resuscitat ad vitam aeternam, ideo ducit eos ad altiorem
considerationem alterius, scilicet resurrectionis quae erit in futuro
iudicio. Unde et specialiter de iudicio mentionem facit, dicens neque
enim pater iudicat quemquam. Potest et aliter, secundum eumdem, sub
eodem sensu continuari, ut secundum hoc quod dixit sicut pater
resuscitat mortuos, sic et filius etc., referatur ad resurrectionem
animarum, quam facit filius inquantum est verbum; hoc vero quod dicit
neque enim pater iudicat quemquam, referatur ad resurrectionem
corporum, quam facit inquantum verbum caro factum est. Resurrectio
enim animarum fit per personam patris et filii; unde et simul nominat
patrem et filium, dicens sicut pater suscitat (...) sic et
filius. Resurrectio vero corporum per dispensationem humanitatis patri
non coaeternam: et ideo soli filio iudicium attribuit. Sed attende
mirabilem varietatem verborum: nam primo proponitur nobis pater operans
et filius vacans, scilicet cum dicitur: non potest filius a se facere
quidquam, nisi quod viderit patrem facientem; hic vero e converso
proponitur filius operans, et pater vacans: neque enim pater iudicat
quemquam; sed omne iudicium dedit filio et cetera. In quo datur
intelligi, quod alio modo loquitur hic et alio modo ibi. Nam ibi
loquitur de operatione quae est patris et filii, unde dicit quod a se
non facit quidquam, nisi quod viderit patrem facientem; hic vero
loquitur de operatione qua filius secundum quod homo iudicat et non
pater: unde dicit quod omne iudicium dedit filio. Nam pater in
iudicio non apparebit; quia secundum iustitiam Deus in propria natura
iudicandis omnibus apparere non potest: quia cum visio divina sit
beatitudo nostra, si mali Deum in propria natura viderent, iam essent
beati. Apparebit ergo solus filius, qui solus habet naturam
assumptam. Ipse ergo solus iudicat, qui solus omnibus apparebit; sed
tamen auctoritate patris; Act. X, 42: hic est qui constitutus
est a Deo iudex vivorum et mortuorum. Et in Ps. LXXI, 1:
Deus, iudicium tuum regi da. Consequenter cum dicit ut omnes
honorificent filium, ponit effectum qui provenit ex potestate filii,
et primo ponit fructum consequentiae; secundo excludit
contradictionem, ibi qui non honorificat filium, non honorificat
patrem qui misit illum. Dicit ergo: ideo pater omne iudicium dedit
filio, secundum humanam naturam, quia in incarnatione se filius
exinanivit formam servi accipiens, in qua inhonoratus est ab
hominibus, secundum illud infra VIII, 49: ego honorifico patrem
meum, et vos inhonorastis me. Ideo ergo in ipsa natura assumpta datum
est ei iudicium, ut omnes honorificent filium, sicut honorificant
patrem. Tunc enim videbunt filium hominis venientem cum potestate
magna et maiestate: Lc. XXI, 27. Et Apoc. VII, 11:
ceciderunt in facies suas, et adoraverunt, dicentes: benedictio, et
claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, virtus et
fortitudo Deo nostro. Sed posset aliquis dicere: volo honorificare
patrem, et non curare de filio. Sed hoc non potest esse, quia qui
non honorificat filium, non honorificat patrem qui misit illum. Aliud
enim est honorare Deum ratione qua Deus est, aliud honorare patrem.
Nam bene potest aliquis honorare Deum inquantum creator, omnipotens
et incommutabilis, absque hoc quod honoret et filium. Sed honorare
Deum ut patrem nullus potest quin honorificet filium: nam pater dici
non potest si filium non habet. Sed si inhonoras filium dividendo eius
virtutem, inhonoras et patrem: ibi enim tollis virtutem patri, ubi
minorem das filio. Vel aliter, secundum eumdem: Christo debetur
duplex honor: scilicet secundum divinitatem, secundum quam debetur ei
honor aequalis patri; et quantum ad hoc dicit ut omnes honorificent
filium, sicut honorificant patrem: alius debetur ei secundum
humanitatem, sed non aequalis patri; et de isto dicit qui non
honorificat filium, non honorificat patrem qui misit illum. Unde ibi
signanter dicitur sicut; hic autem non dicit sicut, sed simpliciter
dicit filium esse honorandum; Lc. X, 16: qui vos spernit, me
spernit; qui autem me spernit, spernit eum qui misit me. Secundum
autem Hilarium et Chrysostomum, exponitur magis ad litteram, quamvis
parum mutetur, hoc modo. Dominus supra dicit: filius quos vult
vivificat. Quicumque aliquid facit pro libero voluntatis arbitrio,
agit ex proprio iudicio. Supra vero dictum est quod omnia quaecumque
facit pater haec et filius similiter facit. Ergo filius de omnibus
habet liberum voluntatis arbitrium, quia ex proprio iudicio procedit.
