|
Posito signo visibili de nutrimento corporali, hic ponitur effectus
signi in turbis triplex. Primo quantum ad fidei confessionem; secundo
quantum ad intentatam honoris exhibitionem, ibi Iesus ergo cum
cognovisset etc.; tertio quantum ad diligentem inquisitionem, ibi ut
autem sero factum est et cetera. Sciendum est circa primum, quod
quasi ex ore Iudaeorum dictum est in Ps. LXXIII, 9: signa
nostra non vidimus, iam non est propheta. Erat autem olim consuetudo
ut prophetae multa signa facerent, unde, deficientibus signis,
videbatur prophetia cessasse. Cum vero signa vident, redditam sibi
prophetiam confitentur. Unde iam tantum de viso miraculo profecerant,
quod dominum prophetam dicebant. Dicitur ergo illi homines, qui
satiati fuerant ex quinque panibus, cum vidissent quod Iesus fecerat
signum, dicebant, quia hic est vere propheta. Sed tamen nondum ad
perfectam fidem pervenerant, quia eum prophetam credebant qui etiam est
dominus prophetarum. Nec tamen ex toto falluntur, quia etiam ipse
dominus se prophetam nominat. Sciendum est autem, quod propheta
dicitur videns. I Reg. IX, 9: qui nunc dicitur propheta, olim
vocabatur videns. Visio autem ad vim cognoscitivam pertinet. In
Christo autem fuit triplex cognitio. Scilicet sensitiva: et secundum
hanc habuit aliquam similitudinem cum prophetis, inquantum in
imaginatione Christi formari poterant aliquae species sensibiles,
quibus futura vel occulta praesentarentur, praecipue propter
passibilitatem, quae sibi conveniebat propter statum viatoris. Item
cognitio intellectiva: et quantum ad hanc non habet similitudinem cum
prophetis; sed etiam est supra Angelos, quia erat comprehensor
excellentius quam aliqua creatura. Item cognitio divina: et quantum
ad hanc fuit prophetarum et Angelorum inspirator, cum omnis cognitio
causetur per participationem verbi divini. Videntur tamen in Christo
excellentiam prophetiae cognoscere in hoc quod dicunt vere propheta.
Licet enim multi prophetae inter Iudaeos fuerint, unus tamen
expectabatur, in eis praecipuus, secundum illud Deut. XVIII,
v. 15: prophetam suscitabit vobis dominus: et de hoc loquuntur;
unde signanter dicit qui venturus est in mundum. Deinde cum dicit
Iesus ergo cum cognovisset, etc., ponitur secundus effectus quantum
ad intentatam honoris exhibitionem, quam tamen Christus refugit. Et
ideo primo ponitur conatus plebis; secundo fuga Christi. Conatus
quidem, cum dicitur ut raperent eum, et facerent eum regem. Illud
enim rapi dicitur quod praeter voluntatem et opportunitatem accipitur.
Verum autem erat quod dispositio Dei patris ab aeterno fuerat de regno
Christi manifestando, sed manifestatio haec nondum opportuna erat
secundum tempus; nam venerat tunc, sed non regnare, quomodo regnans
est in eo quod dicimus Matth. VI, 10: adveniat regnum tuum, ubi
regnabit etiam secundum illud quod homo factus est. Et ideo huic
manifestationi aliud tempus est ordinatum, quando scilicet erit aperta
claritas sanctorum eius, post iudicium ab eo factum. De ista
manifestatione quaerebant discipuli, Act. I, 6: domine, si in
tempore hoc restitues regnum Israel? Credentes ergo turbae eum
regnaturum venisse, volebant eum facere regem. Cuius ratio est, quia
homines frequenter talem in dominum volunt qui eos in temporalibus
pascat. Unde quia Christus paverat eos, eum regem facere voluerunt;
Is. III, 6: vestimentum tibi est: esto princeps noster. Unde
Chrysostomus dicit: vide quanta est gulae virtus. Non eis ultra cura
est sabbati transgressionis, nec ultra zelant pro Deo, sed omnia
remota sunt, ventre repleto: sed et propheta iam erat apud eos, et
regem eum inthronizare volebant. Fuga autem Christi ponitur, cum
dicit fugit iterum in montem ipse solus. Ubi datur intelligi, quod
dominus videns turbas, de monte descenderat, et circa inferiora loca
paverat turbas: nisi enim de monte descendisset, non diceretur iterum
fugere in montem. Sed cum ipse sit vere rex, quare fugit? Ad quod
triplex ratio assignatur. Una, quia derogasset dignitati eius, si
regnum ab homine recepisset, qui sic rex erat ut eius participatione
reges omnes essent; Prov. VIII, 15: per me reges regnant.
