|
Postquam Deus excellentiam suae potestatis confirmavit testimoniis
hominum, Dei et Scripturarum, hic consequenter eorum tarditatem ad
credendum redarguit. Duplici autem occasione Iudaei persequebantur
Christum: propter solutionem sabbati, in quo videbatur contrarius
legi; et quia dicebat se Dei filium, in quo videbatur contrarius
Deo. Unde propter reverentiam quam habebant ad Deum, et propter
zelum quem habebant ad legem Moysi, persequebantur. Et ideo dominus
intendit ostendere quod non propter hoc eum persequebantur, sed propter
contrarium. Unde primo ostendit irreverentiam ipsorum ad Deum esse
causam incredulitatis ipsorum; secundo quod irreverentia, quam
habebant ad Moysen, fuit causa incredulitatis ipsorum, ibi nolite
putare quia ego accusaturus sum vos apud patrem. Circa primum duo
facit. Primo ponit irreverentiam ipsorum ad Deum; secundo ostendit
quod hoc sit causa incredulitatis ipsorum, ibi quomodo vos potestis
credere, qui gloriam ab invicem accipitis? Circa primum duo facit.
Primo proponit eorum indevotionem ad Deum; secundo manifestat eam per
signum, ibi ego veni in nomine patris mei. Circa primum duo facit.
Primo excludit intentionem opinatam, quae ex verbis praemissis accipi
posset; secundo asserit veram, ibi sed cognovi vos et cetera.
Intentio opinata est, quod quia dominus supra commemoraverat tot
testimonia de seipso, scilicet Ioannis, Dei, et operum suorum, et
Scripturarum, posset opinari a Iudaeis quod hoc fecerit quasi
quaerens humanam gloriam. Contra hoc dicit claritatem ab hominibus non
accipio; idest, laudem humanam non quaero. Non enim veni ut exemplum
darem quaerendi gloriam hominum; I Thess. II, 6: neque
quaerentes ab hominibus gloriam: Deus testis est. Vel claritatem ab
hominibus non accipio, idest, claritate humana non indigeo, quia ab
aeterno claritatem habeo apud patrem; infra XVII, 5: clarifica
me pater, claritate quam habui antequam mundus fieret. Non enim veni
clarificari ab hominibus, sed potius eos clarificare, cum a me omnis
claritas procedat. Sap. c. VIII, 10: habebo per hanc
sapientiam claritatem. Dicitur autem Deus clarificari et gloriari ab
hominibus, secundum illud Eccli. XLIII, v. 32:
glorificantes Deum quantumcumque potestis, praevalebit adhuc, non ut
ipse propter hoc gloriosior fiat, sed inquantum gloriosus apparet in
nobis. Non est ergo haec causa propositorum testimoniorum, sed alia
est: quia cognovi, idest cognoscere feci, quia non habetis
dilectionem Dei in vobis, quam habere vos fingitis, unde non propter
Dei amorem me persequimini. Nam tunc propter Deum me
persequeremini, si Deus et Scriptura non mihi testimonium
perhiberent; sed ipse Deus mihi testatur et per opera, et per
Scripturas, et per seipsum, ut dictum est; et ideo si Deum
amaretis, oporteret ut sicut me abiicitis, ita ad me veniretis. Non
ergo diligitis Deum. Vel aliter sed cognovi vos, quasi dicat: non
induxi huiusmodi testimonia, indigens vestra clarificatione; sed
scio, et condoleo vobis errantibus, qui non diligitis Deum, et volo
vos reducere ad viam veritatis; infra XV, 24: nunc autem et
viderunt, et oderunt et me et patrem; Ps. LXXIII, 23:
superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper. Sed sciendum, quod
Deus in seipso a nullo potest haberi odio, nec secundum omnes effectus
suos, cum omne bonum, quod est in rebus, sit a Deo, et impossibile
sit quod aliquis habeat odium omnis boni, quin ad minus esse et vivere
diligat. Sed tamen aliquem effectum Dei odio aliquis habet,
inquantum suo appetitui contrariatur, ut poenam, vel aliquid
huiusmodi. Et secundum hoc dicitur habere Deum odio. Signum autem
quod dilectionem Dei non habent, ponit cum dicit ego veni in nomine
patris mei, et non accepistis me, et primo ponit unum signum de
praesenti; secundo aliud de futuro, ibi si alius venerit in nomine
suo, illum accipietis. Signum de praesenti sumitur ex eius adventu;
et ideo dicit ego veni in nomine patris mei, quasi diceret: manifeste
apparet quod dico, nam si aliquis diligit dominum suum, manifestum est
quod honorat et recipit eum qui venit ex parte sua, et honorem eius
quaerit; sed ego veni in nomine patris mei, manifestando nomen eius
mundo; infra XVII, 6: pater, manifestavi nomen tuum hominibus
quos dedisti mihi, et vos non accepistis me, ergo non diligitis eum.
Dicitur autem filius manifestare patrem suum hominibus, quia licet
pater inquantum Deus, notus esset, secundum illud Ps. LXXV,
v. 1: notus in Iudaea Deus, tamen inquantum est naturalis pater
filii, non erat notus ante adventum Christi: et ideo Salomon
quaerebat, Prov. XXX, 4: quod nomen eius, et quod nomen filii
eius nosti? Signum de futuro sumitur ex adventu Antichristi.
