|
Posita doctrina de vita spirituali qua Christus regeneratos
vivificat, consequenter Evangelista agit de spirituali nutrimento quo
Christus vivificatos sustentat, et primo ponit visibile miraculum,
quod fecit Christus exhibendo nutrimentum corporale; secundo agit de
nutrimento spirituali, ibi respondit eis Iesus, et dixit: amen,
amen dico vobis, quaeritis me, non quia et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ponit miraculum visibile de nutrimento corporali;
secundo ostendit effectum miraculi, ibi illi ergo homines cum vidissent
et cetera. Circa miraculum duo ponit: scilicet eius circumstantias,
et eius patratione, ibi et cum sublevasset oculos Iesus. Circa
primum tria facit. Primo describit multitudinem quam pavit; secundo
determinat locum ubi pavit, ibi subiit ergo in montem Iesus; tertio
tempus quando pavit, ibi erat autem proximum Pascha et cetera. Circa
primum tria facit. Primo determinat locum quo multitudo eum sequitur;
secundo turbam sequentem; tertio causam sequelae assignat. Quo autem
turba dominum sequeretur, insinuat Evangelista cum dicit post haec
abiit Iesus trans mare Galilaeae; idest, post mystica verba quae
dominus de sua potestate dixerat. Mare autem istud Galilaeae
frequenter in Scriptura et in diversis locis nominatur. Quia autem
istud mare non est salsum, sed est quaedam congregatio aquarum ex
influxu Iordanis, ideo a Luca dicitur stagnum, ut habetur Lc. V,
1; quia vero secundum proprietatem Hebraici idiomatis, omnes
congregationes aquarum vocantur maria, secundum illud Gen. I,
10: congregationesque aquarum appellavit maria, ideo dicitur mare.
Sed Genesareth cognominatur a natura loci: nam multum fluctuat ex
reverberatione ventorum, qui ex ipsis aquae resolutionibus generantur:
unde Genesareth in Graeco, idem est quod auram generans.
Denominatur etiam Galilaeae a Galilaea provincia, in qua est.
Tiberiadis vero a civitate sic dicta, quae erat ex una parte ipsius
maris, ex opposito habens civitatem Capharnaum ex alia parte, quae
prius vocabatur Zenereth, sed postea ab Herode tetrarcha instaurata
in honorem Tiberii Caesaris, Tiberias appellata fuit. Ratio autem
litteralis quare Iesus abiit trans mare, assignatur a Chrysostomo,
ut Christus cederet furori et turbationi Iudaeorum, quam conceperant
contra Christum propter ea quae de se supra dixerat. Unde, ut ipse
dicit, sicut iacula cum in durum aliquod incidunt gravius feriunt,
quae autem non habuerint aliquod obvians, dissolvuntur cito immissa,
et quiescunt; ita et cum audacibus hominibus impetuose et resistendo
incesserimus, saeviunt magis; si autem eis cesserimus, facile
mollimus eorum insaniam. Propterea Christus furorem Iudaeorum ex
praemissis sermonibus natum, secedendo trans mare, mitigavit; dans
nobis in hoc exemplum simile faciendi. Eccli. VIII, 14: ne
stes contra faciem contumeliosi. Mystice autem per mare, praesens
saeculum turbidum designatur; Ps. CIII, v. 25: hoc mare
magnum et spatiosum manibus. Hoc mare transiit dominus quando mare
mortalitatis et poenalitatis assumpsit nascendo, calcavit moriendo et
transiens resurgendo, in gloriam resurrectionis pervenit. De isto
transitu dicitur infra XIII, 1: sciens Iesus quia venit hora
eius ut transeat ex hoc mundo ad patrem. Eum transeuntem secutae
sunt, credendo et imitando, turbae multae, ex utroque populo
collectae; Is. LX, 5: tunc mirabitur et dilatabitur cor tuum,
quando conversa fuerit ad te multitudo maris; Ps. VII, 7:
exsurge, domine in praecepto quod mandasti, et synagoga populorum
circumdabit te. Describitur ergo turba sequens copiosa, quia
sequebatur eum multitudo magna. Causa autem propter quam sequebatur,
est operatio miraculorum; unde dicit quia videbant signa quae faciebat
super his qui infirmabantur. Sciendum est, quod quidam sequebantur
eum propter doctrinam eius, qui scilicet melius erant dispositi; alii
vero imperfectiores sequebantur eum propter admirationem signorum
visibilium, grossioris mentis existentes. Signa enim, ut dicitur I
Cor. XIV, 22, non sunt data fidelibus, sed infidelibus.
