|
Supra ostendit dominus se habere potestatem vivificativam et
iudiciariam, et explicavit utramque per effectum, hic manifestat
quomodo utraque potestas sibi competat, et primo ostendit hoc de
potestate vivificativa; secundo de potestate iudiciaria, ibi et
potestatem dedit ei iudicium facere. Dicit ergo primo: dico quod
sicut pater suscitat mortuos ita et ego, et qui audit verbum meum,
habet vitam aeternam: et hoc ideo habeo, quia sicut pater habet vitam
in semetipso, sic et filio dedit habere vitam in semetipso. Circa
quod sciendum est, quod aliqui vivunt, sed non habent vitam in
semetipsis sicut Paulus Gal. II, 20: quod autem nunc vivo, in
fide filii Dei vivo. Et iterum: vivo ego, iam non ego, vivit vero
in me Christus. Vivebat ergo, sed non in semetipso, sed in alio per
quem vivebat; sicut et corpus vivit, sed non habet vitam in
semetipso, sed in anima per quam vivit. Illud ergo in semetipso vitam
habet, quod habet vitam essentialem non participatam, idest quod ipsum
est vita. In quolibet autem genere rerum, quod est per essentiam,
est causa eorum quae sunt per participationem, sicut ignis est causa
omnium ignitorum. Quod ergo est per essentiam vita, est causa et
principium omnis vitae in viventibus. Et ideo ad hoc quod aliquod sit
principium vitae requiritur quod sit per essentiam vita. Et ideo
congrue manifestat dominus se totius vitae principium, dicens se habere
vitam in semetipso, idest per essentiam, cum dicit sicut pater habet
vitam in semetipso, idest sicut est vivens per essentiam, ita et
filius. Ideo sicut pater est causa vitae, ita filius suus. Ostendit
autem aequalitatem filii ad patrem, cum dicit sicut pater habet vitam
in semetipso; et distinctionem, cum dicit dedit filio. Sunt enim
aequales in vita pater et filius; sed distinguuntur, quia pater dat,
filius accipit. Nec est intelligendum, quod filius a patre dante
accipiat vitam, quasi praeexistat eam non habens, sicut in istis
inferioribus materia prima existens accipit formam, et subiectum
subiicitur accidenti: quia nihil in filio praeexistens est acceptioni
vitae. Nam, sicut Hilarius dicit, filius nihil habet nisi natum,
idest quod per nativitatem accepit. Et cum sit ipsa vita, ideo
intelligendum est dedit filio vitam, idest, produxit filium vitam.
Sicut si dicatur: mens dat verbo vitam, non quasi verbum praeexistat
et postea vitam recipiat, sed quia produxit verbum in eadem vita qua
ipsa vivit. Destruuntur autem per haec verba tres errores, secundum
Hilarium. Primo Arianorum, qui dicentes filium minorem patre,
coacti sunt per hoc quod supra dictum est quaecumque pater fecerit,
haec et filius facit, dicere, quod filius sit aequalis patri in
virtute; sed tamen adhuc negant eum esse aequalem sibi in natura. Sed
ecce quod etiam in hoc confutantur, per hoc quod dicitur sicut pater
habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere in
semetipso. Nam cum vita pertineat ad naturam, si filius habet vitam
in semetipso sicut et pater, manifestum est quod tenet in se originis
suae indivisibilem et aequalem cum patre naturam. Secundus error
eorum, quantum ad hoc quod negabant filii coaeternitatem ad patrem,
dicentes, filium ex tempore incepisse: quod destruitur inquantum dicit
filius vitam habet in semetipso. Nam in omnibus viventibus quorum
generatio est in tempore, semper est invenire aliquid quod aliquando
fuit non vivens; sed in filio quidquid est, est ipsa vita et ideo sic
accepit ipsam vitam, quod vitam habet in semetipso, ut semper fuerit
vivens. Tertio per hoc quod dicit dedit, destruitur error Sabellii
negantis distinctionem personarum. Si enim pater vitam dedit filio,
manifestum est quod alius est pater qui dedit, et alius filius qui
accepit. Consequenter cum dicit et potestatem dedit ei iudicium
facere, manifestat se habere iudiciariam potestatem, et primo
manifestat suam potestatem iudiciariam; secundo rationem dictorum
assignat, ibi non possum ego a me facere quidquam. Circa primum duo
facit. Primo ponit potestatis iudiciariae originem; secundo ostendit
iudicii aequitatem, ibi et procedent qui bona fecerunt, in
resurrectionem vitae. Circa primum notandum est, quod hoc quod dicit