Alia ratio, quia praeiudicasset suae doctrinae, si claritatem aut
robur ab hominibus accepisset. Sic enim operabatur et docebat ut totum
virtuti divinae ascriberetur, et non favori humano; supra V, 41:
claritatem ab hominibus non accipio. Tertia ratio est, ut erudiret
nos mundanas dignitates contemnere; infra XIII, 15: exemplum
enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis;
Eccli. VII, 4: noli quaerere ab homine ducatum. Sic ergo
gloriam mundi recusavit, ut tamen poenam sponte subiret, secundum
illud Hebr. XII, 2: proposito sibi gaudio sustinuit crucem,
confusione contempta. Sed huic videtur contrarium quod dicitur Mt.
XIV, 23, scilicet quod ascendit solus in montem orare. Sed,
secundum Augustinum, haec non sunt contraria, quia causa fugiendi
coniuncta est causae orandi. Tunc enim docet nos dominus magnam causam
esse orandi, cum imminet causa fugiendi. Mystice autem tunc ascendit
in montem quando turbae refectae paratae erant ei subiici, quia tunc
ascendit in caelum quando populi parati erant se veritati fidei
subiicere, secundum illud Ps. VII, 8: synagoga populorum
circumdabit te; et propter hanc in altum regredere; idest, ut
circumdet te synagoga populorum, regredere in altum. Sed dictum est
fugit, ut signaret quod non potuit intelligi altitudo eius: quod enim
non intelligimus, dicimus a nobis fugere. Hic agitur de tertio
effectu, scilicet de diligenti inquisitione, et primo quantum ad
discipulos; secundo vero quantum ad turbas, ibi altera autem die et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit studium discipulorum;
secundo explicat, ibi et tenebrae iam factae erant et cetera. Circa
primum duo facit. Primo describit descensum discipulorum ad mare;
secundo transitum maris, ibi et cum ascendissent navim, et cetera.
Sciendum ergo circa primum, quod Christus ascendit montem
nescientibus discipulis, unde expectaverunt usque ad vesperam, eum
venturum esse putantes ad se. Facta autem vespera, non ultra
sustinent eum non inquirere: tantus eos detinebat amor. Et ideo dicit
ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare,
requirentes eum. Mystice autem per sero, dominica passio, seu
ascensio designatur: quamdiu enim Christus praesentia corporali cum
discipulis fuit, nulla eos deprimebat turbatio, amaritudo nulla
vexabat; Mt. IX, 15: non possunt filii sponsi lugere quamdiu
sponsus est cum illis. Sed Christo recedente ab eis, descendunt ad
mare, idest ad turbationes saeculi; Ps. CIII, 25: hoc mare
magnum. Sed quia amor quo igniti erant, non sinebat eos diutius
domini praesentia carere, ideo subdit eorum transitum, cum dicit et
cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum.