Aliqui etiam propter devotionem et fidem eum sequebantur, scilicet
illi quos corpore sanaverat: sic enim a domino sanabantur in corpore ut
etiam perfecte sanarentur in anima; Deut. XXXII, 4: Dei
perfecta sunt opera. Et hoc patet, quia paralytico (supra VIII,
11), signanter dixit: vade, et amplius noli peccare; et Matth.
IX, 2: fili, remittuntur tibi peccata; quae magis ad sanitatem
animae pertinent quam corporis. Notandum autem quod cum Evangelista
non fecerit mentionem, nisi de tribus miraculis, scilicet de nuptiis,
de filio reguli, et paralytico, hic tamen indeterminate dicit signa
quae faciebat, ut det intelligere, quia Christus multa alia signa
fecit, ut dicitur infra ult., 25, de quibus in hoc libro mentionem
non facit. Intendebat enim specialiter ad manifestandum Christi
doctrinam. Consequenter determinat locum miraculi, qui est mons;
unde dicit subiit ergo in montem, idest latenter ascendit Iesus, et
ibi sedebat cum discipulis suis. Et quidem mons satis est congruus
locus refectioni: per montem enim signatur perfectio iustitiae,
secundum illud Ps. XXXV, 7: iustitia tua sicut montes Dei.
Quia ergo haec terrena non satiant, immo qui biberit ex aqua hac
sitiet iterum, ut dicitur supra II, 13, spiritualia vero satiat;
ideo dominus ad altiora cum discipulis ascendit, ut ostendat in
spiritualibus satietatem et perfectionem iustitiae inveniri: de quo
monte dicitur in Ps. LXVII, 16: mons Dei, mons pinguis.
Unde et ibi doctoris exercebat officium, sedens cum discipulis suis:
ipse enim est qui docet omnem hominem scientiam. Consequenter
describitur tempus, cum dicit erat autem proximum Pascha, quod quidem
tempus congruit refectioni. Pascha enim interpretatur transitus:
Ex. XII, 11: est enim phase, idest transitus domini, ut det
intelligere quod quisquis pane divini verbi et corpore et sanguine
domini desiderat refici, debet transire de vitiis ad virtutes. I
Cor. V, v. 7: Pascha nostrum immolatus est Christus, itaque
epulemur in azymis sinceritatis et veritatis. Eccli. XXIV,
26, dicit divina sapientia: transite ad me, omnes, qui
concupiscitis me. Hoc autem est secundum Pascha, de quo Evangelista
mentionem facit: ad quod quidem, iuxta legis praeceptum, quod habetur
Ex. XXIII, 17, dominus non ascendit in Ierusalem. Cuius
ratio est, quia Christus Deus erat et homo: et inquantum homo
suberat quidem legi; inquantum Deus supra legem erat. Ut ergo se
hominem ostenderet, servabat aliquando legem; ut vero Deum, legem
solvebat. Unde et per hoc quod non ivit, dedit intelligere quod
paulatim et in brevi legalia cessarent. Consequenter agit de
patratione miraculi, cum dicit cum sublevasset ergo oculos Iesus, et
vidisset etc., et primo ostenditur necessitas patrandi miraculi;
secundo subditur ipsa patratio, ibi dicit ergo Iesus: facite homines
discumbere et cetera. Necessitas autem miraculi fiendi sumitur ex
interrogatione domini, et responsione discipulorum, et ideo primo
ponitur domini interrogatio; secundo discipulorum responsio, ibi
respondit ei Philippus et cetera. Circa primum tria facit. Primo
ponitur interrogandi occasio; secundo subditur Christi interrogatio;
et tertio aperitur interrogantis intentio. Occasio autem interrogandi
fuit visio multitudinis ad Christum venientis. Et ideo dicit cum
