|
Posita doctrina Christi, hic excluditur contradictio praedictae
doctrinae, et primo quantum ad turbas murmurantes; secundo quantum ad
discipulos dubitantes, ibi multi ergo audientes ex discipulis eius
dixerunt et cetera. Circa primum duo facit. Primo exprimit murmur
turbarum de origine spiritualis cibi; secundo mitigat eorum litigium de
cibi spiritualis manducatione, ibi litigabant ergo Iudaei. Circa
primum duo facit. Primo ponitur murmur turbarum; secundo repressio
murmuris, ibi respondit ergo Iesus, et dixit eis. Circa primum duo
facit. Primo ponitur occasio murmuris; secundo ponuntur murmurantium
verba, ibi nonne iste est filius Ioseph? Concludit ergo ex
praemissis verbis Christi, quod quidam de quodam dictorum verborum
murmurabant, quia scilicet dixerat: ego sum panis vivus, qui de caelo
descendi; quem quidem spiritualem panem non capiebant nec
desiderabant. Et ideo murmurabant, quia in spiritualibus mentem
fundatam non habebant, et huius rei antiquam consuetudinem habebant,
secundum illud Ps. CV, 25: murmuraverunt in tabernaculis; et I
Cor. X, 10: neque murmuraveritis, sicut quidam eorum
murmuraverunt. Ideo autem, ut Chrysostomus dicit, usque huc non
murmurabant, quia semper sperabant se consecuturos corporalem escam:
qua spe subtracta, statim murmurare incipiunt, licet aliam causam
praetendant. Non autem manifeste contradicunt propter reverentiam quam
adhuc habebant ad ipsum, ex memoria praecedentis miraculi. Verba
autem murmurantium ponit cum dicit nonne hic est filius Ioseph? Quia
enim carnales erant, carnalem Christi generationem solam
considerabant, ex qua impediebantur ne cognoscerent spiritualem et
aeternam; et ideo de sola carnali loquuntur, secundum illud supra
III, 31: qui de terra est, de terra loquitur, et spiritualem
non capiunt; unde subdunt quomodo ergo dicit hic, quia de caelo
descendi? Vocant autem eum filium Ioseph propter reputationem: quia
nutritius eius erat, secundum illud Lc. III, 23: ut putabatur
filius Ioseph. Murmurationis autem repressio ponitur cum dicit
respondit ergo Iesus, et dixit eis, et primo reprimit ipsorum
murmur; secundo satisfacit dubitationi, ibi amen, amen dico vobis:
qui credit in me, habet vitam aeternam. Circa primum duo facit.
Primo cohibet eorum murmur; secundo assignat causam murmuris eorum,
ibi nemo potest venire ad me et cetera. Cognoscens ergo Iesus eorum
murmur, respondit; et comprimens ipsum murmur eorum, dixit eis nolite
murmurare et cetera. Hoc namque est salubre documentum: qui enim
murmurat, ostendit mentem suam in Deo non esse firmatam, et ideo
dicitur Sap. c. I, 11: custodite vos a murmuratione, quia nihil
prodest. Causa autem murmuris est infidelitas eorum; et ideo hanc
ostendit dicens nemo potest venire ad me etc., ubi primo ostendit
necessariam esse patris attractionem ad hoc ut veniatur ad Christum;
secundo ostendit modum attrahendi, ibi est scriptum in prophetis et
cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit humanae facultatis
defectum; secundo divini auxilii subsidium; tertio auxilii finem, seu
fructum. Est ergo humana facultas deficiens ad veniendum ad Christum
per fidem; et ideo dicit nemo potest venire ad me. Secundo divinum
auxilium est efficax ad subveniendum, unde subdit nisi pater, qui
misit me, traxerit eum. Sed finis, seu fructus est optimus; unde
sequitur et ego resuscitabo eum in novissimo die. Dicit ergo primo:
non est mirum si murmuratis, quia nondum estis tracti a patre ad me.
