|
Posita Iudaeorum interrogatione, hic ponitur responsio Christi. Et
primo ostendit originem cibi spiritualis; secundo probat eam, ibi
panis enim verus est qui de caelo descendit. Circa primum sciendum
est, quod Iudaei duo proposuerant Christo circa originem cibi
corporalis, quem patres eorum habuerunt; scilicet datorem, qui fuit
Moyses, et locum, quia de caelo; et ideo dominus circa originem cibi
spiritualis haec duo removens, ponit alium esse datorem cibi
spiritualis, et alium locum. Unde dicit, removendo praedicta,
amen, amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de caelo. Alius
est qui dat, quia pater meus, non panem corporalem, sed panem verum
de caelo. Sed contra. Numquid non vere panis fuit quem habuerunt
patres in deserto? Respondeo. Si accipiatur verum secundum quod
dividitur contra falsum, sic panis ille verus fuit, non enim falsum
erat miraculum de manna; si autem accipiatur verum, prout veritas
dividitur contra figuram, sic panis ille non fuit verus, sed figura
panis spiritualis, scilicet domini nostri Iesu Christi, quem ipsum
manna significabat, ut dicit apostolus, I Cor. c. X, 3: omnes
eamdem escam spiritualem manducaverunt. Item contra hoc quod dicit non
dedit vobis panem de caelo, est quod dicitur in Ps. LXXVII,
24: panem caeli dedit eis. Respondeo. Caelum accipitur
tripliciter. Quandoque pro aere; Mt. XIII, 4: volucres caeli
comederunt illud; et in Ps. XVII, 14: intonuit de caelo
dominus. Quandoque pro caelo sidereo, secundum illud Ps.
CXIII, 16: caelum caeli domino; et Mt. XXIV, 29:
stellae cadent de caelo. Quandoque vero pro ipsis spiritualibus
bonis; Mt. V, 12: gaudete et exultate, quia merces vestra multa
est in caelo. Manna ergo de caelo fuit non sidereo seu spirituali,
sed aereo. Vel dicitur de caelo inquantum erat figura veri panis
caelestis domini nostri Iesu Christi. Consequenter cum dicit panis
enim verus est qui de caelo descendit, et dat vitam mundo, probat quod
sit de caelo et per effectum eius. Verum enim caelum est spiritualis
naturae, cui per se convenit vita, et ideo per se vivificat; infra:
spiritus est qui vivificat. Ipse autem Deus est auctor vitae. Ex
hoc ergo cognoscitur quod panis iste spiritualis est de caelo, cum
faciat proprium effectum, si dat vitam. Nam panis ille corporalis
vitam non dabat, quia omnes qui manna manducaverunt, mortui sunt;
iste autem dat vitam, et ideo dicit panis verus est, et non
figuralis, qui de caelo descendit. Et hoc patet, quia dat vitam
mundo. Nam Christus, qui est verus panis, quos vult vivificat;
infra X, 10: ego veni ut vitam habeant et cetera. Ipse etiam de
caelo descendit; supra III, 13: nemo ascendit in caelum nisi qui
descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo. Sic ergo
Christus verus panis, vitam dat mundo ratione suae divinitatis, et
descendit de caelo ratione humanae naturae. Nam, ut supra III
dictum est, descendisse de caelo dicitur assumendo humanam naturam;
Phil. II, 7: exinanivit semetipsum, formam servi accipiens.
