|
Posita doctrina circa potestatem filii vivificativam, hic consequenter
confirmat eam, et primo confirmat quae de excellentia potestatis suae
dixerat, per multiplex testimonium; secundo redarguit eorum tarditatem
ad credendum, ibi claritatem ab hominibus non accipio et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ponit necessitatem inducendi
testimonium; secundo inducit ipsa testimonia, ibi alius est qui
testimonium perhibet de me. Necessitas testimonii inducendi erat ex
parte Iudaeorum qui ei non credebant; et propter hoc dicit si ego
testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum. Sed
admirationis praebet materiam quod dicitur. Nam sicut dominus de se,
infra XIV, v. 6 dicit, ipse est veritas: quomodo ergo
testimonium eius non est verum? Si veritas est, cui credetur si
veritati non creditur? Et ideo dicendum, secundum Chrysostomum,
quod dominus hic de se loquitur secundum aliorum opinionem, ut sit
sensus: si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non
est verum, quantum ad vestram reputationem, qui non accipitis illud
quod de me dico, nisi per aliud testimonium confirmetur; infra
VIII, 13: tu de teipso testimonium dicis: testimonium tuum non
est verum. Consequenter cum dicit alius est qui testimonium perhibet
de me, inducit testimonia, et primo testimonium humanum; secundo
testimonium divinum, ibi ego autem habeo testimonium maius Ioanne.
Circa primum duo facit. Primo inducit testimonium Ioannis; secundo
rationem testimonii assignat, ibi ego autem non ab homine testimonium
accipio. Circa primum duo facit. Primo inducit testimonium; secundo
commendat eius testimonium, ibi scio quia verum est testimonium eius.
Testem inducit dicens alius est qui testimonium perhibet de me. Iste
alius, secundum Chrysostomum, est Ioannes Baptista, de quo dicitur
supra I, 6: fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes: hic
venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine.
Testificationem autem commendat cum dicit et scio quia verum est
testimonium eius. Et hoc a duobus. Primo a veritate; secundo ab
auctoritate: quia fuit ab eis requisitum, ibi vos misistis ad
Ioannem. A veritate quidem commendat eius testimonium, dicens et
scio, idest pro certo experior, quia verum est testimonium eius,
scilicet Ioannis, quod perhibet de me. Sic enim pater eius
Zacharias prophetavit de eo, Lc. I, 76: praeibis enim ante
faciem domini parare vias eius, ad dandam scientiam salutis plebi
eius. Constat autem quod testimonium mendax non est salutiferum, sed
mortiferum: quia mendacium est causa mortis; Sap. 2, 11: os
quod mentitur occidit animam. Si ergo testimonium Ioannis est ad
dandam scientiam salutis plebi eius, verum est testimonium eius. Sed
secundum Glossam aliter: si testimonium perhibeo de meipso,
testimonium meum non est verum. Supra Christus locutus est de se
secundum quod Deus, hic vero loquitur secundum quod homo. Et est
sensus: si ego, homo scilicet, testimonium de me perhibeo, scilicet
absque Deo, idest quod Deus pater non perhibeat; tunc sequitur quod
testimonium meum non est verum: nam verbum humanum nisi a Deo
fulciatur, nihil veritatis habet, secundum illud Rom. c. III,
4: est autem Deus verax, omnis autem homo mendax. Unde si
intelligamus Christum ut hominem a deitate separatum et ei non
conformem, et in essentia eius mendacium invenitur et in verbis; infra
VIII, v. 14: si ego testimonium perhibeo de me ipso, verum
testimonium meum; infra: quia solus non sum; sed ego, et qui misit
me pater. Et ideo quia non erat solus, sed cum patre, verum est
testimonium eius. Unde ut ostendat testimonium eius veritatem non
habere ex eius humanitate secundum se, sed inquantum est coniuncta
divinitati et verbo Dei, dicit sed alius est qui testimonium perhibet
de me: non Ioannes, sed pater, secundum istam expositionem: quia si
testimonium Christi hominis de se non est verum et efficax, multo
minus esset efficax testimonium Ioannis. Non ergo certificatur
testimonio Ioannis, sed testimonio patris: unde iste alius qui
testimonium perhibet, intelligitur pater. Et scio quia verum est
testimonium eius, nam ipse veritas est; I Io. I, v. 5: Deus
lux est, idest veritas, et tenebrae, mendacii, in eo non sunt
ullae. Sed prima expositio, quae Chrysostomi est, magis est
litteralis. Commendat etiam testimonium Ioannis ab auctoritate, quia