potestatem dedit ei, potest legi dupliciter. Uno modo secundum
Chrysostomum, alio modo secundum Augustinum. Si autem legatur
secundum Chrysostomum, tunc haec pars dividitur in duas. Primo
proponit iudiciariae potestatis derivationem; secundo excludit
dubitationem, ibi quia filius hominis est. Sciendum est autem, quod
haec littera sic punctatur secundum Chrysostomum: potestatem dedit ei
iudicium facere, postea resumitur quia filius hominis est, nolite
mirari hoc. Et huius punctationis ratio est, quia Paulus
Samosatenus, quidam antiquus haereticus, qui sicut et Photinus
dicebat Christum purum hominem esse, et initium sumpsisse ex virgine,
punctabat sic: potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius
hominis est, et postea resumitur: nolite mirari hoc, quia venit hora
etc., quasi intelligens per hoc quod ideo necesse fuit dari potestatem
iudiciariam Christo, quia filius hominis est, idest purus homo, cui
ex se non convenit iudicare homines. Et ideo oportet quod si iudicat
alios, sibi detur potestas iudicandi. Sed hoc, secundum
Chrysostomum, non potest stare, quia nullam convenientiam habet quod
dicitur. Si enim ideo suscepit potestatem iudiciariam, quia homo
est, tunc pari ratione, cum cuilibet homini conveniat iudiciaria
potestas per humanam naturam, non plus competet Christo quam aliis
hominibus. Non ergo sic legendum est; sed dicendum, quod quia est
ineffabilis Dei filius, propterea et iudex est. Et hoc est quod
dicit: non solum dedit ei pater quod vivificat; sed etiam potestatem
dedit ei, per aeternam generationem, iudicium facere, sicut per eam
dedit ei vitam habere in semetipso; Act. X, 42: hic est qui
constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum. Dubitationem
excludit cum dicit nolite mirari hoc: et primo movet eam; secundo
excludit, ibi, quia venit hora et cetera. Dubitatio autem oriebatur
in cordibus Iudaeorum, quia aestimantes Christum nihil plus esse quam
purum hominem, ea vero, quae dicebantur de eo, erant supra hominem,
et etiam supra Angelum, mirabantur cum audirent. Et ideo dicit
nolite mirari hoc, scilicet quod dixi, quod filius vivificat mortuos
et habet iudiciariam potestatem, propter hoc quia filius hominis est.
Et de hoc mirabantur, quia purum hominem aestimantes, videbant in eo
facta divina; Matth. VIII, 27: mirabantur omnes dicentes:
qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? Et subdit causam
quare non mirentur, quia scilicet ipse idem qui est filius hominis,
est filius Dei. Et licet, secundum Chrysostomum, non exprimatur
ista propositio, scilicet quod idem est filius hominis qui est filius
Dei, ponit tamen dominus illud ex quo propositio illa de necessitate
sequitur: sicut videmus, quod syllogizantes in doctrinis frequenter
non proponunt intentum principaliter, sed illud ex quo de necessitate
sequitur. Et ideo dominus non dicit quod ipse est filius Dei, sed
quod filius hominis talis est quod ad vocem eius suscitantur omnes
mortui: ex quo necessario sequitur quod sit filius Dei, nam suscitare
mortuos est opus proprium Dei. Et ideo dicit nolite mirari, quia
venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii
Dei. Sed non dicit et nunc est, ut supra dixit; neque quia ista
hora nunc non est. Similiter hic dicit omnes, quod non dixerat
supra: quia in prima resurrectione aliquos tantum resuscitavit,
scilicet Lazarum, filium viduae, et puellam; sed tunc in futura
resurrectione, quae erit tempore iudicii, omnes audient vocem filii
Dei, et resurgent; Ezech. c. XXXVII, 12: aperiam tumulos
vestros, et educam vos de sepulcris vestris. Secundum autem
Augustinus, loquitur sic punctando: potestatem dedit ei iudicium
facere, quia filius hominis est, et postea subditur nolite mirari
hoc. Et secundum hoc dividitur in duas partes. In prima enim
tangitur collatio iudiciariae potestatis facta filio hominis; secundo
manifestatur per maioris potestatis collationem, ibi nolite mirari
hoc. Circa primum sciendum est, secundum Augustinum, quod supra
locutus est de resurrectione animarum, quae fit per filium Dei; hic
vero loquitur de resurrectione corporum, quae fit per filium hominis.
