|
Postquam Evangelista posuit quomodo discipuli inquisierunt Christum
hic consequenter agit de turbis eum quaerentibus, et primo ponitur
motivum ad inquirendum; secundo inquirendi opportunitas, ibi aliae
vero supervenerunt naves etc.; tertio ponitur ipsa inquisitio, ibi
cum ergo vidisset turba et cetera. Movit autem ad inquirendum
Christum turbas miraculum praecedens, scilicet quod absque vehiculo
mare transierit. Quod quidem innotuit eis, eo quod de sero non erat
in littore, quod erat iuxta locum ubi fecerat miraculum de panibus,
ubi una navis tantum erat, quae quidem navis cum discipulis ad aliam
partem transfretavit absque Christo. Unde cum de mane non invenissent
Christum ex eadem parte ex qua fuerat praecedenti die, sed iam erat ex
alia parte, nec habuisset aliquam aliam navem in qua transiret,
suspicati sunt quod supra mare ambulans transivisset. Et hoc est quod
dicit altera die, ab ea qua fecerat miraculum de panibus, turba quae
stabat trans mare, ubi miraculum fecerat vidit quod navicula alia non
erat ibi nisi una, quia in praecedenti die non fuerat nisi illa
tantum, et vidit quia non introisset cum discipulis suis Iesus in
navim et cetera. Per hanc unam navem significatur Ecclesia, quae est
una, unitate fidei et sacramentorum; Ephes. IV, 5: una fides,
unum Baptisma. Per hoc autem quod Iesus non est cum discipulis,
significatur corporalis separatio Christi ab eis in ascensione; Mc.
ult., 19: dominus quidem Iesus postquam locutus est eis,
assumptus est in caelum. Opportunitas autem inquirendi datur ex
adventu aliarum navium ab alia parte maris, cum quibus poterant
transire ad quaerendum Christum; et ideo dicit aliae vero naves
supervenerunt, ex alia parte, scilicet a Tiberiade, iuxta locum ubi
manducaverunt panes et cetera. Per istas alias naves quae
supervenerunt, significantur conventicula haereticorum et eorum qui
quae sua sunt, quaerunt, et non quae Iesu Christi; infra:
quaeritis me, quia manducastis ex panibus meis; et quae sunt separatae
vel fide quantum ad haereticos, vel caritate carentes quantum ad
carnales, qui non sunt proprie in Ecclesia, sed tamen sunt iuxta
eam, inquantum simulatam fidem praetendunt, et speciem sanctitatis
habent; secundum illud II Tim. III, 5: habentes quidem
speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes. Et II Cor.
XI, 14: non est mirum si ministri Satanae transformant se. Sed
inquisitio fuit studiosa; unde dicit cum ergo vidisset turba etc., et
primo ostendit quomodo inquirit turba Christum; secundo quomodo
inventum interrogat. Dicit ergo primo, quod cum vidisset turba quod
Iesus non erat ibi, nec discipuli eius, ascenderunt in naviculas,
quae venerant a Tiberiade, quaerentes eum: quod est laudabile; Is.
LV, 6: quaerite dominum dum inveniri potest; et Ps.
LXVIII, 33: quaerite dominum, et vivet anima vestra. Sed
inventum interrogant, unde dixit et cum turbae invenissent eum,
scilicet Christum, trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc
venisti? Sed haec quaestio dupliciter potest intelligi. Uno modo ut
quaerant tantum de tempore; et tunc, secundum Chrysostomum
exprobranda est eorum ruditas, quia post tantum miraculum non quaerunt
de modo transeundi, qualiter scilicet sine navi transisset; sed tantum
de tempore transitus. Vel potest dici, quod per hoc quod dicunt
quando, non solum quaerunt de tempore, sed etiam de aliis
circumstantiis quae concurrerunt ad transitum miraculosum. Sed
attende, quod supra post refectionem volebant eum facere regem; nunc
vero eum praesentem habent, nec eum regem facere volunt. Cuius ratio
est, quia ipsi volebant eum facere regem concitati a passione laetitiae
causatae a refectione. Passiones autem huiusmodi cito transeunt, et
ideo ea quae secundum ipsas passiones disponuntur, transitoria sunt:
quae vero ratione disponuntur, magis permanent; Eccli. XXVII,
12: homo sapiens in sapientia sua permanet sicut sol; stultus autem
ut luna mutatur; Prov. XI, 18: impius facit opus instabile.