fuit requisitum a Iudaeis, cum dicit vos misistis ad Ioannem; quasi
diceret: scio quia verum est testimonium eius nec vos debetis illud
repudiare, quia propter magnam auctoritatem qua erat apud vos Ioannes
requisivistis ab eo testimonium de me; quod non fecissetis, si eum
dignum fide non opinaremini. Supra I, 19: miserunt Iudaei ab
Ierosolymis sacerdotes et Levitas ad Ioannem. Et Ioannes tunc
testimonium perhibuit, non sibi, sed veritati, idest mihi. Sicut
amicus veritatis veritati Christo testimonium perhibuit; supra I,
20: confessus est, et non negavit: confessus est, quia non sum ego
Christus. Consequenter cum dicit ego autem non ab homine testimonium
accipio, assignat rationem testimonii Ioannis inducti, et primo
excludit rationem opinatam; secundo asserit veram, ibi sed hoc dico ut
vos salvi sitis. Ratio autem inducti testimonii posset ab aliquo credi
esse certificatio de Christo, propter eius insufficentiam; et ideo
hanc excludit dicens ego autem non ab homine testimonium accipio. Ubi
sciendum est, quod in scientiis aliquando probatur aliquid per minus
notum secundum se, sed magis notum quoad nos; aliquando per aliquid
magis notum secundum se et simpliciter. Sicut in hoc loco debebat
quidem probari quod Christus esset Deus: et licet veritas Christi
esset magis nota secundum se et simpliciter, nihilominus tamen probatur
testimonio Ioannis, quod quantum ad Iudaeos magis notum erat. Et
ideo Christus secundum se testimonio Ioannis non indigebat, et hoc
est quod dicit testimonium ab homine non accipio. Sed contra hoc
videtur, quia Is. c. XLIII, 10: vos testes mei, dicit
dominus; Act. I, 8: eritis mihi testes in omni Iudaea et
Samaria, et usque ad ultimum terrae. Quomodo ergo dicit hic
testimonium ab homine non accipio? Sed dicendum, quod hoc dupliciter
potest intelligi. Uno modo ut sit sensus non accipio ab homine
testimonium, quasi sim illo tantum contentus; sed habeo maius
testimonium, scilicet divinum; I Cor. IV, 3: mihi autem pro
minimo est ut a vobis iudicer; Ier. XVII, 16: diem hominis,
idest claritatem humanam, non desideravit: tu scis. Alio modo
testimonium ab homine non accipio, inquantum scilicet testificans est
homo, sed inquantum est illustratus a Deo ad testificandum; supra
I, 6: fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes; I
Thess. II, 6: non quaerentes ab hominibus gloriam; infra
VIII, v. 50: ego gloriam meam non quaero. Sic ergo accipio
testimonium Ioannis, non inquantum fuit homo, sed inquantum missus et
illustratus a Deo ad testificandum. Tertio modo, et melius, ego
testimonium non accipio ab homine, idest, testimonio humano; quantum
ex me est, auctoritatem non accipio ab aliquo, sed a Deo, qui
demonstrat me clarum. Consequenter cum dicit sed haec dico ut vos
salvi sitis, asserit rationem veram, quae erat ipsorum salus: et
primo ponit rationem; secundo exponit eam. Ratio vero inducti
testimonii erat, ut Iudaei credentes Christo, testimonio Ioannis
salvarentur; et ideo dicit: non accipio testimonium Ioannis propter
me, sed haec dico ut salvi sitis; I Tim. II, 4: vult omnes
homines salvos fieri; et ibid. I, 15: Christus Iesus venit in
hunc mundum peccatores salvos facere. Et exponit quod dicit salvi
sitis: quia scilicet induco testimonium a vobis acceptatum. Et ideo
cum dicit ille erat lucerna ardens et lucens, ponit Ioannis
acceptationem: et primo ponit quod Ioannes fuit testis secundum se
acceptus; secundo quomodo fuit acceptatus apud eos, ibi vos autem
voluistis ad horam exultare in luce eius. Quod autem Ioannes fuerit
secundum se acceptus testis, ostendit per tria quae eum perficiebant.
Primum pertinet ad conditionem naturae et hoc cum dicit ille erat
lucerna; secundum pertinet ad perfectionem affectus, quia ardens;
tertium ad perfectionem intellectus, quia lucens. Erat ergo in natura
perfectus, quia lucerna, idest, illustratus gratia, et illustratus
luce verbi Dei. Differt enim lucerna a luce: nam lux est quae per
seipsam lucet; lucerna vero quae non per se lucet, sed per
participationem lucet. Lux autem vera Christus est, ut dicitur supra
I, 9: erat lux vera quae illuminat omnem hominem. Ioannes autem
lux non erat, ut ibidem dicitur, sed lucerna, quia illustratus erat,
ut testimonium perhiberet de lumine, ducendo ad Christum: de qua
lucerna dicitur in Ps. CXXXI, 17: paravi lucernam Christo
meo. Sed erat in eo affectus ardens et fervens, unde dicit ardens.