Nam nemo potest ad me venire, in me credendo, nisi pater, qui misit
me, traxerit eum. Sed hic est triplex quaestio. Prima est de hoc
quod dicit nisi pater traxerit eum. Cum enim ad Christum veniamus
credendo, sicut supra eodem dictum est, venire ad Christum est
credere in eum; credere autem nullus potest nisi volens. Cum ergo
tractio importet violentiam quamdam, ergo qui tractus venit ad
Christum, cogitur. Respondeo dicendum, quod hoc quod hic dicitur de
hac tractione patris, non importat coactionem, cum non omne trahens
faciat violentiam. Sic ergo multipliciter pater trahit ad filium,
secundum multiplicem modum trahendi absque violentia in hominibus. Nam
aliquis homo trahit aliquem persuadendo ratione; et hoc modo pater
trahit homines ad filium, demonstrando eum esse filium suum; et hoc
dupliciter: vel per internam revelationem; Matth. XVI, 17:
beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi,
scilicet Christum esse filium Dei vivi, sed pater meus; vel per
miraculorum operationem, quam habet a patre; supra V, 36: opera
quae dedit mihi pater, ipsa testimonium perhibent de me. Item aliquis
trahit alium alliciendo; Prov. VII, 21: blanditiis labiorum
suorum protraxit eum. Et hoc modo illi qui attendunt ad Iesum propter
auctoritatem paternae maiestatis, trahuntur a patre. Quicumque enim
credit in Christum propter hoc quod credit eum filium Dei, hunc pater
trahit ad filium, idest paterna maiestas. Hoc modo non trahitur
Arius qui Christum non verum Dei filium, nec de substantia patris
genitum credebat. Non sic tractus est Photinus, Christum purum
hominem dogmatizans. Sic ergo trahuntur a patre, sua maiestate
allecti; sed trahuntur etiam a filio, admirabili delectatione et amore
veritatis, quae est ipse filius Dei. Si enim, ut dicit
Augustinus, trahit sua quemque voluptas, quanto fortius debet homo
trahi ad Christum, si delectatur veritate, beatitudine, iustitia,
sempiterna vita, quod totum est Christus? Ab isto ergo si trahendi
sumus, trahamur per dilectionem veritatis; secundum illud Ps.
XXXVI, 4: delectare in domino, et dabit tibi petitiones cordis
tui. Hinc sponsa dicebat, Cant. I, 3: trahe me post te;
curremus in odorem unguentorum tuorum. Sed quia non solum revelatio
exterior, vel obiectum, virtutem attrahendi habet, sed etiam interior
instinctus impellens et movens ad credendum, ideo trahit multos pater
ad filium per instinctum divinae operationis moventis interius cor
hominis ad credendum; Phil. II, 13: Deus est qui operatur in
nobis velle et perficere; Oseae XI, 4: in funiculis Adam traham
eos in vinculis caritatis; Prov. c. XXI, 1: cor regis in manu
domini: quocumque voluerit inclinabit illud. Secunda quaestio est:
quia cum dicatur quod filius trahit ad patrem, Matth. c. XI,
27: nemo novit patrem nisi filius, et cui voluerit filius revelare;
et infra XVII, 6: pater, manifestavi nomen tuum hominibus quos
dedisti mihi: quomodo hic dicitur, quod pater trahit ad filium? Sed
dicendum, quod ad hoc potest dupliciter responderi: nam de Christo
possumus loqui aut secundum quod est homo aut secundum quod est Deus.
Secundum autem quod homo, Christus est via; infra XIV, 6: ego
sum via: et secundum quod est Christus, ducit ad patrem, sicut via
ad terminum seu finem. Pater vero trahit ad Christum hominem
inquantum dat nobis suam virtutem, ut credamus in Christum; Eph.
