|
Represso Iudaeorum murmure, consequenter dominus satisfacit
dubitationi quae orta erat in cordibus Iudaeorum de verbo quod
dixerat, scilicet ego sum panis, qui de caelo descendi, ubi intendit
probare hoc verum esse de se: et argumentatur sic. Ille panis
descendit de caelo qui dat vitam mundo; sed ego sum panis dans vitam
mundo: ergo ego sum panis qui de caelo descendi et cetera. Circa hoc
tria facit. Primo ponit quasi minorem suae rationis, scilicet ego sum
panis vitae; secundo ponit maiorem, scilicet quod panis qui de caelo
descendit, debet dare vitam, ibi patres vestri manducaverunt manna in
deserto, et mortui sunt; tertio ponit conclusionem, ibi ego sum panis
vivus. Circa primum duo facit. Primo manifestat suum propositum;
secundo intentum quasi probatum inducit, ibi ego sum panis vitae.
Propositum suum est ostendere quod sit panis vitae. Panis autem
vivificat inquantum sumitur. Constat autem quod qui credit in
Christum, sumit eum intra seipsum, secundum illud Eph. III,
17: habitare Christum per fidem in cordibus nostris. Si ergo ille
qui credit in Christum habet vitam, manifestum est quod manducando
hunc panem vivificatur: ergo iste panis est panis vitae. Et hoc est
quod dicit amen, amen dico vobis, qui credit in me, fide scilicet
formata, quae non solum perficit intellectum, sed etiam affectum (non
enim tenditur in rem creditam nisi ametur) habet vitam aeternam.
Christus autem est in nobis dupliciter: scilicet in intellectu per
fidem, inquantum fides est; et in affectu per caritatem, quae
informat fidem: I Io. IV, 16: qui manet in caritate, in Deo
manet, et Deus in eo. Qui ergo credit sic in Christum ut in eum
tendat, habet ipsum in affectu et in intellectu: et si addamus, quod
Christus est vita aeterna, ut dicitur I Io. ult., c. 20: ut
simus in vero filio eius Iesu Christo: hic est verus Deus et vita
aeterna; et supra I, 4: in ipso vita erat, possumus inferre, quod
quicumque credit in Christum, habet vitam aeternam. Habet, inquam,
in causa et in spe, quandoque habiturus in re. Manifestato
proposito, inducit intentum, cum dicit ego sum panis vitae idest dans
vitam, ut evidenter sequitur ex praemissis. De isto pane Gen.
penult., v. 20: Aser, pinguis panis eius, praebebit delicias,
scilicet vitae aeternae, regibus. Consequenter cum dicit patres
vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt, ponit maiorem:
scilicet quod dare vitam sit effectus panis de caelo descendentis. Et
primo praemittit manifestationem propositi; secundo ponit intentum,
ibi hic est panis de caelo descendens. Propositum autem suum
manifestat per contrarium. Dictum est enim supra, quod Moyses non
dedit Iudaeis panem de caelo nisi aereo; omnis autem panis qui non est
de vero caelo, non potest vitam sufficientem dare: ergo hoc est
proprium panis caelestis quod det vitam. Et ideo panis Moysi, unde
vos superbitis, non dat vitam: et hoc probat cum dicit patres vestri
manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. Ubi primo exprobrat
eorum vitium, cum dicit patres vestri etc., quorum scilicet estis
filii non solum secundum carnis originem, sed etiam secundum operum
imitationem, quia estis murmuratores, sicut et ipsi murmuraverunt in
tabernaculis suis, ut dicitur in Ps. CV, v. 25: et ideo
dicebat eis, Matth. XXIII, 32: implete mensuram patrum
vestrorum. Unde sicut Augustinus dicit, de nulla re magis Deum
offendisse populus dictus est, quam contra Deum murmurando. Secundo
insinuat breve temporis spatium, cum dicit in deserto: non enim longum
tempus fuit quo manna eis datum fuit, neque simul cum eis venit in
terram promissionis, sed tantum in deserto, ut dicitur Iosue V,
12. Iste autem panis in perpetuum conservat et reficit. Tertio
manifestat cibi defectum, quia non conservabat vitam indeficientem;
unde dicit et mortui sunt. Nam, sicut habetur Iosue V, omnes qui
murmuraverunt, praeter Iosue et Caleb, mortui sunt in deserto.