sublevasset oculos Iesus, existens in monte cum discipulis quasi
perfectioribus, et vidisset et cetera. In quo duo circa dominum sunt
consideranda. Unum, ut discamus Christi maturitatem oculos non
erigentis huc atque illuc, sed pudice sedentis et attente cum
discipulis suis: contra quod dicitur Prov. XXX, 13: generatio
cuius sublimes sunt oculi, et palpebrae eius in alta surrectae; et
Eccli. XIX, 26: ex visu cognoscitur vir. Secundum, ut
discamus, quod neque otiose sedebat cum discipulis suis; sed attente
eos docens, et ad seipsum corda eorum convertens, discipulos quos
docebat intuebatur; Lc. c. VI, 20: et ipse elevatis oculis in
discipulos suos, dicebat et cetera. Et ideo dicitur cum sublevasset
oculos Iesus et cetera. Mystice autem oculi domini sunt dona
spiritualia, quae cum electis suis misericorditer concedit, tunc in
eos oculos suos sublevat, idest respectum pietatis impendit. Hoc
petebat Ps. LXXXV, 16, dicens: respice in me, domine, et
miserere mei. Interrogatio vero est de refectione multitudinis; unde
dixit ad Philippum: unde ememus panes, ut manducent hi? Unum
supponit, et aliud quaerit. Supponit quidem penuriam, quia non
habebant unde tantae multitudini cibum praeberent; quaerit autem modum
inveniendi, cum dicit unde ememus panes, ut manducent hi? Ubi
notandum, quod omnis doctor necesse habet spiritualiter pascere turbam
ad se venientem. Et quia nullus homo habet ex se unde pascat eam,
ideo oportet quod aliunde emat labore, studio, assiduitate orationum;
Is. LV, 1: qui non habetis argentum, properate, et emite absque
ulla commutatione vinum et lac. Et iterum: quare appenditis argentum
vestrum, idest eloquentiam, et non in panibus, idest, non in vera
sapientia, quae reficit (Eccli. XV, 5: cibavit illum pane vitae
et intellectus, et laborem vestrum non in saturitate) addiscendo ea
quae non satiant, sed magis evacuant? Intentio autem interrogantis
aperitur cum dicit hoc autem dicebat tentans eum et cetera. Ubi
Evangelista unam dubitationem excludens, ducit in aliam. Potuisset
enim dubitari quod dominus Philippum quasi ignorans interrogasset; sed
hoc excludit dicens ipse enim sciebat quid esset facturus. Sed cum
tentare videatur etiam ignorantis esse, cum idem sit quod experimentum
sumere, videtur quod Evangelista in aliam dubitationem inducat cum
dicit tentans eum. Sed dicendum, quod diversimode aliquis tentat
aliquem, ut experimentum de eo sumat: aliter enim tentat homo, quia
ut addiscat; aliter Diabolus, quia ut decipiat; I Petr. V, v.
8: adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens, circuit quaerens
quem devoret. Deus vero et Christus tentat quidem non ut addiscat,
quia ipse est qui scrutatur corda et renes; non ut decipiat, quia ipse
neminem tentat, ut dicitur Iac. I, 13; sed tentat ut aliis
experimentum de tentato tribuat. Sic tentavit Deus Abraham; Gen.
XXII, 1: tentavit Deus Abraham etc., et sequitur: nunc
cognovi quod timeas dominum: idest, cognoscere feci quod timeas
dominum. Ita ex hoc Philippum tentat ut insinuaret aliis suam
responsionem, inducens per hoc eos in certissimam futuri signi
cognitionem. Consequenter ponitur responsio discipulorum, cum dicit
respondit ei Philippus, et primo responsio Philippi; secundo
responsio Andreae, ibi dicit ei unus ex discipulis eius et cetera.