Dixerunt ergo, et cetera. Hic agitur de adeptione cibi spiritualis,
et primo ponitur petitio ipsius cibi; secundo ponitur expositio, ibi
dixit autem eis Iesus: ego sum panis vitae, ubi ostendit modum
adeptionis. Sciendum est autem circa primum, quod Iudaei verba
domini carnaliter intelligebant; et ideo quia in desiderio carnalium
erant, cibum carnalem petunt a Christo; unde dixerunt ad eum domine,
semper da nobis hunc panem, qui reficiat hoc modo. Et Samaritana
verbum de aqua spirituali carnaliter intelligebat, et indigentia carere
volens dixit: domine, da mihi hanc aquam. Et licet isti verba domini
carnaliter de cibo intelligant, et carnaliter petant; tamen eorum
petitio spiritualiter intellecta, nobis competit; Mt. VI, 11:
panem nostrum quotidianum da nobis hodie: quia non possumus sine hoc
pane vivere. Consequenter cum dicit dixit autem eis Iesus: ego sum
panis vitae, ostendit modum adeptionis, ostendens primo quid sit iste
panis; secundo quomodo acquiratur, ibi omne quod dat mihi pater, ad
me veniet. Circa primum tria facit. Primo ponit expositionem panis
praedicti; secundo expositionis rationem assignat, ibi qui venit ad
me, non esuriet; tertio exponendi necessitatem manifestat, ibi sed
dixi vobis et cetera. Dixit ergo eis Iesus ego sum panis vitae:
nam, sicut supra dictum est, verbum sapientiae est specialis cibus
mentis, quia eo mens sustentatur; Eccli. XV, 3: cibavit illum
pane vitae et intellectus. Dicitur autem panis sapientiae esse panis
vitae, ad differentiam panis corporalis, qui est panis mortis, qui
non competit nisi ad restaurandum defectum mortalitatis, unde et solum
in hac vita mortali necessarius est. Sed panis sapientiae divinae est
per se vivificativus, nec habet mortem contrariam. Item panis
corporalis non dat vitam, sed tantum praeexistentem sustentat ad
tempus; sed panis spiritualis ita vivificat quod dat vitam, nam anima
incipit vivere per hoc quod adhaeret verbo Dei; Ps. XXXV,
10: apud te est fons vitae. Quia ergo omne verbum sapientiae
derivatur a verbo Dei unigenito, Eccli. I, 5: fons sapientiae
unigenitus Dei, residens in excelso, ideo ipsum Dei verbum
principaliter dicitur panis vitae; et ideo Christus dicit ego sum
panis vitae. Et quia caro Christi ipsi verbo Dei unita est, habet
etiam quod sit vivificativa, unde et corpus, sacramentaliter sumptum,
vivificativum est: nam per mysteria quae Christus in carne sua
complevit, dat vitam mundo; et sic caro Christi, propter domini
verbum, panis est, non consuetae vitae, sed illius quae morte non
reseratur. Et ideo caro Christi dicitur panis; Gen. penult.,
20: Aser, pinguis panis eius. Significatur etiam per manna, I
Cor. X, 1 ss. Manna interpretatur quid est hoc? Quia Iudaei
illud videntes admirabantur, dicentes unus ad alium quid est hoc? Sed
nihil est admirabilius quam filius Dei homo factus, ita ut cuilibet
contingat quaerere quid est hoc? Idest, quomodo filius Dei, filius
hominis est; quomodo ex duabus naturis fit una persona Christi? Is.
IX, 6: vocabitur nomen eius admirabilis. Est etiam mirabile
quomodo Christus sit sub sacramento. Consequenter cum dicit qui venit
ad me, non esuriet, assignat rationem expositionis, et hoc ex effectu
istius panis. Panis enim corporalis comestus non in perpetuum famem
aufert, cum corrumpatur et deficiat; et ideo exigitur ad nutrimentum;
panis autem spiritualis dans per se vitam, numquam corrumpitur; et
ideo homo semel comedens, numquam esurit. Et ideo dicit qui venit ad
me, non esuriet; et qui credit in me, non sitiet in aeternum. Hoc
autem quod dicit, scilicet qui venit et qui credit, non esuriet nec
sitiet, non differunt, secundum Augustinum, quia idem est venire ad
eum, et credere in eum: quia ad Deum venimus non passibus corporis,
sed mentis, quorum primus est fides. Idem est etiam comedere et
bibere: utroque enim significatur aeterna satietas, ubi nulla est
egestas. Mt. V, 6: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam,
quoniam ipsi saturabuntur: ut sit idem cibus sustentans, et potus
refrigerans. Causa autem quare temporalia non auferunt sitim in
perpetuum, una quidem est, quia non simul sumuntur, sed paulatim, et
quasi cum motu, et ideo semper restat aliquid sumendum; et propter
hoc, sicut consurgit delectatio et satietas ex iam sumpto, ita et
desiderium restat ex sumendo. Alia vero est, quia corrumpuntur, unde
remanet memoria ex corrupto, et generatur iterato desiderium eorum.