II, 8: gratia salvati estis, et hoc non ex vobis, Dei enim donum
est. Inquantum est Christus, est verbum Dei, et manifestativum
patris. Sic filius trahit ad patrem. Pater autem trahit ad filium
inquantum manifestat ipsum. Tertia quaestio est de hoc quod dicit,
quod nemo venire potest nisi tractus a patre: quia secundum hoc, si
nullus veniat ad Christum, non imputatur ei, sed ei qui non trahit
eos. Respondeo dicendum, quod vere nullus venire potest nisi tractus
a patre: nam sicut grave per naturam non potest per se sursum ferri
nisi trahatur ab alio, ita cor humanum ex se ad inferiora tendens, non
potest sursum elevari nisi tractus. Si vero non elevatur, non est
defectus ex parte trahentis, qui quantum in se est, nulli deficit;
sed est propter impedimentum eius qui non trahitur. Aliter autem,
quantum ad hoc pertinet, possumus loqui de hominibus in statu naturae
integrae, et aliter in statu naturae corruptae; nam in natura integra
non erat aliquod impedimentum prohibens ab hac tractione, unde tunc
omnes homines huius tractionis poterant esse participes. Sed in natura
corrupta omnes per impedimentum peccati aequaliter prohibentur ab hac
tractione; et ideo omnes indigent trahi. Deus autem omnibus ad
trahendum manum porrigit quantum in se est, et, quod plus est, non
solum attrahit manum recipientis, sed etiam aversos a se convertit,
secundum illud Thren. ult., 21: converte nos, domine, et
convertemur: et in Ps. LXXXIV, 7, secundum aliam litteram:
Deus, tu convertens vivificabis nos. Ex quo ergo Deus paratus est
dare omnibus gratiam, et ad se trahere, non imputatur ei, si aliquis
non accipiat, sed ei qui non accipit. Quare autem non omnes aversos
trahit, sed aliquos, licet sint omnes aequaliter aversi: ratio quidem
in generali potest assignari, ut scilicet in illis qui non trahuntur,
appareat et refulgeat ordo divinae iustitiae; in illis autem qui
trahuntur, immensitas divinae misericordiae. Quare autem in speciali
trahat hunc, et illum non trahat, non est ratio aliqua, nisi
beneplacitum voluntatis divinae. Unde dicit Augustinus: quem trahat
et quem non trahat, quare illum trahat et illum non trahat, noli velle
iudicare, si non vis errare. Sed accipe, et intellige: nondum
traheris, ora ut traharis. Hoc etiam ostendi potest per exemplum.
Nam assignari potest ratio quare artifex ponit aliquos lapides
inferius, et aliquos superius, et aliquos ex lateribus, ex
dispositione domus, cuius complementum hoc exigit. Sed quare hos
lapides hic ponat et hos ibi, dependet a sua simplici voluntate. Et
inde est quod prima ratio dispositionis refertur ad voluntatem
artificis. Sic ergo Deus ad complementum universi quosdam quidem
trahit, ut in eis appareat sua misericordia; quosdam vero non trahit,
ut ostendatur in eis sua iustitia. Sed hos trahit, illos non trahit
secundum suum beneplacitum voluntatis. Similiter etiam quare in
Ecclesia aliquos fecit apostolos, alios confessores, alios martyres,
ratio est propter Ecclesiae decorem et complementum. Sed quare
Petrum fecit apostolum, Stephanum martyrem et Nicolaum confessorem,
non est alia ratio nisi voluntas sua. Sic ergo patet humanae
facultatis defectus, et auxilii divini subsidium. Sequitur auxilii
finis et fructus, cum dicit et ego resuscitabo eum in novissimo die,
etiam inquantum homo: nam per ea quae Christus in carne sua gessit,
consequimur resurrectionis fructum; I Cor. XV, 21: sicut per
hominem mors, ita et per hominem resurrectio mortuorum. Ego, ergo,
secundum quod homo, resuscitabo eum, non solum ad vitam naturae, sed
etiam ad vitam gloriae, et hoc in novissimo die. Tenet enim fides
Catholica, quod status mundi innovabitur; Apoc. XXI, 1: vidi
caelum novum et terram novam. Et inter alia quae ad hanc innovationem
concurrent, credimus caeli motum cessare, et per consequens tempus;
Apoc. X, 5: et Angelus quem vidi stantem super mare et super
terram, levavit manum suam ad caelum. Et infra: quia tempus non erit
amplius. Quia ergo cessante tempore in resurrectione, cessabit etiam
nox et dies, secundum illud Zac. XIV, 7: erit dies una, quae
nota est domino, non dies neque nox; ideo dicit resuscitabo eum in
novissimo die. Quare autem usque tunc caeli motus duret, et tempus,
non minus vel amplius, sciendum est, quia illud quod est propter
aliud, diversimode disponitur secundum diversam dispositionem eius
propter quod est. Omnia autem corporalia propter hominem facta sunt;
et ideo secundum diversam dispositionem hominis diversimode ea disponi
oportet. Quia ergo in hominibus quando resurgent, inchoabitur status
incorruptionis, secundum illud I Cor. XV, 54: mortale hoc
induet incorruptionem, ideo cessabit tunc etiam corruptio in rebus;
unde cessabit motus caeli, qui est causa generationis et corruptionis
in rebus corporalibus; Rom. VIII, 21: ipsa creatura
liberabitur a servitute corruptionis in libertatem filiorum Dei. Sic
ergo patet quod ad fidem necessaria est nobis attractio patris.