Unde, et haec fuit causa secundae circumcisionis, scilicet quod omnis
populus qui egressus est ex Aegypto mortui sunt in deserto, ut ibidem
dicitur. Sed quaeritur de qua morte Deus hic loquitur. Nam si
loquitur de morte corporali, nulla differentia erit inter panem illum
qui fuit in deserto, et panem nostrum qui de caelo descendit: quia,
etiam Christiani qui sumunt istum, corporaliter moriuntur. Si vero
loquitur de morte spirituali, manifestum est quod hic et ibi quidam
spiritualiter moriuntur, et quidam non. Nam Moyses, et multi qui
Deo placuerunt, mortui non sunt, licet alii mortui sint. Similiter
et qui istum panem indigne sumunt, moriuntur spiritualiter; I Cor.
c. XI, 29: qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi
manducat et bibit. Ad quod dicendum est, quod cibus ille cum cibo
nostro spirituali convenit. Conveniunt quidem quantum ad hoc quod
uterque idem significat: nam et ille et iste Christum signat, propter
quod dicitur idem cibus; I Cor. X, 3: omnes eamdem escam
manducaverunt. Eamdem dicit, quia utraque est figura spiritualis
escae. Sed differunt, quia ille figurabat tantum, sed panis iste
continet quod figurat, scilicet ipsum Christum. Dicendum ergo, quod
uterque ciborum istorum potest dupliciter sumi: vel quantum ad signum
tantum, idest quod sumatur ut cibus tantum, non intellecto
significato; et per hoc non tollitur mors spiritualis, seu
corporalis. Vel quod sumatur quantum ad utrumque, idest quod ita
sumatur cibus visibilis ut intelligatur cibus spiritualis, et
spiritualiter gustetur, ut spiritualiter satiet: et hoc modo illi qui
spiritualiter manducaverunt manna, mortui non sunt spiritualiter. Sed
et qui Eucharistiam spiritualiter manducant, et absque peccato
spiritualiter vivunt nunc, et corporaliter vivent in aeternum. Habet
ergo plus cibus noster cibo illorum, quia in se continet quod figurat.
Manifestato ergo proposito, inducit intentum; unde dicit hic est
panis de caelo descendens. Et secundum Glossam hic dicit demonstrando
seipsum. Sed hic non est intellectus domini, quia cum statim subdat
ego sum panis vivus qui de caelo descendi, esset verborum inculcatio.
Dicendum est ergo, quod dominus hoc intendit, ut scilicet dicat illum
panem de caelo descendere qui hoc potest facere, scilicet dare vitam;
sed ego sum talis: ergo ego sum panis de caelo descendens. Ideo autem
de caelo descendens dat vitam indeficientem, quia omnis cibus nutrit
secundum proprietatem suae naturae; caelestia autem incorruptibilia
sunt: et ideo quia cibus ille caelestis est, non corrumpitur, quod
quamdiu manet vivificat. Qui ergo manducaverit ex ipso, non
morietur. Sicut si aliquis cibus corporalis numquam corrumperetur,
dans nutrimentum, semper vivificaret. Et ideo panis iste significatus
est per lignum vitae quod erat in medio Paradisi, quodammodo dans
vitam in perpetuum, secundum illud Gen. III, 22: nunc ergo ne
forte mittat manum suam, et sumat de ligno vitae, et comedat, et
vivat in aeternum. Si ergo iste sit effectus huius panis, ut scilicet
qui manducat ex eo non moriatur; et ego sum talis: ergo et cetera.
Ego sum panis vivus et cetera. Circa hoc ergo duo facit. Primo
loquitur de seipso communiter; secundo specialiter, ibi et panis quem
ego dabo, caro mea est. Circa primum duo facit. Primo concludit
originem sui ipsius. Secundo ostendit eius virtutem, ibi si quis
manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Dixit ergo ego sum panis
vivus, et ideo possum vitam dare. Panis enim corporalis non in
perpetuum vivificat, quia non habet in se vitam; sed vivificat
alteratus et conversus in nutrimentum virtute viventis. Qui de caelo
descendi: hoc expositum est supra c. III, quomodo scilicet
descenderit. Et per hoc excluduntur haereses dicentium Christum purum
hominem, quia secundum hoc non descendisset de caelo. Virtus autem
eius est dare vitam aeternam; et ideo dicit si quis manducaverit ex hoc
pane, spiritualiter scilicet, vivet, non tantum in praesenti per
fidem et iustitiam, sed in aeternum; infra LI, 26: omnis qui
vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Consequenter
loquitur de corpore, cum dicit et panis quem ego dabo, caro mea est.
Dixerat enim, quod erat panis vivus, et ne intelligatur quod hoc ei
esset inquantum est verbum, vel secundum animam tantum; ideo ostendit
quod etiam caro sua vivificativa est: est enim organum divinitatis
suae; unde, cum instrumentum agat virtute agentis, sicut divinitas
Christi vivificativa est, ita ut Damascenus dicit et caro virtute
verbi adiuncti vivificat: unde Christus tactu suo sanabat infirmos.