Et quia universalis resurrectio corporum futura est tempore iudicii,
ideo hic praemittit de iudicio, dicens: potestatem dedit ei, scilicet
Christo, iudicium facere, et hoc quia filius hominis est, idest
secundum humanam naturam. Unde et post resurrectionem dicit, Matth.
ult., c. 18: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.
Est autem data iudiciaria potestas Christo secundum quod homo,
propter tria. Primo ut ab omnibus videretur: necesse est enim iudicem
a iudicandis videri. Iudicabuntur autem boni et mali, et boni quidem
Christum videbunt secundum divinitatem et humanitatem; mali autem eum
secundum divinitatem videre non poterunt, quia haec visio est beatitudo
sanctorum, nec videtur nisi a mundis corde, ut dicitur Matth. V,
8: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et ideo ut
videatur in iudicio non solum a bonis, sed etiam a malis, iudicabit in
forma humana; Apoc. I, 7: videbit eum omnis oculus, et qui eum
pupugerunt. Secundo, quia per humilitatem passionis promeruit gloriam
exaltationis. Unde sicut ille qui mortuus est, resurrexit, ita forma
illa iudicabit quae iudicata est, et sedebit iudex in iudicio hominum
qui stetit sub iudice homine; damnabit vere reos qui factus est falso
reus, ut dicit Augustinus libro de verbis domini. Iob XXXVI,
c. 17: causa tua quasi impii iudicata est; sed iudicium causamque
recipies. Tertio ad insinuandum iudicis clementiam. Quod homo
iudicetur a Deo, videtur valde terribile: horrendum est enim incidere
in manus Dei viventis, ut dicitur Hebr. X, 31; sed quod homo
iudicem habeat hominem, confidentiam praebet: et ideo ut iudicis
experiaris clementiam, hominem habebis iudicem; Hebr. IV, 15:
non habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris.
Sic ergo dedit potestatem Christo, iudicium facere, quia filius
hominis est. Sed hoc quidem nolite mirari, quia maiorem potestatem
contulit ei, scilicet resuscitandi mortuos; unde dicit: quia venit
hora, scilicet novissima, quae erit in fine mundi; Ez. VII,
7: venit tempus, prope est dies occisionis; in qua omnes qui in
monumentis sunt audient vocem filii Dei. Supra autem non dixit
omnes, quia ibi loquebatur de resurrectione spirituali, secundum quam
non omnes in primo adventu resurrexerunt; quia II Thess. III,
2, dicitur: non enim omnium est fides. Hic vero loquitur de
resurrectione corporum secundum quam omnes resurgemus, I Cor. XV,
20 ss. sed addit qui in monumentis sunt, quod supra non dixerat:
quia animae non sunt in monumentis, sed corpora, quorum tunc
resurrectio erit. Omnes ergo qui in monumentis sunt, audient vocem
filii Dei. Vox ista erit sensibile signum filii Dei, ad quam omnes
suscitabuntur; I Thess. IV, 15: dominus veniet in iussu
Archangeli, et in tuba Dei. Et simile habetur I Cor. XV,
52, Matth. XXV, 6: media nocte clamor factus est. Quae
quidem vox habebit virtutem ex divinitate Christi; Ps. LXVII,
34: dabit voci suae vocem virtutis. Quia ergo Augustinus dicit,
quod resurrectio corporum fit per verbum carnem factum, resurrectio
animarum per verbum, ut dictum est supra; ideo quaerendum est quomodo
hoc intelligatur. Aut enim subintelligitur de causa prima, aut de
causa meritoria. Si quidem de causa prima, constat quod divinitas
Christi est causa corporalis et spiritualis resurrectionis, idest
corporum et animarum, secundum illud Deut. XXXII, 39: ego
occidam, et ego vivere faciam. Si vero de causa meritoria, tunc
humanitas Christi est causa utriusque resurrectionis: quia per
mysteria quae in carne Christi completa sunt, reparamur non solum
quantum ad corpora ad vitam incorruptibilem, sed etiam quantum ad
animas ad vitam spiritualem; Rom. IV, 25: traditus est propter
nostras iniquitates, et resurrexit propter iustificationem nostram.