Consequenter cum dicit et tenebrae iam factae erant etc., explicat
quod summatim posuerat, et primo de perventione ad mare; secundo de
transitu, ibi mare autem, vento magno flante, exurgebat. Quantum ad
primum dicit tenebrae iam factae erant, et non venerat ad eos Iesus:
quod non sine causa Evangelista exprimit, ut per hoc ferventem eorum
ostendat amorem. Non enim vespera nec nox eos detinuit. Mystice
autem tenebrae, caritatis defectum designant; lux enim caritas est,
secundum illud I Io. II, 10: qui diligit fratrem suum, in
lumine est. Tenebrae ergo in nobis sunt quando non venit ad nos Iesus
lux vera, ut dicitur supra I, in cuius praesentia omnes tenebrae
propulsantur. Subtraxit autem Christus se tamdiu discipulis, primo
quidem ut sentirent quid esset eius absentia; quod quidem experti sunt
in tempestate maris. Ier. II, 19: scito, et vide quia malum et
amarum est dereliquisse te dominum. Secundo ut diligentius
quaererent; Cant. V, 17: quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima
mulierum? (...). Et quaeremus eum tecum. Quantum ad transitum
dicit mare autem, vento magno flante, exurgebat. Et primo ponitur
maris tempestas; secundo Christi apparitio et tempus apparitionis,
ibi et cum remigassent etc.; tertio apparitionis effectus, ibi et
timuerunt et cetera. Tempestas autem in mari causabatur a flatu exorti
venti; et ideo dicit mare autem, vento magno flante, exurgebat, in
altum. Per ventum illum figuratur tentatio et persecutio quae futura
est Ecclesiae propter defectum caritatis. Nam, sicut Augustinus
dicit, unde caritas refrigescit, inde fluctus augentur, et turbatur
navis. Nec tamen venti illi et tempestas et fluctus et tenebrae id
agebant ut vel navis non promoveretur, vel soluta frangeretur, quia
qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, Mt. XXIV,
13; et ibid. c. VII, 27: flaverunt venti, et irruerunt
flumina et non cecidit domus. Apparitio autem Christi non fuit statim
a principio tempestatis, sed post aliquod spatium; et ideo dicit cum
remigassent ergo quasi stadia vigintiquinque aut triginta, vident
Iesum. Et hoc ideo ut daretur intelligi, quia dominus patitur nos ad
tempus tribulari, ut virtus nostra probetur; finaliter tamen in
necessitate non deserit, sed nobis proximus fit; I Cor. X, 13:
fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis;
sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere.
Secundum Augustinum vigintiquinque stadia, quae remigant, sunt
quinque libri Moysi. Nam huiusmodi numerus est quadratus, de hoc
numero quinque consurgens in multiplicatione sui in seipsum: quinquies
enim quinque sunt vigintiquinque; numerus autem multiplicatus retinet
significationem suae radicis: unde sicut per quinque signatur vetus
lex, ita per vigintiquinque signatur perfectio novi testamenti. Per
triginta autem signatur perfectio novi testamenti, quae deerat legi:
nam si ipsa quinque multiplicentur per sex, qui est numerus perfectus,
consurgit numerus terdenarius. Ad eos ergo qui remigant vigintiquinque
aut triginta stadia, idest qui implent legem, vel perfectionem
evangelicam, venit Iesus, calcans omnes tumores mundi, altitudines
saeculi praesentis. Ps. LXXXVIII, 10: tu dominaris
potestati maris, motum autem fluctuum eius tu mitigas. Et tunc
videbimus Christum proximum navi, quia divinum auxilium approximat.
Ps. CXLIV, 18: prope est dominus omnibus timentibus eum.
Apparet ergo quod qui recte Christum quaerunt, eum habent
praesentem. Isti autem ferventissime Christum desiderabant: quod
patet ex temporis tenebrositate, ex maris tempestate et ex distantia
portus, quibus non obstantibus ad eum ire conabantur. Et ideo
Christus adfuit eis. Effectus autem apparitionis ponitur cum dicit et
timuerunt. Ille autem dixit eis: ego sum, nolite timere, et primo
ponitur effectus interior; secundo exterior, ibi et statim navis fuit
ad terram. Effectus autem interior fuit timor; et ideo ponitur
discipulorum timor conceptus ex subita Christi apparitione, cum dicit
et timuerunt, bono timore, quia causatum ex humilitate; Rom. XI,
20: noli altum sapere, sed time. Vel malo timore, quia, ut
dicitur Mt. c. XIV, 26, aestimabant eum phantasma esse. Ps.