Spiritualia vero et simul sumuntur, et non corrumpuntur nec
deficiunt; et ideo eorum satietas manet in perpetuum. Apoc. VII,
16: non esurient neque sitient. Ps. XV, 10: adimplebis me
laetitia cum vultu tuo, delectationes in dextera tua, idest in
spiritualibus bonis, usque in finem. Consequenter cum dicit sed dixi
vobis etc., ponitur exponendi necessitas. Posset enim aliquis
dicere: nos quaesivimus panem; sed tu non respondes: dabo vobis illum
vel non dabo; sed potius dicis: ego sum panis vitae; et ideo non
videtur bona responsio tua. Sed quod bona sit, ostendit dominus
dicens dixi vobis quia et vidistis me, et non credidistis: quod idem
est ac si aliquis haberet panem coram se, ignorans illum et dicatur
ei: ecce panis coram te est. Et ideo dicit dixi vobis (ego sum panis
vivus) et vidistis me, et non credidistis; idest, desideratis
panem, et habetis illum coram vobis; et tamen non sumitis, quia non
creditis. In quo eorum incredulitatem improperat eis; infra XV,
24: sed viderunt, et oderunt me et patrem meum. Consequenter cum
dicit omne quod dat mihi pater, ad me veniet, ostendit quomodo
acquiratur, et primo ponit modum acquirendi; secundo fidem
perventionis, ibi et eum qui venit ad me, non eiiciam foras; tertio
manifestat quod dicit, ibi quia descendi de caelo et cetera. Sciendum
est circa primum, quod ipsum credere nostrum est nobis ex dono Dei.
Eph. II, 8: gratia salvati estis, et non ex vobis, Dei enim
donum est; Phil. I, 29: vobis datum est ut non solum in illum
credatis, sed ut etiam pro illo patiamini. Dicitur autem quandoque
Deus pater dare filio homines credentes, sicut hic omne quod dat mihi
pater, ad me veniet. Quandoque filius dat patri, sicut illud I
Cor. XV, 24: cum tradiderit regnum Deo et patri. Ex quo
intelligimus quod sicut pater dans non adimit sibi regnum, ita nec
filius. Pater autem filio dat, inquantum facit hominem verbo suo
adhaerere. I Cor. I, v. 9: per quem, scilicet patrem, vocati
estis in societatem filii eius. Filius vero tradit patri, inquantum
verbum est manifestativum ipsius patris. Infra XVII, 6: pater,
manifestavi nomen tuum hominibus. Sic ergo dicit omne quod dat mihi
pater, ad me veniet; idest, qui in me credunt, quos pater mihi facit
adhaerere ex dono suo. Sed diceret forte aliquis, quod non
necessarium est quod aliquis dono Dei utatur: multi enim recipiunt
donum Dei, qui non utuntur eo. Quomodo ergo dicit omne quod dat mihi
pater, ad me veniet? Ad quod dicendum est, quod in datione ista non
solum intelligitur habitus, qui est fides et huiusmodi, sed etiam
interior instinctus ad credendum. Quidquid autem facit ad salutem,
totum est ex dono Dei. Sed restat quaestio: quia si omne quod dat
pater Christo, ad eum vadit, ut ipse dicit, illi soli ad Deum
vadunt quos pater dat ei; non ergo debet imputari illis qui non
vadunt, cum non dentur ei. Ad quod dicendum, quod non imputatur
eis, si absque auxilio Dei ad fidem venire non possunt, sed hoc ei
imputatur qui non venit, quia impedimentum praestat quod non veniat,
avertens se a salute, cuius via quantum in se est, omnibus est
aperta. Finis autem perventionis ponitur cum dicit et eum qui venit ad
me non eiiciam foras. Posset enim aliquis dicere: veniemus ad te;
sed tu non recipies nos. Et ideo dicit, hoc excludens, eum qui venit
ad me, passibus fidei et bonis operationibus, non eiiciam foras, in
quo dat intelligere, esse se intus: illud est enim intus unde exitur
foras. Attendamus ergo quid sit istud intrinsecum, et quomodo inde
eiiciantur. Sciendum quidem igitur est, quod omnia visibilia cum
dicantur esse quasi quaedam exteriora respectu spiritualium, quanto
aliquid est magis spirituale, tanto magis est intrinsecum. Ergo
duplex est intrinsecum. Unum est profundissimum, scilicet gaudium
vitae aeternae, quod, secundum Augustinum, est magis penetrale et
dulce secretum sine taedio, sine amaritudine malarum cogitationum,
sine interpellatione tentationum et dolorum; de quo dicitur Matth.