Possent autem Iudaei dicere: licet tu venias in nomine eius, ideo
tamen non te recepimus, quia nullum volumus recipere nisi ipsum Deum
patrem. Sed contra hoc dicit dominus, quod hoc non potest esse, quia
vos recipietis alium, qui non veniet in nomine patris, sed in nomine
sui ipsius; et, quod plus est veniet in nomine, non patris, sed
suo: quia non quaeret gloriam patris, sed suam propriam; nec patri
attribuet quae faciet, sed sibi, II Thess. II, 4: qui
adversatur et extollitur supra omne quod dicitur aut quod colitur
Deus. Et illum accipietis, unde ibidem subditur: mittet Deus illis
operationem erroris, ut credant mendacio. Et hoc ideo, quia
doctrinam veritatis non receperunt, ut salvi fierent; unde dicit
Glossa: quia Iudaei noluerunt accipere Christum, poena peccati
huius congrue erit ut recipiant Antichristum: ut qui noluerunt credere
veritati, credant mendacio. Sed secundum Augustinum, potest hoc
intelligi de haereticis et falsis doctoribus, qui doctrinam ex corde
suo proferunt, et non ex ore Dei; qui nomen suum laudant, et nomen
Dei contemnunt: de quibus dicitur I Io. II, 18: audistis quia
Antichristus venit; et nunc Antichristi multi facti sunt.
Manifestum est ergo quod persecutio qua me persequimini, non est ex
dilectione Dei, sed ex odio et livore ad eum procedit: et ex hoc
eorum incredulitas causabatur. Et ideo concludit quomodo vos potestis
credere, qui gloriam ab invicem accipitis? Idest gloriam humanam, et
eam quae a solo Deo est, non quaeritis? Quae est vera gloria. Ideo
autem credere non poterant in Christum, quia cum superba mens eorum
gloriam et laudem appeteret, se super alios efferri reputabant in
gloriam, et dedecus in Christum credere qui abiectus videbatur et
pauper; et ideo ei credere non poterant. Sed ille in eum credere
potest qui cor habens humile, solius Dei gloriam quaerit, et ei
placere appetit. Et ideo, sicut infra XII, 42, dicitur: multi
ex principibus crediderunt in eum; sed propter Pharisaeos non
confitebantur, ut de synagoga non eiicerentur. Ex quo apparet quod
multum periculosa est inanis gloria. Unde dicit Tullius: cavenda est
homini gloria, quae aufert omnem libertatem, pro qua magnanimis viris
omnis debet esse contentio. Et ideo dicit Glossa: magnum vitium est
iactantia et humanae laudis ambitio, quae de se vult aestimari quae de
se non habet. Consequenter cum dicit nolite putare quia ego
accusaturus sum vos, ostendit quod non habent zelum ad Moysen, et
primo ostendit quomodo Moyses erat eis contrarius; secundo rationem
contrarietatis assignat, ibi si enim crederetis Moysi, crederetis
forsitan et mihi. Circa primum duo facit. Primo removet opinatum
zelum; secundo asserit verum, ibi est qui accusat vos Moyses.
Quantum ad primum dicit nolite putare quia ego accusaturus sum vos apud
patrem. Cuius quidem dicti est triplex ratio. Una, quod filius Dei
non venit in mundum ut condemnet mundum, sed ut salvet; et ideo dicit
nolite putare quod venerim ad condemnandum, sed ad liberandum; supra
III, v. 17: non enim misit Deus filium suum in mundum ut
iudicet mundum, idest ut condemnet mundum, sed ut salvetur mundus per
ipsum. Et ideo sanguis Christi non clamat accusationem, sed
remissionem, Hebr. XII, v. 24: habemus sanguinem Christi
melius clamantem quam Abel, qui clamat accusando; Rom. VIII,
33: quis accusabit adversus electos Dei? Christus est qui
iustificat, quis est qui condemnet? Secundo modo nolite putare quod
ego accusaturus sum vos apud patrem, quia non ero accusator, sed
iudex. Supra eodem: pater omne iudicium dedit filio. Tertio modo
nolite putare quod ego, tantum scilicet, accusaturus sum vos apud
patrem de hoc quod facitis mihi; sed etiam Moyses accusabit vos de hoc
quod non creditis ei in his quae de me dixit. Et ideo subdit est qui
accusat vos Moyses, in quo speratis, quia creditis per praecepta eius
salvari. Accusat autem eos Moyses dupliciter. Materialiter, quia
ex hoc quod praetergressi sunt mandata eius, sunt accusandi; Rom.
II, 12: quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur.
Item accusat eos, quia Moyses et alii sancti potestatem habebunt in
iudicio; Ps. XLIX, 6: gladii ancipites in manibus eorum et
cetera. Rationem contrarietatis ponit dicens si enim crederetis
Moysi, crederetis forsitan et mihi, ut patet Deut. XVIII,
15: prophetam suscitabit Deus de gente tua et de fratribus tuis
sicut me: ipsum audies, et in omnibus sacrificiis, quae erant figura
Christi. Et dicit forsitan, ad designandum voluntatem liberi
arbitrii: non quod in Deo sit aliquod dubium. Consequenter cum dicit
si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?
Ponit signum huius contrarietatis sumptum a maiori, negando per
comparationem ad duo. Primo personae ad personam: licet enim
Christus simpliciter maior esset Moyse, tamen in reputatione
Iudaeorum Moyses erat maior, et ideo dicit si non creditis Moysi,
nec mihi credetis. Secundo per comparationem ad modum tradendi: quia
Moyses praecepta dedit in scriptis, quae possunt diutius meditari,
nec tradi oblivioni de facili; et ideo magis obligant ad credendum.
Christus vero tradidit verbis; et quantum ad hoc dicit si non creditis
litteris illius, quarum libros apud vos habetis, quomodo credetis
verbis meis?
|
|