Consequenter cum dicit respondit ei Iesus etc., agit dominus de cibo
spirituali; et primo proponit veritatem de spirituali; secundo
contradictionem excludit, ibi murmurabant ergo Iudaei de illo. Circa
primum tria facit. Primo proponit veritatem spiritualis cibi; secundo
insinuat eius originem, ibi dixerunt ergo ei: quod ergo tu facis
signum? etc.; tertio docet modum capiendi ipsum cibum, ibi dixerunt
ergo ad eum: domine, semper da nobis panem hunc. Circa primum duo
facit. Primo ostendit cibum spiritualem, et eius virtutem; secundo
manifestat eum quis sit, ibi dixerunt ergo ad eum: quid faciemus ut
operemur opera Dei? Circa primum duo facit. Primo arguit perversam
eorum cupiditatem; secundo hortatur ad veritatem, ibi operamini et
cetera. Dicit ergo amen, amen dico vobis, licet ostendatis vos quasi
devotos, tamen quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia
manducastis ex panibus, et saturati estis; quasi dicat: propter
carnem me quaeritis, non propter spiritum, quia scilicet ut iterum
pascamini. Et, sicut Augustinus dicit, locum istorum tenent qui
quaerunt Iesum, non propter seipsum, sed ut aliqua commoda saecularia
consequantur; sicut sunt illi qui negotia habentes, ad praelatos et
clericos accedunt, non propter Christum, sed ut eorum intercessione
promoveantur apud magnates; sicut sunt illi qui ad Ecclesias
confugiunt, non propter Iesum, sed quia a potentioribus premuntur;
sicut etiam sunt illi qui ad sacros ordines ad dominum appropinquantes,
non eisdem merita virtutum, sed subsidia vitae praesentis inquirunt,
scilicet divitias et honores, ut Gregorius dicit XXIII Moral.
Et hoc patet: nam facere signa, virtutis divinae est; sed manducare
panem multiplicatum, est temporale. Quia ergo non veniunt ad
Christum propter virtutem quam in eo vident, sed propter hoc quod ex
panibus manducant, non Christo serviunt, sed suo ventri, ut dicitur
Phil. III et Ps. XLVIII, v. 19: confitebitur tibi cum
benefeceris ei. Ad veritatem eos reducit proponendo eis spiritualem
cibum, dicens operamini non cibum qui perit, sed qui manet in vitam
aeternam, et primo proponit eius virtutem; secundo eius auctoritatem,
ibi quem filius hominis dedit vobis. Virtus illius cibi consideratur
in hoc quod non perit. Unde sciendum est circa hoc, quod corporalia
sunt quaedam similitudines spiritualium, utpote ab eis causata et
derivata, et ideo imitantur ipsa spiritualia aliquo modo. Unde sicut
corpus sustentatur cibo, ita illud quo sustentatur spiritus, dicitur
eius cibus, quidquid sit illud. Illud autem quo sustentatur corpus,
cum transeat in corporis naturam, corruptibile est; sed cibus quo
sustentatur spiritus, est incorruptibilis, quia non mutatur in ipsum
spiritum, sed potius e converso spiritus in cibum. Unde dictum est,
Augustini: cibus sum grandium: cresce, et manducabis me. Nec tu me
mutabis in te, ut cibum carnis tuae, sed mutaberis in me: ut dicitur
Lib. confessionum. Et ideo dicit dominus operamini; idest,
operando quaerite, seu operibus mereamini non cibum qui perit,
scilicet corporalem; I Cor. c. VI, 13: esca ventri, et
venter escis, Deus autem et hunc et hanc destruet quia non semper erit
usus ciborum; sed illum cibum operamini, scilicet spiritualem, qui
manet in vitam aeternam; qui quidem cibus est ipse Deus, inquantum
est veritas contemplanda, et bonitas amanda, quibus reficitur
spiritus; Prov. c. IX, 5: comedite panem meum; Eccli. XV,
v. 3: cibavit illum pane vitae et intellectus. Item ipsa obedientia
divinorum mandatorum; supra IV, 34: meus cibus est ut faciam
voluntatem eius qui misit me. Item ipse etiam Christus. Infra
eodem: ego sum panis vitae; item: caro mea vere est cibus, et
sanguis meus vere est potus. Et hoc inquantum est coniuncta verbo
Dei, quod est cibus quo Angeli vivunt. Similem autem differentiam
assignavit supra c. IV, 13, de potu corporali et potu
spirituali, cum dixit: qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum: qui
autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum, quam
hic assignat inter cibum corporalem et spiritualem. Cuius ratio est,
quia corporalia sunt corruptibilia, spiritualia vero, et maxime
Deus, sunt aeterna. Sed sciendum est, secundum Augustinum in libro
de operibus monachorum, quod ex hoc verbo, scilicet operamini non
cibum qui perit, quidam monachi erroris causam sumpserunt, dicentes,
spirituales viros non debere aliquid corporaliter operari. Sed hic
intellectus est falsus, quia Paulus, qui maxime spiritualis fuit,
propriis manibus laboravit, ut habetur Ephes. IV, 28, ubi ipse