Sic ergo quod dixit supra, ego sum panis vivus, pertinet ad virtutem
verbi; hic vero quod subdit pertinet ad communionem sui corporis,
scilicet ad Eucharistiae sacramentum. Ubi possumus quatuor
considerare circa ipsum sacramentum: scilicet speciem, instituentis
auctoritatem, sacramenti veritatem, et eius utilitatem. Species
quidem sacramenti: hic est panis; Prov. IX, 5: venite, et
comedite panem meum. Cuius ratio est, quia hoc est sacramentum
corporis Christi; corpus autem Christi est Ecclesia, quae consurgit
in unitatem corporis ex multis fidelibus: unde istud est sacramentum
unitatis Ecclesiae; Rom. XII, 5: omnes unum corpus sumus.
Quia ergo panis ex diversis granis conficitur, ideo est conveniens
species sacramenti huius; ideo dicit et panis quem ego dabo, caro mea
est. Auctor huius sacramenti Christus est: nam licet sacerdos
consecret, tamen ipse Christus dat virtutem sacramento, quia etiam
ipse sacerdos consecrat in persona Christi. Unde in aliis sacramentis
utitur sacerdos verbis suis, seu Ecclesiae, sed in isto utitur verbis
Christi: quia sicut Christus corpus suum propria voluntate dedit in
mortem, ita sua virtute dat se in cibum; Matth. XXVI, 26:
accipiens panem, benedixit, ac fregit deditque discipulis suis, et
ait: accipite et comedite: hoc est corpus meum. Et ideo dicit quem
ego dabo: et dicit dabo, quia nondum institutum erat hoc sacramentum.
Veritas autem huius sacramenti insinuatur cum dicit caro mea est. Non
dicit autem carnem meam significat sed caro mea est; quia secundum rei
veritatem hoc quod sumitur, vere est corpus Christi; Iob c.
XXXI, 31: si non dixerunt viri tabernaculi mei: quis det de
carnibus eius ut saturemur? Sed cum in isto sacramento contineatur
totus Christus, quare dixit tantum caro mea est? Ad quod
respondendo, sciendum est, quod in illo mystico sacramento totus
Christus continetur secundum veritatem, sed corpus est ibi ex vi
conversionis, divinitas vero et anima per naturalem concomitantiam.
Dato enim per impossibile, quod divinitas separaretur a corpore
Christi, iam non esset in sacramento divinitas. Similiter etiam si
in triduo mortis suae aliquis consecrasset, non fuisset ibi anima
Christi, sed tale corpus quale erat in cruce, seu in sepulcro. Ideo
autem potius dicit caro, quia cum hoc sacramentum sit dominicae
passionis rememorativum, secundum illud I Cor. XI, 26:
quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem
domini annuntiabitis, passio autem Christi fuit ex infirmitate,
secundum illud II Cor. ult., v. 4: mortuus est ex infirmitate
etc.: ut ergo insinuetur infirmitas ex qua mortuus est, potius dicit
caro mea est: nam hoc nomen infirmitatem significat. Utilitas autem
huius sacramenti magna est, et universalis. Magna quidem, quia
efficit in nobis nunc vitam spiritualem, tandem aeternam, ut dictum
est. Nam, ut ex supradictis apparet, cum hoc sacramentum sit
dominicae passionis, continet in se Christum passum: unde quidquid
est effectus dominicae passionis, totum etiam est effectus huius
sacramenti. Nihil enim aliud est hoc sacramentum quam applicatio
dominicae passionis ad nos. Non enim decebat Christum secundum
praesentiam suam semper esse nobiscum; et ideo voluit hoc supplere per
hoc sacramentum. Unde manifestum est quod destructio mortis, quam
Christus moriendo destruxit, et reparatio vitae, quam resurgendo
effecit, est effectus huius sacramenti. Universalis autem, quia vita
quam confert, non solum est vita unius hominis, sed quantum in se
est, totius mundi: ad quam sufficiens est mors Christi; I Io.
II, 2: ipse est propitiatio pro peccatis nostris, et non pro
nostris tantum, sed etiam totius mundi. Notandum autem est, quod
aliter est in isto sacramento, et aliter in aliis: nam alia sacramenta
habent singulares effectus, sicut in Baptismo solus baptizatus
suscipit gratiam; sed in immolatione huius sacramenti est universalis
effectus, quia non solum sacerdos effectum consequitur, sed etiam illi
pro quibus orat, et Ecclesia tota, tam vivorum, quam mortuorum.
Cuius ratio est, quia continetur in ipso ipsa causa universalis omnium
sacramentorum, scilicet Christus. Nec tamen si laicus sumat hoc
sacramentum, prodest aliis quantum est ex opere operato, inquantum
consideratur ut perceptio, quamvis ex intentione operantis et
percipientis, possit communicari omnibus ad quos dirigit suam
intentionem. Ex quo patet quod laici sumentes Eucharistiam pro his
qui sunt in Purgatorio, errant.
|
|