XXV, 21: intra in gaudium domini tui. Et Ps. XXX, 21:
abscondes eos in abscondito faciei tuae; idest, in plena visione tuae
essentiae. Et ab hoc intrinseco nullus eiicietur. Apoc. III,
12: qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei vivi, et foras
non egredietur amplius, quia ut dicitur Matth. c. XXV, 46,
ibunt iusti in vitam aeternam. Aliud intrinsecum est rectitudo
conscientiae, quae est spirituale gaudium; et de hoc dicitur Sap.
VIII, 16: intrans in domum meam, conquiescam. Et Cant. I,
3: introduxit me rex in cellaria sua. Et de isto aliqui eiiciuntur.
Et ideo quod dominus dicit non eiiciam foras, potest dupliciter
intelligi. Uno modo, ut illi dicantur ad ipsum venire qui sunt dati
ei a patre per aeternam praedestinationem; et de illis dicit eum qui
venit ad me, praedestinatus a patre, non eiiciam foras; Rom. XI,
v. 2: non repulit Deus plebem suam quam elegit. Alio modo, quia
illi qui egrediuntur, non tamquam a Christo eiecti egrediantur, sed
causa eiectionis sit ex parte ipsorum, qui per infidelitatem et
peccata, a secreto rectae conscientiae recedunt. Et sic dicitur non
eiiciam ego foras, sed ipsi se eiiciunt; Ier. XXIII, 33:
vos estis onus, proiiciam vos, dicit dominus. Et hoc modo eiectus
est foras qui ad nuptias intraverat non habens vestem nuptialem, ut
dicitur Matth. XXII, 11 ss. Rationem autem praemissorum
assignat, cum dicit quia descendi de caelo etc., et primo ponit
propositum de implenda voluntate patris; secundo manifestat quae sit
voluntas patris, ibi haec est voluntas eius qui misit me patris;
tertio ostendit finalem voluntatis impletionem, ibi et ego resuscitabo
eum in novissimo die. Circa primum sciendum est, quod littera ista
potest legi dupliciter. Uno modo secundum Augustinum, alio modo
secundum Chrysostomum. Secundum Augustinum quidem sic: eum qui
venit ad me, non eiiciam foras, et hoc ideo, quia ille venit ad me
qui meam humilitatem imitatur. Matth. XI, 28, cum diceret
dominus: venite ad me, omnes, qui laboratis, consequenter subdit:
discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Vera autem filii Dei
mititas in hoc est, quia voluntatem suam supposuit voluntati patris.
Et ideo dicit non eiiciam, quia descendi de caelo non ut faciam
voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Propterea anima a
Deo exiit, quia superba erat; et ideo necesse est humilitate regredi
veniendo ad Christum per imitationem suae humilitatis, quae in hoc est
quod non facit voluntatem suam solum, sed Dei patris. Sciendum est
autem, quod in Christo fuit duplex voluntas. Una secundum humanam
naturam, quae est sibi propria, et natura, et voluntate patris; alia
secundum naturam divinam, quae est eadem cum voluntate patris.
Voluntatem ergo suam, scilicet humanam, ordinavit sub voluntate
divina, quia obedientiam suam sub effectu paternae voluntatis ostendit
ipse, volens voluntatem patris explere. Ps. XXXIX, 9: ut
faciam voluntatem tuam, Deus meus, volui. Hanc voluntatem fieri in
nobis petimus cum dicimus, Matth. VI, 10: fiat voluntas tua.
Illi ergo non eiiciuntur foras, qui non faciunt voluntatem suam, sed
voluntatem Dei. Nam Diabolus volens facere voluntatem suam, quod
est superbiae, eiectus est de caelo, et primus homo de Paradiso.