dicit: qui furabatur, iam non furetur; magis autem laboret manibus
suis. Ergo est verus intellectus, ut opus nostrum, idest principale
studium et intentionem nostram dirigamus ad quaerendum cibum qui ducit
ad vitam aeternam, scilicet bona spiritualia. Ad temporalia autem non
debemus principaliter attendere, sed accessorie, idest solum ea
procurare ratione corporis corruptibilis, quod sustentari oportet
quamdiu in hac vita vivimus. Unde contra hoc signanter dicit
apostolus, II Thess. III, 10: qui non laborat non manducet;
quasi diceret: qui dicunt quod nihil corporale est operandum, quia
comestio est quid corporale, tales non debent comedere. Consequenter
cum dicit quem filius hominis dabit vobis, ponit spiritualis cibi
datorem: et primo ponit auctorem huius cibi; secundo manifestat unde
habeat auctoritatem cibandi. Auctor autem et dator cibi spiritualis
est Christus; et ideo dicit quem, scilicet cibum qui non perit,
filius hominis dabit vobis. Si dixisset filius Dei, non fuisset
visum mirum; sed hoc quod filius hominis dat eum, magis elevat ad
attentionem. Spiritualiter tamen ideo filius hominis dat, quia natura
humana infirma per peccatum fastidiebat spiritualem cibum, nec poterat
ipsum in sua spiritualitate sumere: unde oportuit quod filius Dei
carnem sumeret, et per eam nos reficeret; Ps. XXII, 5:
parasti in conspectu meo mensam. Unde autem habeat auctoritatem
dandi, subdit cum dicit hunc enim pater signavit Deus; quasi dicat:
quod filius hominis dabit, hoc non habet nisi inquantum singularitate
et eminentia plenitudinis gratiae praecellit omnes filios hominum; unde
dicit hunc, scilicet filium hominis, pater signavit: idest,
signanter distinxit a ceteris; Ps. XLIV, 8: unxit te Deus
Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Vel, secundum
Hilarium signavit, idest sigillavit. Quando autem sigillum in cera
imprimitur, cera retinet totam figuram sigilli, sicut et filius totam
figuram patris accepit. Est autem duplex receptio quam filius recepit
a patre. Una aeterna; et de hac non intelligitur quod hic dicitur
signavit, quia in sigillatione aliud est natura recipiens, et aliud
imprimens. Sed hoc intelligitur de mysterio incarnationis, quia in
natura humana Deus pater impressit verbum, qui est splendor et figura
substantiae eius: ut dicitur Hebr. I, 3. Vel secundum
Chrysostomum signavit, idest, ad hoc specialiter eum Deus pater
instruit ut daret vitam aeternam mundo; infra X, 10: ego veni ut
vitam habeant et cetera. Sic enim quando aliquis eligitur ad aliquod
magnum officium peragendum, dicitur signari ad illud officium; Lc.
X, 1: post haec designavit dominus et alios septuaginta discipulos
et cetera. Vel signavit, idest manifestavit per vocem in Baptismo,
et per opera, ut dictum est supra, V. Consequenter cum dicit
dixerunt ergo ad eum: quid faciemus ut operemur opera Dei?
Manifestat quid sit cibus spiritualis, et primo ponitur quaestio
Iudaeorum; secundo subditur responsio Iesu Christi, ibi respondit
Iesus et cetera. Circa primum sciendum est, quod Iudaei instructi
ex lege, credebant nihil aeternum esse nisi Deum. Unde, cum
dixisset quod cibus spiritualis permaneat in vitam aeternam,
intellexerunt cibum illum esse aliquid divinum. Et ideo quaerentes,
non de cibo, sed de opere Dei mentionem faciunt, cum dicunt quid
faciemus ut operemur opera Dei? In quo non longe erant a veritate,
cum nihil aliud sit cibus spiritualis quam operari opera Dei; Lc.
c. XVIII, 18: quid faciendo vitam aeternam possidebo?
Responsio domini ponitur, cum dicit hoc est opus Dei ut credatis in
illum et cetera. Ubi considerandum est, quod apostolus, Rom.
IV, distinguit fidem ab operibus, dicens, quod Abraham non est
iustificatus ex operibus, sed ex fide. Quid est ergo quod hic dominus
dicit, ipsam fidem, seu credere, esse opus Dei? Sed ad hoc est
duplex responsio. Una, quod apostolus non distinguit fidem ab
operibus simpliciter, sed ab exterioribus. Sunt enim quaedam opera
exteriora, quae exercentur corporalibus membris, quae quia magis nota
sunt, secundum communem usum opera dicuntur; alia vero sunt
interiora, quae exercentur in ipsa anima, quae non sunt nota nisi
sapientibus, et quae convertuntur ad cor. Alio modo dicitur, quod
ipsum credere potest computari inter opera exteriora, non quod fides
sit ipsa opera, sed eorum principium; unde et signanter dicit ut
credatis in illum. Differt enim dicere credere Deum, sic enim
designo obiectum; et credere Deo, quia sic designo testem; et
credere in Deum, quia sic designo finem: ut sic Deus possit haberi
ut obiectum fidei, ut testis, et ut finis; sed aliter et aliter.