Consequenter cum dicit est scriptum in prophetis etc., determinat
modum attrahendi, et primo ponit attrahendi modum; secundo
attractionis efficaciam, ibi omnis qui audivit a patre, et didicit,
venit ad me; tertio excludit opinatum modum attractionis, ibi non quia
patrem vidit quisquam. Modus autem attrahendi est congruus, quia
trahit revelando et docendo; et hoc est quod dicit scriptum est in
prophetis: erunt omnes docibiles Dei et cetera. Beda dicit hoc esse
scriptum in Ioel; sed non videtur expresse ibi esse, licet aliquid
consonum dicitur; et Ioel. II, 22: filii Sion, exultate in
domino Deo vestro, quia dabit vobis doctorem iustitiae. Ideo autem,
secundum Bedam, dicit in prophetis, ut det intelligere quod sensus
iste potest colligi ex diversis dictis prophetarum. Sed expressius
videtur hoc dici Is. LIV, 13: ponam filios tuos universos
doctos a domino. Dicitur etiam Ier. III, 15: dabo vobis
pastores iuxta cor meum, qui pascent vos scientia et doctrina. Hoc
autem quod dicit erunt omnes, potest tripliciter intelligi. Uno modo
ut ly omnes supponat pro omnibus hominibus mundi; alio modo ut supponat
pro omnibus qui sunt in Ecclesia Christi; tertio modo pro omnibus qui
erunt in regno caelorum. Si autem dicatur primo modo, videtur non
esse verum; nam statim subdit omnis qui audivit a patre et didicit,
venit ad me. Si ergo omnes de mundo erunt docibiles, ergo omnes
venient ad Christum. Sed hoc est falsum, quia non omnium est fides.
Sed ad hoc tripliciter respondetur. Nam, secundum Chrysostomum,
primo modo dicendum, hoc dictum esse de pluribus erunt, inquit,
omnes, idest plurimi; secundum quem modum dicitur Matth. VIII,
11: multi venient ab oriente et occidente, et cetera. Secundo,
quod omnes, quantum est ex Deo, erunt docibiles; sed quod aliqui non
doceantur, est ex parte eorum. Sol enim quantum est de se, omnes
illuminat; potest autem ab aliquibus non videri, si claudant oculos,
vel si sint caeci. Et hoc modo dicit apostolus, I Tim. II, 4:
vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
Tertio modo, secundum Augustinum, quod haec est accommoda
distributio, ut dicatur omnes erunt docibiles Dei; idest omnes qui
docentur, a Deo docentur, sicut loquimur de aliquo litterarum
magistro. Dicimus enim, si est in civitate: solus iste docet omnes
pueros de civitate, quia nullus docetur in ea nisi ab illo. Et hoc
modo dicitur supra I, 9: erat lux vera, quae illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum. Si autem exponatur de illis qui sunt
in Ecclesia congregati, dicitur erunt omnes, scilicet qui sunt in
Ecclesia, docibiles Deo; nam Is. LIV, 13, dicitur: ponam
universos filios doctos a domino in quo quidem ostenditur sublimitas
fidei Christianae, quae non inhaeret doctrinae humanae, sed doctrinae
Dei. Doctrina enim veteris testamenti data fuit per prophetas; sed
doctrina novi testamenti est per ipsum filium Dei; Hebr. I, 1:
multifarie multisque modis, idest in veteri testamento, Deus loquens
patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in
filio; et ibid. II, 3: quae cum initium accepisset enarrari per
dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est. Sic ergo omnes
qui sunt in Ecclesia, sunt docti non ab apostolis, non a prophetis,
sed ab ipso Deo. Et, secundum Augustinum, hoc ipsum quod ab homine
docemur, est ex Deo, qui docet interius; Matth. c. XXIII,
10: unus est magister vester Christus. Nam intelligentia, quae
necessaria est praecipue ad doctrinam, est nobis a Deo. Si autem
exponatur de his qui sunt in regno caelorum etc., tunc omnes erunt
docibiles Deo, quia eius essentiam immediate videbunt; I Io.