Non ergo videtur verum quod dicit Augustinus. Sed dicendum, quod
Augustinus loquitur de causa exemplari et de causa qua illud quod
vivificatur, conformatur vivificatori: nam omne illud quod per aliud
vivit, conformatur ei per quod vivit. Resurrectio autem animarum non
est per hoc quod animae conformantur humanitati Christi, sed verbo,
quia vita animae est per solum verbum; et ideo dicit animarum
resurrectionem fieri per verbum. Resurrectio vero corporum erit per
hoc quod corpora nostra conformabuntur corpori Christi per vitam
gloriae, videlicet per claritatem corporum; secundum illud Phil.
III, v. 21: reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum
corpori claritatis suae. Et secundum hoc dicit resurrectionem corporum
fieri per verbum carnem factum. Consequenter cum dicit et procedent
qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, ostendit aequalitatem
iudicii, quia boni praemiabuntur, unde dicit procedent qui bona
fecerunt, in resurrectione vitae, idest ad hoc quod vivant in aeterna
gloria, mali autem damnabuntur; unde dicit qui vero mala egerunt, in
resurrectionem iudicii; idest, resurgent in condemnationem; Matth.
XXV, 46: ibunt hi in supplicium aeternum, scilicet mali, iusti
autem in vitam aeternam; Dan. XII, 2: multi ex his qui in
terrae pulvere dormierant, resurgent: quidam quidem ad vitam, alii
autem ad opprobrium sempiternum, ut videant semper. Et nota, quod
supra loquens de resurrectione animarum, dicit: qui audierint vivent,
hic vero dicit quod procedent; et hoc propter malos, qui vadunt in
condemnationem: nam vita eorum non est dicenda vita, sed potius mors
aeterna. Similiter etiam supra fecit mentionem de fide tantum,
dicens: qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam
aeternam, et in iudicium non venit; hic ne credas solam fidem sine
operibus ad salutem sufficere, facit mentionem de omnibus operibus,
dicens qui bona fecerunt, procedent in resurrectionem vitae; quasi
dicat: non qui credit tantum, sed qui cum fide bona operatur,
procedit in resurrectionem vitae; Iac. II, 26: fides sine
operibus mortua est. Consequenter cum dicit non possum ego a me ipso
facere quidquam, assignat rationem praemissorum. Duo autem
praemiserat, scilicet originem potestatis, et aequitatem iudicii; et
ideo utriusque causam assignat. Primo de primo. Secundo de secundo,
ibi et iudicium meum iustum est. Sciendum est autem circa primum,
quod hoc quod dicit non possum ego a meipso facere quidquam, potest
dupliciter legi, etiam secundum Augustinum. Primo ut referatur ad
filium hominis hoc modo: tu dicis quod habes potestatem resuscitandi
mortuos, quia filius hominis es, sed numquid hoc est tibi inquantum tu
es filius hominis? Non, quia non possum ego a meipso facere
quidquam; sed sicut audio, iudico. Non dicit, sicut video,
secundum quod supra dixerat: filius non potest a se facere quidquam,
nisi quod viderit patrem facientem, sed dicit sicut audio: nam audire
idem est in hoc loco quod obedire. Obedire autem pertinet ad illum cui
fit imperium. Imperare autem pertinet ad superiorem. Et ideo, quia
Christus inquantum homo minor est patre, dicit sicut audio; idest,
secundum quod inspiratur a Deo in anima mea. De ipso auditu dicit
Ps. LXXXIV, 9: audiam quid loquatur in me dominus Deus.