Quia obiectum fidei potest esse creatura, credo enim caelum esse
creatum; similiter et creatura potest esse testis fidei, credo enim
Paulo, seu cuicumque sanctorum; sed fidei finis non potest esse nisi
Deus: nam mens nostra solum in Deum fertur sicut in finem. Finis
autem cum habeat rationem boni, est obiectum amoris; et ideo credere
in Deum ut in finem, est proprium fidei formatae per caritatem: quae
quidem fides sic formata, est principium omnium bonorum operum; et
intantum ipsum credere dicitur opus Dei. Sed si fides est opus Dei,
quomodo homines faciunt opera Dei? Sed hoc solvitur per Is.
XXVI, 12, cum dicit: omnia opera nostra operatus est in nobis.
Nam hoc idem quod credimus, et quidquid operamur boni, est in nobis a
Deo; Phil. II, v. 13: ipse est qui operatur in nobis et
velle, et perficere. Et ideo signanter dicit, credere esse opus
Dei, ut ostendat fidem esse donum Dei, ut dicitur Eph. II, 8.
Consequenter cum dicit dixerunt ergo ei: quod ergo tu facis signum?
Agitur de origine cibi, et primo ponitur quaestio Iudaeorum; secundo
responsio Christi, ibi amen, amen dico vobis, non Moyses dedit
vobis panem de caelo. Circa primum tria faciunt. Primo petunt
signum; secundo determinant ipsum; tertio inducunt Scripturae
testimonium. Signum autem petunt proponendo quaestionem; unde
dixerunt illi: quod tu facis signum, ut videamus, et credamus tibi?
Haec autem quaestio aliter inducitur ab Augustino, et aliter a
Chrysostomo. Chrysostomus enim dicit, quod dominus invitaverat eos
ad fidem. Argumenta autem ad fidem inducentia sunt miracula; I
Cor. XIV, 22: signa data sunt infidelibus. Et ideo ad hoc
quaerunt signum quo credant: mos enim est Iudaeis signa petere; I
Cor. I, 22: quoniam Iudaei signa quaerunt. Unde dicit quod
ergo signum tu facis? Sed hoc ridiculosum videtur, quod propter hoc
quaerant aliqua miracula, quia statim fecerat aliqua multiplicando
panes, et ambulando supra mare, quae in praesentia extiterant, quibus
credere possent. Sed hoc ideo dicunt, ut provocent dominum, et
inducant ut semper eos pasceret. Quod patet, quia nullam mentionem
faciunt de alio signo, nisi de eo quod factum est in eorum parentibus
per Moysen quadraginta annis, ut quasi per hoc petant quod semper eos
pascat; unde dicunt patres nostri manducaverunt manna in deserto. Nec
dicunt: Deus pavit patres nostros manna, ne videantur velle aequare
eum Deo. Similiter non dicunt, Moyses pavit eos, ne videantur
Moysen praeferre Christo, quasi in hoc eum allicere volentes, ut
continue eos pascat. De cibo illo dicitur Ex. XVI, et in Ps.
c. LXXVII, 25: panem Angelorum manducavit homo. Augustinus
autem dicit, quod dominus dixit se daturum eis cibum qui permanet in
vitam aeternam; unde quasi videtur se Moysi praeferre. Iudaei autem
Moysen reputabant maiorem Christo; unde dicebant, infra c. IX,
29: nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus
unde sit. Unde requirebant quod Christus faceret aliqua maiora quam
Moyses fecerit; et ideo reducunt in memoriam ea quae Moyses fecit,
dicentes: patres nostri manducaverunt manna in deserto; quasi
diceret: hoc quod dicis de te, maius est quam illud quod fecit
Moyses: quia promittis cibum qui non perit; sed manna quod dabat
Moyses si servabatur in alium diem, vermibus scaturiebat. Si ergo
vis ut credamus tibi, facias aliquid maius Moyse: nam quod fecisti
non est maius, quia satiasti quinque millia hominum, sed quinque
panibus hordeaceis, et semel tantum; ille vero totum populum satiavit
manna de caelo annis quadraginta, et hoc in deserto, sicut scriptum
est in Ps. LXXVII, 24: panem de caelo dedit eis manducare.
|
|