Et ideo statim facit mentionem de iudicio, dicens neque pater iudicat
quemquam, seorsum scilicet a filio. Et hoc modo loquendi usus est
dominus infra XII, 47: ego non iudico vos, scilicet solum, sed
sermo quem locutus sum, ille iudicabit vos in novissimo. Sed omne
iudicium dedit filio, sicut et dedit ei omnia. Sicut enim dedit ei
vitam, et genuit eum viventem, ita dedit ei omne iudicium, idest
genuit eum iudicem; infra ibid., 30: sicut audio iudico; idest,
sicut habeo esse a patre, ita et iudicium. Ratio huius est, quia
filius nihil aliud est, ut dictum est supra, quam conceptus paternae
sapientiae; unusquisque autem per conceptum suae sapientiae iudicat:
unde sicut pater omnia per filium facit, ita et omnia per ipsum
iudicat. Et fructus huius est ut omnes honorificent filium, sicut
honorificant patrem; idest, exhibeant ei cultum latriae, sicut
patri. Cetera vero non mutantur. Sed attendenda est, secundum
Hilarium, mirabilis connexio verborum, ut errores contra aeternam
generationem confutentur. Duae namque haereses contra ipsam
generationem aeternam exortae fuerunt. Una Arii dicentis filium
minorem patre; quod est contra aequalitatem et unitatem. Alia
Sabellii dicentis non esse distinctionem personarum in divinis; quod
est contra originem. Et ideo ubicumque facit mentionem de unitate et
aequalitate, statim addit et distinctionem personarum secundum
originem, et e converso. Unde, quia innuit originem personarum,
dicens: non potest filius a seipso facere quidquam, nisi quod viderit
patrem facientem, ne crederes inaequalitatem, statim subiungit:
quaecumque enim ille fecerit, haec et filius similiter facit. Et, e
converso, cum innuit aequalitatem, dicens: sicut pater suscitat
mortuos et vivificat, ita et filius quos vult vivificat, ne discredas
originem et filium genitum, subiungit: neque enim pater iudicat
quemquam; sed omne iudicium dedit filio. Eodem modo cum insinuat
aequalitatem personarum, dicens ut omnes honorificent filium, sicut
honorificant patrem, statim subiungit de missione, in qua demonstratur
origo, dicens qui non honorificat filium, non honorificat patrem, qui
misit illum, non per separationem a seipso. Missionem audi, infra
VIII, 29: qui misit me, mecum est, et non reliquit me solum.
Supra ostendit dominus se habere virtutem vivificativam; hic ostendit
modum quo aliquis ab ipso vitam participare potest, et primo ponit
modum, quomodo aliquis per ipsum vitam participet; secundo huiusmodi
adimpletionem praenuntiat, ibi amen, amen dico vobis, quia venit
hora. Circa primum considerandum est, quod sunt quatuor gradus
vitae. Unus quidem invenitur in plantis, quae nutriuntur, augentur
et generantur et generant; alius in animalibus, quae tantum sentiunt;
alius vero in his quae moventur, quae sunt animalia perfecta; ulterius
vero est aliud genus vitae in his quae intelligunt. Tot ergo
existentibus gradibus vitae, impossibile est vel vitam quae est in
plantis, vel eam quae est in sensu, aut eam quae est ex motu, esse
primam vitam. Nam prima vita debet esse per se vita, non
participata. Nulla autem vita potest esse talis nisi sola vita
intellectualis, aliae autem tres communes sunt corporali et spirituali
creaturae; corpus autem quod vivit, non est ipsa vita; sed vitam
participans: et ideo vita intellectualis est prima vita, quae est vita
spiritualis, quae immediate percipitur a primo vitae principio, unde
dicitur vita sapientiae. Et propter hoc in Scripturis vita
attribuitur sapientiae. Prov. VIII, 35: qui me invenerit,
inveniet vitam, et hauriet salutem a domino. Sic ergo vitam a
Christo, qui est Dei sapientia, participamus, inquantum anima
nostra ab ipso sapientiam percipit. Haec autem vita intellectualis
perficitur in vera cognitione divinae sapientiae, quae est vita
aeterna. Infra XVII, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant
te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum. Sed ad nullam
sapientiam potest homo pervenire nisi per fidem: unde in scientiis
nullus ad sapientiam pervenit, nisi prius fidem adhibeat dictis a
magistro. Si ergo nos volumus ad illam vitam sapientiae pervenire,
oportet nos per fidem credere ea quae ab illa nobis proponuntur. Ad
Hebr. XI, 6: oportet accedentem ad Deum credere quia est, et
inquirentibus se remunerator sit. Is. XXVIII, 16, secundum
aliam litteram: nisi credideritis, non intelligetis. Et ideo dominus
congrue modum perveniendi ad vitam ostendit esse per fidem, dicens qui
verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam.