Secundum Chrysostomum vero sic. Ideo non eiicio foras eum qui venit
ad me, quia ad hoc veni, ut impleam voluntatem patris de salute
hominum. Si ergo pro salute hominum incarnatus sum, quomodo debeo eos
eiicere? Et hoc est quod dicit: ideo non eiicio, quia descendi de
caelo non ut faciam voluntatem meam, scilicet humanam, ut proprium
mihi acquiram; sed voluntatem eius qui misit me, patris, qui vult
omnes homines salvos fieri, ut dicitur I Tim. II, 4. Et ideo,
quantum est ex me, nullum eiicio. Rom. V, 10: si enim, cum
inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii eius, multo
magis, reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. Quae autem sit
voluntas patris, exponit primo, cum dicit haec est enim voluntas eius
qui misit me patris etc.; secundo rationem assignat, ibi haec est
enim voluntas patris mei et cetera. Dixit ergo: non eiiciam foras eos
qui ad me veniunt, quia carnem assumpsi ut faciam voluntatem patris.
Voluntas autem eius qui misit me patris, haec est, scilicet ut non
eiiciam foras; et ideo non eiiciam. I Thess. c. IV, 3: haec
est voluntas Dei, sanctificatio vestra. Et ideo dicit ut omne quod
dedit mihi, pater non perdam ex eo; idest, ut nihil perdam, quousque
perveniat ad resurrectionem futuram, in qua aliqui perdentur, non
tamen de illis qui dati sunt ei per aeternam praedestinationem, sed
impii; Ps. I, 6: iter impiorum peribit. Illi vero qui usque
tunc conservantur, non perdentur. Per hoc autem quod dicit non
perdam, non est intelligendum quod indigeat eorum, aut quod
detrimentum sit ei, si pereunt. Sed dicit hoc propter affectum suum
ad salutem illorum, et bonum illorum, quod reputat suum. Sed contra
est quod dicitur infra c. XVII, 12: nemo ex eis, scilicet quos
dedisti mihi, periit, nisi filius perditionis. Ergo aliqui eorum qui
dati sunt ei per aeternam praedestinationem, perduntur. Non est ergo
verum hoc quod dicit non perdam ex eo. Sed dicendum est, quod ex
illis qui dati sunt ei per praesentem iustitiam perduntur; non autem de
illis qui dati sunt per aeternam praedestinationem. Rationem autem
divinae voluntatis ponit cum dicit haec est autem voluntas patris mei et
cetera. Ratio quare pater vult quod non perdam ex eo quod dedit mihi,
est quia voluntas patris est vivificare spiritualiter homines, quia
ipse est fons vitae. Et quia aeternus est, quantum est de se,
voluntatis eius est, ut omnis qui venit ad me habeat vitam aeternam.
Et hoc est quod dicit haec est voluntas patris qui misit me, ut omnis
qui videt filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam. Sed
attendendum est quod supra V, 24, dixit: qui videt filium, et
credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, hic vero dicit qui
credit in eum: ut det intelligere eamdem divinitatem patris et filii,
cuius visio per essentiam est ultimus finis noster, et obiectum fidei.
Quod vero dicit videt, non intelligitur de visione per essentiam,
quam praecedit fides, sed de visione corporali Christi, quae inducit
ad fidem. Et ideo signanter dicit qui videt filium, et credit in
eum; supra V, 24: qui credit in eum (...) non iudicatur, sed
transiet a morte in vitam; infra XX, 31: haec autem scripta
sunt, ut credatis quoniam Iesus Christus est filius Dei, ut
credentes vitam habeatis in nomine eius. Haec autem patris voluntas
similiter implebitur, et ideo subdit, et ego resuscitabo eum in
novissimo die: quia ita vult ut non solum in anima, sed etiam in
corpore habeat vitam aeternam (Dan. XII, 2: de his qui in
pulvere dormiunt evigilabunt alii in vitam aeternam, alii vero in
opprobrium sempiternum) sicut et Christus resurrexit; Rom. c.
VI, 9: Christus resurgens ex mortuis, iam non moritur et cetera.
|
|