III, 2: videbimus eum sicuti est. Attractio autem patris
efficacissima est: quia omnis qui audivit a patre, et didicit, venit
ad me. Ubi duo ponit: unum scilicet quod pertinet ad donum Dei, cum
dicit audivit, scilicet Deo revelante; aliud quod pertinet ad liberum
arbitrium, cum dicit et didicit, scilicet per assensum; et ista duo
necessaria sunt in omni doctrina fidei. Omnis qui audivit a patre,
docente et manifestante, et didicit, praebendo assensum, venit ad
me; venit, inquam, tripliciter: per cognitionem veritatis, per
amoris affectum et per operis imitationem. Et in quolibet oportet quod
audiat et discat. Nam qui venit per cognitionem veritatis, oportet
eum audire, Deo inspirante, secundum illud Ps. LXXXIV, 9:
audiam quid loquatur in me dominus Deus, et addiscere per affectum,
ut dictum est. Qui vero venit per amorem et desiderium, ut dicitur
infra VII, 37: si quis sitit, veniat ad me, et bibat, et hunc
oportet audire verbum patris, et capere illud, ad hoc ut addiscat, et
afficiatur. Ille enim discit verbum qui capit illud secundum rationem
dicentis; verbum autem Dei patris est spirans amorem: qui ergo capit
illud cum fervore amoris, discit; Sap. VII, 27: in animas
sanctas se transfert, prophetas et amicos Dei constituit. Per operis
autem imitationem itur ad Christum, secundum illud Matth. XI,
28: venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego
reficiam vos. Et hoc etiam modo quicumque discit, venit ad
Christum: nam sicut conclusio se habet in scibilibus, ita et operatio
in operabilibus. In scientiis autem quicumque perfecte discit, venit
ad conclusionem: ergo in operabilibus qui perfecte verba discit, venit
ad rectam operationem; Is. l, 5: dominus aperuit mihi aurem; ego
autem non contradico. Sed quia aliqui possent opinari quod omnes
homines visibiliter a patre audirent et addiscerent, ideo ut hoc
dominus excludat, subdit non quia patrem vidit quisquam, idest,
aliquis homo vivens in hac vita non vidit patrem in sua essentia,
secundum illud Ex. XXXIII, 20: non videbit me homo, et
vivet, nisi is, scilicet filius, qui est a Deo, hic vidit patrem,
suum per essentiam. Vel quisquam non vidit patrem, visione
comprehensionis, qua visione nec homo nec Angelus eum vidit unquam,
nec videre potest, nisi is qui est ex Deo, idest filius; Matth.
XI, v. 27: nemo novit patrem nisi filius. Cuius quidem ratio
est, quia cum omnis visio sive cognitio fiat per aliquam
similitudinem, secundum modum similitudinis, quem habent creaturae ad
Deum, secundum hoc habent cognitionem ipsius. Unde et philosophi
dicunt, quod intelligentiae cognoscunt primam causam, secundum hanc
quam habent similitudinem eius. Omnis autem creatura participat quidem
aliquam similitudinem Dei, sed in infinitum distantem a similitudine
suae naturae et ideo nulla creatura potest ipsum cognoscere perfecte et
totaliter, prout est in sua natura. Filius autem, quia perfecte
totam naturam patris accepit per aeternam generationem, ideo totaliter
videt et comprehendit. Sed attendendum ad congruum ordinem loquendi.
Nam supra cum loqueretur de cognitione aliorum, usus est verbo
auditus; hic vero cum loquitur de cognitione filii, utitur verbo
visionis: nam cognitio quae est per visum, est immediata et aperta;
ea vero quae est per auditum, fit mediante eo qui vidit. Sic et nos
cognitionem quam habemus de patre, accepimus a filio, qui vidit: ut
sic nullus patrem cognoscat nisi per Christum, qui eum manifestat, et
nullus ad filium veniat, nisi a patre manifestante audierit.
|
|