Supra autem, quia loquebatur de se secundum quod est verbum Dei,
dixit viderit. Consequenter cum dicit et iudicium meum iustum est,
manifestat aequitatem iudicii. Dixerat enim: et procedent qui bona
fecerunt in resurrectionem vitae, sed posset aliquis dicere: numquid
faciet gratiam aliquibus minus puniendo, et plus remunerando? Ideo
respondet quod non, dicens: quia iudicium meum verum est. Cuius
ratio est quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui
misit me. In domino enim Iesu Christo sunt duae voluntates. Una
divina quam habet eamdem cum patre; alia humana, quae est sibi
propria, sicut est proprium eius esse hominem. Voluntas humana fertur
in bonum proprium; sed in Christo per rectitudinem rationis regebatur
et regulabatur, ut semper in omnibus voluntati divinae conformaretur;
et ideo dicit: non quaero implere voluntatem meam propriam, quae,
quantum in se est, inclinatur ad bonum proprium, sed voluntatem eius
qui misit me, patris; Ps. XXXIX, 9: ut facerem voluntatem
tuam, Deus meus, volui; Matth. XXVI, 39: non quod ego
volo, sed quod tu vis. Et si quidem diligenter attenditur, dominus
veram rationem assignat iusti iudicii, dicens quia non quaero
voluntatem meam: non enim iudicium alicuius est iniustum, quando
procedit ab eo secundum regulam legis; voluntas autem divina regula
est, et lex voluntatis creatae: et ideo voluntas creata, et ratio
quae regulatur secundum regulam divinae voluntatis, iusta est, et
iudicium eius iustum. Secundo vero exponitur ut referatur ad filium
Dei, et manet eadem divisio quae prius posita est. Dixit ergo
Christus inquantum verbum manifestans originem suae potestatis: non
possum ego a me facere quidquam, eo modo sicut supra dixit: non potest
filius a se facere quidquam; nam suum facere, et suum posse, est suum
esse; esse autem est ei ab alio, scilicet a patre: et ideo, sicut
non est a se, ita a se non potest facere quidquam; infra VIII,
28: a meipso facio nihil. Hoc autem quod dicit sed sicut audio,
iudico, eodem modo exponendum est sicut illud supra nisi quod viderit
patrem facientem. Nos enim scientiam, seu cognitionem aliquam
accipimus per visum et per auditum (isti enim duo sensus maxime
serviunt disciplinae), sed quia in nobis alius est visus, alius
auditus; ideo aliter accipimus scientiam per visum, quia inveniendo;
aliter per auditum, quia addiscendo. In filio vero Dei idem est
auditus et visus; et ideo sive dicatur audit, sive vidit, idem
significat secundum acceptionem scientiae. Et quia iudicium in
qualibet natura intellectuali ex scientia procedit, signanter dicit
sicut audio, iudico; idest, sicut cognitionem simul cum esse a patre
accepi, sic iudico; infra XV, 15: omnia quae audivi a patre
meo, nota feci vobis. Manifestans vero iudicii aequitatem, dicit et
iudicium meum verum est. Cuius ratio est, quia non quaero voluntatem
meam. Sed numquid non est eadem voluntas patris et filii? Sed
dicendum, quod eadem quidem voluntas est utriusque, sed tamen pater
non habet voluntatem ab alio, filius vero habet ab alio, scilicet a
patre. Sic ergo filius implet voluntatem suam ut alterius, idest ab
alio habens; pater vero ut suam, idest non habens ab alio: et ideo
dicit non quaero voluntatem meam, quae sit mihi originaliter a me
ipso, sed quae est mihi ab alio, scilicet a patre.
|
|