XIII, 5: trepidaverunt timore ubi non erat timor. Quoniam timor
praecipue carnalibus competit, qui spiritualia expavescunt. Secundo
ponitur Christi confortatio contra duplex periculum. Scilicet contra
periculum fidei in intellectu, et quantum ad hoc dicit ego sum, quasi
dubitationem omnem repellens; Lc. ult., 39: videte manus meas et
pedes meos, quia ego ipse sum. Secundo contra periculum timoris in
affectu; et quantum ad hoc dicit nolite timere; Ier. I, 8: ne
timeas a facie eorum; Ps. XXVI, 1: dominus illuminatio mea et
salus mea, quem timebo? Tertio ponitur discipulorum assecutio, quia
voluerunt eum accipere in navim: quo significatur quod quando timor
servilis excluditur a cordibus nostris, tunc recipimus Christum,
amando et contemplando. Apoc. III, 20: ego sto ad ostium et
pulso: si quis aperuerit mihi, intrabo. Effectus autem exterior fuit
quantum ad duo. Primo, quia sedata est tempestas; secundo, quia
statim navis fuit ad terram, cum multum ab ea distaret: non enim
fallacem, sed tranquillam praebuit eis navigationem; et volens maius
miraculum operari, navem non ascendit. Sic ergo triplex hic concurrit
miraculum: scilicet ambulatio supra mare, subita tempestatis
cessatio, et distantis navis ad portum deductio: ut discamus, quod
fideles in quibus est Christus, tumorem mundi premunt, fluctus
tribulationum calcant, et velociter ad terram viventium transeunt,
secundum illud Ps. c. CXLII, 10: spiritus tuus bonus deducet
me in terram. Sed hic est multiplex quaestio. Una est circa
litteram, in qua videtur Matthaei contrarium dicere: nam, Mt.
XIV, 22, dicitur quod discipuli venerunt ad mare de mandato
domini; hic autem, quod descenderunt quaerentes eum. Alia quaestio
est, quod Matthaeus ibidem dicit, quod discipuli mare transfretantes
venerunt in terram Genesareth; hic autem dicitur, quod venerunt
Capharnaum. Tertia quaestio est, quod Matthaeus dicit quod
Christus intravit navem; hic autem, quod non. Sed de his tribus
breviter expediens se Chrysostomus dicit, istud non fuisse idem
miraculum cum illo Matthaei. Nam, ut ipse dicit, Christus
frequenter huiusmodi miraculum fecit ambulans supra mare, non tamen
coram turbis, sed coram discipulis suis, ne turbae crederent eum non
verum corpus habere. Secundum Augustinum autem dicitur, et verius,
idem miraculum fuisse quod hic Ioannes narrat, et ibi Matthaeus. Et
ideo ad primam quaestionem respondens dicit, quod non refert quod dicit
Matthaeus eos praecepto Christi ad mare descendisse. Potuit enim
esse quod dominus hoc eis mandasset, et ipsi descenderint credentes
Christum cum eis navigaturum: unde expectarent eum usque ad noctem.
Et quia Christus non venit, tunc ipsi transierunt mare. Ad secundam
quaestionem est duplex responsio. Una est, quia Capharnaum et
Genesareth ex eodem littore sunt, et vicinae. Et forte discipuli
pervenerunt trans mare in confinio utriusque, ideo Matthaeus nominat
unam, et Ioannes aliam. Vel potest dici, quod Matthaeus non dicit
quod statim venerunt in Genesareth, et ideo forte primo venerunt
Capharnaum, et postea in Genesareth et cetera.
|
|