Sciendum est autem circa primum, quod Philippus inter alios magis
tardus et rudis erat, et ideo inter alios frequentius dominum
interrogabat; infra XIV, 8: domine, ostende nobis patrem, et
sufficit nobis. Sed in interrogatione istorum duorum, quantum ad
litteram pertinet, Andreas melius dispositus erat quam Philippus,
quia nullam intentionem et dispositionem habere videtur ad miraculum
fiendum. Et ideo illum modum inducit quo omnes homines illos pascere
possent, scilicet per pecuniam, dicens ducentorum denariorum panes non
sufficiunt eis: quos nos non habemus, et ideo non possumus eis dare ad
manducandum. In quo Christi paupertas insinuatur, qui nec ducentos
denarios habebat. Andreas vero videtur habere respectum ad miraculum
fiendum. Fortassis enim in memoria habebat signum quod Eliseus de
panibus hordeaceis fecerat, quando pavit de viginti panibus centum
viros, ut legitur IV Reg. IV, 42 ss., et ideo dicit est puer
unus hic qui habet quinque panes hordeaceos. Sed tamen opinatus est
quod Christus non esset facturus maius miraculum quam Eliseus.
Aestimabat enim quod de paucioribus panibus pauciora, et de pluribus
plura miraculose fierent (quamvis ei qui subiecta materia non indiget,
similiter facile sit de pluribus et de paucioribus pascere turbas), et
ideo subdit sed haec quid sunt inter tantos? Quasi dicat: si etiam
multiplicentur sicut Eliseus multiplicavit, non sufficit. Mystice
refectio spiritualis per sapientiam significatur. Una autem sapientia
est quam docuit Christus, qui est vera sapientia; I Cor. I,
24: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Sed ante adventum
Christi duplex doctrina erat. Una humana quam habebant philosophi,
alia legis scriptae. De prima ergo mentionem facit Philippus et ideo
utitur nomine emptionis, dicens ducentorum denariorum panes non
sufficiunt eis. Nam sapientia humana per acquisitionem habetur.
Centenarius numerus perfectionem importat. Unde ducenti duplicem
perfectionem insinuant necessarium huic sapientiae; nam ad eius
perfectionem duplici via pervenitur: scilicet per experimentum et per
contemplationem. Dicit ergo ducentorum denariorum panes non sufficiunt
eis, quia quidquid humana ratio potest experiri et cogitare de
veritate, non sufficit ad perfectam satietatem sapientiae; Ier.
IX, 23: non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur
fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis;
sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. Nam nullius
philosophi tanta fuit sapientia ut per eam homines ab errore revocari
possent, quin potius multos ad errorem inducunt. De secunda vero
mentionem facit Andreas; et ideo noluit quod alii panes emerentur,
sed de habitis turba reficeretur, scilicet de his quae lex continebat;
unde melius dispositus erat quam Philippus; et ideo dicit est puer
unus hic qui habet quinque panes hordeaceos. Puer iste potest dici
Moyses propter imperfectionem status legis: Hebr. VII, 19:
neminem ad perfectum adduxit lex: vel populus Iudaeorum, qui sub
elementis mundi serviebat, ut dicitur Gal. IV, 3. Puer ergo
iste quinque panes habet, idest doctrinam legis: vel quia in quinque
libris Moysi contenta est, supra I, 17: lex per Moysen data
est: vel quia data est hominibus vacantibus sensibilibus, quae per
quinque sensus exprimuntur: qui sunt hordeacei: quia lex ipsa data
erat ut in ea vitale alimentum corporalibus sacramentis obtegeretur:
hordei enim medulla, tenacissima palea tegitur: vel quia populus
Iudaeorum nondum expoliatus erat carnali desiderio, sed tamquam palea
cordi eius inhaerebat: nam in veteri testamento exterius duritiam
experiebantur, propter caeremoniales observantias; Actor. XV,
10: hoc est onus quod nec nos, nec patres nostri portare potuerunt.