Nam aliqui sunt lucernae solum quantum ad officium, sed quantum ad
affectum sunt extinctae: nam sicut lucerna lucere non potest nisi igne
accendatur, ita lucerna spiritualis non lucet nisi prius ardeat et
inflammetur igne caritatis. Et ideo ardor praemittitur illustrationi,
quia per ardorem caritatis datur cognitio veritatis; infra XIV,
23: si quis diligit me, sermonem meum servabit, et pater meus
diliget eum: et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;
infra XV, 15: vos autem dixi amicos, quia omnia quae audivi a
patre meo, nota feci vobis. Eccli. II, 20: qui timetis Deum,
diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. Nam ignis duo habet:
scilicet quod ardet et splendet. Ardor autem ignis significat
dilectionem propter tria. Primo quidem, quia ignis inter omnia
corpora est magis activus: sic et ardor caritatis, intantum quod nihil
eius impetum ferre potest, secundum illud II Cor. V, v. 14:
caritas Christi urget nos. Secundo, quia sicut ignis per hoc quod
est maxime sensitivus, facit multum aestuare, ita et caritas aestum
causat quousque homo consequatur intentum; Cant. ult., 6:
lampades eius lampades ignis atque flammarum. Tertio sicut ignis est
sursum ductivus, ita et caritas, intantum quod coniungit nos Deo; I
Io. IV, 16: qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in
eo. Erat etiam intellectus lucens. Primo quidem per veritatis
cognitionem interius; Is. c. LVIII, 11: implebit
splendoribus idest, splendere faciet. Secundo per praedicationem
exterius; Phili II, 15: inter quos lucetis tamquam luminaria in
mundo, verbum vitae continentes. Tertio per bonorum operum
manifestationem; Matth. V, 16: sic luceat lux vestra coram
hominibus, ut videant opera vestra bona. Quia ergo sic Ioannes
acceptabilis erat secundum se, quia erat lucerna non extincta, sed
ardens, non tenebrosa, sed lucens; dignus est quod et apud vos
acceptaretur. Quod quidem ita fuit, quia vos voluistis exultare ad
horam in luce eius. Et congrue exultationem luci adiungit: quia in
illo homo exultat in quo maxime delectatur; nihil autem est in rebus
corporalibus delectabilius luce, secundum illud Eccle. XI, 7:
delectabile est oculis videre solem. Dicit autem voluistis exultare,
quiescendo et ponendo in eo finem, credendo eum Christum; sed tamen
ad horam, quia in hoc fuistis instabiles: nam videntes Ioannem
homines ad alium, non ad se, ducere, aversi estis ab eo. Unde
dicitur Matth. XXI, 32 quod Iudaei non crediderunt in
Ioannem. Sunt enim de illis de quibus dicitur Matth. XIII,
quia ad tempus credunt. Consequenter cum dicit ego autem habeo
testimonium maius Ioanne, ponit testimonium divinum, et primo inducit
eius magnitudinem; secundo prosequitur de ipso, ibi opera quae dedit
mihi pater ut perficiam ea et cetera. Dicit ergo primo: dico quod ego
quantum est ex me, non accipio ab homine testimonium, sed propter
vos; nam ego habeo testimonium maius Ioanne, scilicet Dei, quod est
maius testimonium quam Ioannis; I Io. ult., 9: si testimonium
hominum accipimus, testimonium Dei maius est. Maius, inquam,
propter maiorem auctoritatem, maiorem cognitionem, et infallibiliorem
veritatem: nam Deus mentiri non potest. Non est Deus ut homo, ut
mentiatur: Num. XXIII, 19. Testimonium autem prosequitur
cum dicit opera enim quae dedit mihi pater ut perficiam ea et cetera.
Tripliciter autem testificatus est Deus de Christo: scilicet per
opera, per seipsum et per Scripturas, et ideo primo ponit modum
testificandi quantum ad opera miraculorum; secundo modum testificandi
per seipsum, ibi et qui misit me pater, ipse testimonium perhibuit;
tertio per Scripturas, ibi scrutamini Scripturas et cetera. Dicit
ergo primo: habeo aliud testimonium maius Ioanne; et hoc quantum ad
opera, quia opera miraculorum quae dedit mihi pater ut perficiam ea.