Et primo ponit meritum fidei; secundo subdit praemium eius, ibi habet
vitam aeternam. Circa meritum fidei primo ponit illud per quod fides
introducitur; secundo illud cui fides innititur. Introducitur quidem
fides per verbum hominis; Rom. X, 17: fides ex auditu, auditus
autem per verbum Christi. Innititur autem fides non verbo hominis sed
ipsi Deo; Gen. c. XV, 6: credidit Abraham Deo, et reputatum
est ei ad iustitiam; Eccli. II, 8: qui timetis Deum, credite
illi. Sic nos introducit per verbum hominis ad credendum, non ipsi
homini qui loquitur, sed Deo cuius verba loquitur; I Thess. II,
13: cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud
non sicut verbum hominum, sed, sicut vere est, verbum Dei. Et haec
duo dominus ponit. Primo illud per quod fides introducitur; unde
dicit qui verbum meum audit, quod introducit ad fidem. Secundo illud
cui innititur, cum dicit et credit ei qui misit me, non mihi, sed
illi in cuius virtute loquor. Quae quidem verba possunt competere
Christo secundum quod homo inquantum per verbum eius humanum homines
conversi sunt ad fidem; et secundum quod Deus, inquantum Christus
est verbum Dei. Cum enim Christus sit verbum Dei, manifestum est
quod audientes Christum audiebant verbum Dei et per consequens
credebant Deo. Et hoc est quod dicit: qui audit verbum meum, idest
me verbum Dei, et credit ei, idest patri cuius sum verbum. Praemium
autem fidei ponit cum subdit habet vitam aeternam. Et ponit tria quae
nos habebimus in gloria, sed ordine retrogrado. Primo enim
consequemur resurrectionem ex mortuis; secundo liberationem a futuro
iudicio; tertio vitam aeternam: quia, ut dicitur Matth. XXV,
46 post iudicium ibunt iusti in vitam aeternam. Et haec tria ponit
ad fidei praemium pertinere: et primo tertium tamquam magis
desideratum. Unde dicit qui credit, scilicet per fidem, habet vitam
aeternam, quae consistit in plena Dei visione. Et dignum est ut qui
credit propter Deum his quae non videt, perducatur ad plenam eorum
visionem; infra c. XX, 31: haec scripta sunt ut credatis
(...) et ut credentes vitam habeatis in nomine eius. Secundo
ponit secundum, cum dicit et in iudicium non veniet. Sed contra hoc
est quod apostolus dicit II Cor. V, 10: omnes nos astare
oportet ante tribunal Christi, etiam ipsos apostolos: ergo qui
credit, in iudicium veniet. Sed dicendum, quod duplex est iudicium.
Scilicet condemnationis, et in isto non venient qui fide formata in
Deum credunt: de quo dicebat Ps. CXLII, 2: non intres in
iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis
vivens; supra III, 18: qui credit non iudicatur. Est etiam
iudicium discretionis vel discussionis, et ad istud oportet nos omnes
ante tribunal Christi exhibere, ut dicit apostolus; et de isto
dicitur in Ps. XLII: iudica me, Deus, et discerne causam
meam. Tertio ponit praemium, cum dicit sed transit a morte in vitam,
vel transiet, secundum aliam litteram. Quod quidem potest exponi
dupliciter. Primo ut referatur ad resurrectionem animae et sic planus
est sensus quasi dicat: non solum per fidem adipiscitur vitam aeternam
et liberatur a iudicio, sed etiam remissionem peccatorum consequitur.