Et ipsi Iudaei corporalibus dediti, spiritualem sensum legis non
capiebant; II ad Cor. III, 15: velamen positum est supra
corda ipsorum. Per pisces autem duos qui saporem suavem pani dabant,
intelligitur doctrina Psalmorum et prophetarum: et sic vetus lex non
solum habebat panes, scilicet libros quinque Moysi; sed etiam duos
pisces, scilicet prophetas et Psalmos. Unde Scriptura veteris
testamenti per haec tria dividitur, Lc. ult., 44: quae scripta
sunt in lege et prophetis et Psalmis de me. Vel per duos pisces,
secundum Augustinum, duae personae significantur: scilicet regia et
sacerdotalis, quibus populus ille regebatur; quae tamen duae personae
Christum praefigurabant, qui fuit verus rex et sacerdos. Sed haec
quid sunt inter tantos? Quia per ea non potuit humanum genus ad
cognitionem veritatis perfecte duci: licet enim Deus in Iudaea notus
esset, gentes tamen eum ignorabant. Consequenter cum dicitur dixit
ergo Iesus, agitur de patratione miraculi, et primo ponitur hominum
dispositio; secundo eorum refectio, ibi accepit ergo Iesus panes
etc.; tertio fragmentorum collectio, ibi ut autem impleti sunt et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ponitur mandatum de
dispositione turbarum; secundo opportunitas dispositionis; et tertio
numerus dispositorum. Mandatum autem fuit domini ad discipulos, ut
disponerent turbam ad comedendum; unde dicit Iesus facite homines
discumbere, idest sedere ad comedendum. Nam, sicut dictum est supra
II, antiquitus homines lectis accumbentes prandebant, unde inolevit
consuetudo, ut qui sedent ad manducandum, dicantur discumbere. Per
quod mystice significatur quies, quae necessaria est ad perfectionem
sapientiae; Eccli. XXXVIII, 25: qui minoratur actu,
perficiet sapientiam. Quae dispositio fit per discipulos, quia per
eos ad nos cognitio veritatis derivata est; Ps. LXXI, 3:
suscipiant montes pacem populo. Opportunitas autem dispositionis
captatur ex loco erat autem foenum multum in loco, quod, ad litteram,
commodum est discumbentibus. Mystice autem per foenum caro
significatur, Is. XL, 6: omnis caro foenum, et secundum hoc
potest ad duo referri. Competit doctrinae veteris testamenti, quae
dabatur quiescenti in carnalibus, et populo carnaliter sapienti; Is.
I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis;
Deut. XXXIII, 28: oculus Iacob in terra frumenti, vini et
olei. Vel competit percipienti veram sapientiam, ad quam veniri non
potest nisi calcatis carnalibus; Rom. XII, 2: nolite conformari
huic saeculo. Numerus autem erat magnus; unde dicit discubuerunt ergo
viri, numero quasi quinque millia. Viros tantum Evangelista
enumerat, legalem consuetudinem sequens, in qua Moyses a viginti
annis et supra, populum numeravit, nulla mentione de mulieribus
facta, ut dicitur Num. I. Quod ideo Evangelista fecit, quia isti
soli sunt capaces doctrinae perfectae; I Cor. II, 6: sapientiam
loquimur inter perfectos; Hebr. V, 14: perfectorum est solidus
cibus. Consequenter cum dicit accepit ergo Iesus panes, agit de
refectione, et primo insinuatur reficientis affectus; secundo materia
refectionis; et tertio perfecta satietas. In affectu autem Iesu
reficientis primo quidem attenditur humilitas; secundo vero gratiarum
actio. Humilitas quidem, quia accepit panes, et distribuit. Et
quidem Christus facturus miraculum poterat panibus ex nihilo creatis
pascere turbas. Sed dispensatione panes praeexistentes multiplicavit