Sciendum est enim, quod naturale est homini virtutem et naturas rerum
ex earum actionibus cognoscere: et ideo convenienter dominus per opera
quae ipse facit, dicit se posse cognosci qualis sit. Cum ergo ipse
propria virtute divina faceret, credendum erat in eo esse virtutem
divinam; infra XV, 24: si opera non fecissem in eis quae nemo
alius fecit, peccatum non haberent, scilicet infidelitatis. Et ideo
ad sui cognitionem per opera sua ducit, dicens opera quae dedit mihi,
in verbo, pater, per aeternam generationem dando mihi virtutem sibi
aequalem. Vel dedit mihi, in conceptione, dando ut sim una persona
Dei et hominis, ut perficiam ea idest, ut propria virtute faciam:
quod dicit ad differentiam aliorum qui miracula faciunt non propria
virtute, sed impetrando a Deo. Unde Petrus dicebat Act. III,
6: in nomine Iesu Christi Nazareni surge. Et ideo ipsi non
perficiunt, sed Deus; Christus vero propria virtute ea perficiebat;
infra XI, 43: Lazare, veni foras. Et ideo opera quae ego
facio, testimonium perhibent de me; infra X, 38. Si mihi non
creditis, saltem operibus credite. Quod autem opera miraculorum sint
testimonia Dei, dicitur Mc. ult., 20: domino cooperante, et
sermonem confirmante sequentibus signis. Consequenter cum dicit et qui
misit me pater, ipse testimonium perhibuit de me, ponit secundum modum
testificandi per ipsum Deum, et primo ponit ipsum modum; secundo
ostendit eos huiusmodi non esse capaces, ibi neque vocem eius unquam
audistis et cetera. Dicit ergo: non solum opera quae dedit mihi
pater, testimonium perhibent de me, sed ipse qui misit me, pater,
testimonium perhibuit de me, in Iordane, quando fuit baptizatus, ut
habetur Matth. IV, 5, et in monte, quando transfiguratus est,
ut dicitur Matth. XVII, 5. Utrobique enim vox patris audita
est: hic est filius meus dilectus. Et ideo credendum est ei, sicut
vero et naturali filio Dei; I Io. ult., 9: hoc testimonium
Dei, quod maius est, quia testificatus est de filio suo. Et sic,
qui non credit eum esse filium Dei, non credit Dei testimonio. Sed
posset aliquis dicere, quod Deus etiam aliis testimonium perhibuit per
seipsum, sicut Moysi in monte, cum quo locutus est, cunctis
audientibus; testimonium vero numquam audivimus, et ideo dicit
dominus, quod neque vocem eius unquam audistis et cetera. Sed contra
Deut. IV, 33, dicitur: si factum est aliquando res
huiuscemodi, ut audiret populus vocem domini Dei loquentis de medio
ignis, sicut tu audisti et vidisti. Quid est ergo quod nunc dicit
Christus neque vocem eius unquam audistis? Respondeo, secundum
Chrysostomum, quod dominus eos in philosophica consideratione
constituens, vult ostendere, quod Deus testificatur alicui
dupliciter, scilicet sensibiliter et intelligibiliter. Sensibiliter
quidem, sicut per vocem sensibilem tantum; et hoc modo testificatus
fuit Moysi in monte Sinai; Deut. IV, 12: vocem eius
audistis, et formam penitus non vidistis. Item per sensibilem
speciem, sicut apparuit Abrahae Gen. XXVI, et Is. VI, 1:
vidi dominum sedentem supra solium excelsum et elevatum. Sed tamen in
istis visionibus nec vox corporalis nec figura Dei est sicut cuiusdam
animalis, sed effective, inquantum a Deo formatur: nam cum Deus sit
spiritus, neque vocem sensibilem de se emittit, nec figurari potest.
Intelligibiliter autem testificatur inspirando in cordibus aliquorum
quod credere debeant et tenere; Ps. LXXXIV, 9: audiam quid
loquatur in me dominus Deus; Osee II, v. 4: ducam eam in
solitudinem, et ibi loquar ad cor eius. Primo ergo testificationis
capaces fuistis: nec mirum, quia non fuerunt Dei nisi effective, ut
dictum est, voces illae et species. Sed non intelligibilis illius
vocis. Neque vocem eius unquam audistis etc., idest participes eius
non fuistis; infra VI, 45: omnis qui audit a patre et didicit,
venit ad me. Sed vos non venitis ad me; ergo non audistis vocem
eius, nec vidistis speciem eius; idest non habuistis istud testimonium
intelligibile, et ideo subdit et verbum eius non habetis in vobis
manens; idest, non habetis verbum interius inspiratum. Et haec ratio
est, quia quem misit ille, idest pater, huic vos non creditis.