Unde dicit sed transit de infidelitate ad fidem, de iniustitia ad
iustitiam; I Io. III, 14: nos scimus quoniam translati sumus
de morte ad vitam. Secundo ut referatur ad resurrectionem corporum;
et tunc est expositivum huius quod dicit habet vitam aeternam. Posset
enim ex hoc aliquis credere quod qui credit in Deum, numquam
moreretur, sed viveret in aeternum; quod esse non potest, quia omnes
homines solvere oportet debitum primae praevaricationis, secundum illud
Ps. LXXXVIII, 49: quis est homo qui vivet, et non videbit
mortem? Et ideo non est intelligendum, eum qui credit sic habere
vitam aeternam, quasi numquam moriturus; sed quia de hac vita transiet
per mortem in vitam, idest per mortem corporis reparabitur in vitam
aeternam. Vel transiet quantum ad causam: quia quando homo credit,
iam habet meritum gloriosae resurrectionis; Is. XXVI, 19:
vivent mortui tui, interfecti tui resurgent. Et tunc soluti a morte
veteris hominis suscipiemus vitam novi hominis, scilicet Christi.
Amen, amen dico vobis et cetera. Quia possent aliqui dubitare utrum
aliqui de morte ad vitam transirent, ideo dominus praenuntiat huiusmodi
adimpletionem dicens: dico quod transiet de morte in vitam, et hoc iam
ante impletur. Et hoc est quod dicit: amen, amen dico vobis, quia
venit hora, non fatali necessitate subiecta, sed a Deo praeordinata;
I Io. II, 18: novissima hora est. Et ne credatur distare
subiungit et nunc est (Rom. XIII, 11: hora est iam nos de
somno surgere), hora scilicet nunc est, quando mortui audient vocem
filii Dei, et qui audierint vivent. Quod potest dupliciter exponi.
Uno modo ut referatur ad resurrectionem corporis et dicatur venit
hora, et nunc est etc., quasi dicat: verum est quod omnes finaliter
resurgent, sed etiam nunc est hora, quando aliqui, quos
resuscitaturus erat dominus, audient vocem eius. Sic audivit Lazarus
quando dictum est ei, veni foras, ut dicitur infra XI, 43; sic
audivit filia archisynagogi, ut dicitur Matth. IX, 18 et filius
viduae, ut habetur Lc. VII, 12. Et ideo, dicit signanter et
nunc est, quia per me iam incipiunt mortui resuscitari. Alio modo,
secundum Augustinum, ut hoc quod dicit nunc est, referatur ad
resurrectionem animae. Nam, sicut dictum est supra, duplex est
resurrectio: scilicet corporum, quae erit; et hoc nondum est sed erit
in iudicio futuro; alia est animarum, de morte infidelitatis ad vitam
fidei, et iniustitiae ad iustitiam; et hoc iam nunc est. Et ideo
dicit venit hora, et nunc est, quando mortui, scilicet infideles et
peccatores, audient vocem filii Dei, et qui audierint vivent,
secundum veram fidem. Sed duo mirabilia in his verbis implicari
videntur. Unum, cum dicit mortuos audire; aliud cum subdit, eos per
auditum reviviscere, quasi prior sit auditus quam vita, cum tamen
auditus sit quidam actus vitae. Sed si hoc referamus ad
resurrectionem, verum est quod mortui audient, idest obedient voci
filii Dei. Vox enim expressiva est interioris conceptus. Tota autem
natura ad nutum obedit voluntati divinae; Rom. IV, 17: vocat ea
quae non sunt, tamquam ea quae sunt. Secundum hoc ergo ligna,
lapides et omnia, non solum ossa arida, sed et cineres corporum
mortuorum audient vocem filii Dei, inquantum ad nutum ei obedient.
Et hoc non convenit Christo inquantum est filius hominis sed inquantum
est filius Dei, quia verbo Dei omnia obediunt. Et ideo signanter
dicit filii Dei; Matth. VIII, 27: qualis est hic, quia mare
et venti obediunt ei? Si vero referatur ad resurrectionem animarum,
rationem habet quod dicitur: nam vox filii Dei, qua interius per
inspirationem vel exterius per praedicationem suam et aliorum, corda
fidelium movet, habet vim vivificativam, infra VI, 64: verba
quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt, et sic vivificat
mortuos, dum iustificat impios. Et quia auditus est via ad vitam vel
naturae per obedientiam, ad reparationem scilicet naturae, vel auditus
fidei ad reparationem vitae et iustitiae, ideo dicit et qui audierint,
per obedientiam quantum ad resurrectionem corporum, vel per fidem
quantum ad resurrectionem animarum, vivent, in corpore in aeterna vita
et in iustitia in vita gratiae et cetera.
|
|