ad refectionem turbarum. Primo quidem ut ostenderet sensibilia a
Diabolo non esse, sicut Manichaei errantes dicunt. Nam si hoc verum
esset, dominus non uteretur rebus sensibilibus ad opus divinae laudis,
et praecipue cum ipse venerit, ut dissolvat opera Diaboli, ut dicitur
I Io. III, 8. Secundo ut ostendat falsum esse quod ipsi
dicunt, scilicet doctrinam veteris testamenti non esse a Deo, sed a
Diabolo. Ut ergo ostenderet non esse doctrinam aliam novi testamenti
quam quae praefigurabatur et continebatur in doctrina veteris
testamenti, praeexistentes panes multiplicavit, innuens quod ipse est
qui legem perfecit et implevit; Matth. V, 17: non veni solvere
legem. Gratiarum autem actio, quia gratias egit, ut ostendat se ab
alio habere, scilicet a patre, quidquid habet: in quo ostendit nobis
exemplum simile faciendi. Specialiter tamen gratias egit, ut det
nobis exemplum, cum comestionem incipimus, gratias debere agere Deo;
I Tim. IV, 4: nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione
percipitur; Ps. XXI, 27: edent pauperes, et saturabuntur, et
laudabunt dominum. Item ut ostendat quod non propter se orabat, sed
propter turbam, quae praesens erat, et oportebat ei suadere quod a
Deo venerat. Et ideo cum coram multis miraculum facit, orat, ut
ostendat se Deo non esse contrarium, sed secundum voluntatem eius
operari. Dicitur tamen in Marco, quod Christus per apostolos
distribuit panes turbis. Sed hic dicitur quod ipse distribuit, quia
ipse videtur fecisse quod per alios fecit. Sed utrumque, secundum
mysterium, verum est, quia ipse solus interius reficit, et alii
exterius et ut ministri reficiunt. Materia autem refectionis fuit
panis et piscis, de quibus satis dictum est supra. Satietas vero
refectionis perfecta fuit, quia quantum volebant. Solus enim
Christus est qui pascit animam inanem, et animam esurientem replet
bonis; Ps. XVI, 15: satiabor cum apparuerit gloria tua. Alii
vero, quasi ex mensura habentes gratiam, miracula faciunt; Christus
vero absoluta virtute, cum multa superabundantia omnia operabatur:
unde dicitur quod impleti sunt. Consequenter cum dicit ut autem
impleti sunt, dixit discipulis suis etc., agitur de fragmentorum
collectione, et primo ponitur mandatum domini; secundo executio
discipulorum, ibi collegerunt et cetera. Dicit ergo ut autem impleti
sunt, dixit discipulis suis: colligite quae superaverunt fragmenta.
Quod quidem dominus non ad superfluam ostentationem fecit; sed ut
ostenderet factum miraculum non esse phantasticum, per hoc quod
collectae reliquiae diu servatae sunt, et aliis in cibum fuerunt.
Voluit etiam per hoc, miraculum illud firmius discipulorum cordibus
inhaerere, quibus et fragmenta portanda praecepit; quoniam eos maxime
erudire volebat qui orbis terrarum debebant esse magistri. Sed
discipuli fideliter exequuntur; unde sequitur collegerunt ergo et
cetera. Ubi notandum est, quod non quantaecumque reliquiae
supersunt, neque ad casum, sed secundum certitudinem: quia neque plus
neque minus, sed quantum voluit fecit superfluum esse. Cuius signum
est quod cophinus cuiuslibet apostoli plenus fuit. Cophinus autem vas
est rusticano officio deputatum. Duodecim ergo cophini significant
duodecim apostolos et eorum imitatores, qui licet in praesenti sint
contemptibiles, spiritualium tamen sacramentorum divitiis sunt interius
referti: qui duodecim esse dicuntur, quia fides sanctae Trinitatis
per eos praedicanda erat in quatuor partibus mundi.
|
|