Verbum enim Dei ducit ad Christum: nam ipse Christus est naturale
Dei verbum. Omne autem verbum a Deo inspiratum, est quaedam
participata similitudo illius. Cum ergo omnis similitudo participata
ducat in suum principium, manifestum est quod omne verbum inspiratum a
Deo ducit ad Christum. Et ideo, quia vos non ducimini ad me, non
habetis verbum Dei, inspiratum, in vobis manens; infra: qui non
credit in filium Dei, non habet vitam in se manentem. Et dicit
manens, quia cum nullus sit quin aliquam veritatem habeat a Deo, illi
tantum habent veritatem, et verbum in ipsis manens, quibus intantum
cognitio proficit ut perducantur ad veri et naturalis verbi
cognitionem. Vel per hoc quod dicit neque vocem eius unquam audistis,
ostenditur triplex modus quo a Deo aliquid revelatur alicui. Quia vel
per vocem sensibilem, et sic testificatus est Christo in Iordane et
in monte, ut dictum est II Petri I, 16: speculatores facti
illius magnitudinis, voce lapsa de caelo a magnifica gloria. Et hanc
Iudaei non audierunt. Vel per visionem suae essentiae; et hanc
revelat beatis. Et hanc speciem ipsi non viderunt, quia II Cor.
V, 6: quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a domino et cetera.
Vel per interius verbum inspirando; et hoc etiam ipsi non habebant.
Consequenter cum dicit scrutamini Scripturas, ponit tertium modum quo
Deus testificatus est Christo per Scripturas, et primo inducit
Scripturarum testimonium; secundo ostendit eos fructu huius testimonii
non esse capaces, ibi et non vultis venire ad me et cetera. Dicit
ergo scrutamini Scripturas, quasi dicat: vos non habetis verbum Dei
in cordibus vestris, sed in Scripturis; et ideo oportet vos illud
alibi quaerere. Et ideo scrutamini Scripturas; scilicet veteris
testamenti. Nam fides Christi in veteri testamento continebatur, sed
non in superficie, quia in profundo obumbrata figura latebat; II
Cor. III, 15: usque in hodiernum diem ipsum velamen habentes.
Et ideo signanter dicit scrutamini, quasi in profundum quaeratis;
Prov. II, 4: si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut
thesauros effoderis illam, tunc intelliges timorem domini, et
scientiam Dei invenies; Ps. CXVIII, 69: da mihi
intellectum, et scrutabor mandata tua. Ratio autem scrutinii ex
vestra opinione sumitur quia putatis in eis, scilicet Scripturis,
vitam aeternam habere, ex hoc quod dicitur Ez. XVIII, 19:
qui fecerit iudicia mea, vita vivet. Sed estis decepti; quia licet
praecepta veteris legis vitalia sint, non tamen vitam habent in
seipsis; sed intantum dicuntur vitalia inquantum ducunt ad me
Christum; cum tamen vos utamini eis tamquam in se vitam habentibus:
quod decepit vos. Nam illae, scilicet Scripturae, sunt quae
testimonium perhibent de me; idest, intantum vitalia sunt inquantum ad
meam cognitionem ducunt. Vel apertis prophetiis, sicut Is. VII,
14: ecce virgo concipiet, et iterum Deut. XVIII, v. 15:
prophetam suscitabit vobis dominus Deus et cetera. Unde dicitur
Actor. X, 43: huic omnes prophetae testimonium perhibent. Vel
operationibus prophetarum mysticis: unde dicitur Oseae XII, 10:
in manibus prophetarum assimilatus sum. Vel in sacramentis et
figuris; sicut est immolatio agni, et alia figuralia sacramenta
legis; Hebr. X, 1: umbram habens lex futurorum bonorum et
cetera. Et ideo, quia Scripturae veteris testamenti multipliciter
testimonium perhibent de Christo, dicit apostolus, Rom. I, 2:
quod ante promiserat per prophetas in Scripturis sanctis de filio suo,
qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Sed fructum quem
in Scripturis putatis habere, scilicet vitam aeternam, consequi non
poteritis, quia testimoniis Scripturae de me non credentes, non
vultis venire ad me; idest, non vultis credere mihi, in quem est
fructus illarum Scripturarum, ut in me vitam habeatis, quam ego do
credentibus in me; infra X, 28: ego vitam aeternam do eis;
Eccli. IV, 12: sapientia filiis suis vitam inspirat; Prov.
VIII, 35: qui me invenerit inveniet vitam, et hauriet salutem a
domino.
|
|