|
Supra repressit dominus murmur Iudaeorum, quod ortum habuit de
origine cibi spiritualis; hic reprimit eorum litigium, quod erat inter
eos de sumptione huius cibi, et primo ponit eorum litigium; secundo
dominus comprimit illud, ibi dixit ergo eis Iesus etc.; tertio
Evangelista designat locum, ibi haec dixit in synagoga, docens in
Capharnaum. Circa primum sciendum est, quod Evangelista Iudaeorum
litigium inducit per modum conclusionis, cum dicit litigabant ergo
Iudaei et cetera. Et quidem satis congrue: nam, secundum
Augustinum, dominus locutus fuerat eis de cibo unitatis, quo qui
reficiuntur, efficiuntur unanimes, secundum illud Ps. LXVII,
v. 4: iusti epulentur, et exultent in conspectu Dei, et laetentur
in laetitia, et sequitur, secundum aliam litteram: qui habitare facit
unanimes in domo. Quia igitur Iudaei cibum concordiae non
sumpserant, ideo ad invicem litigabant; Is. LVIII, 4: ecce
ad lites et contentiones ieiunatis. Ex hoc autem quod litigabant cum
aliis, se esse carnales ostendebant; I Cor. III, 3: cum sit
inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? Et ideo haec
verba domini carnaliter intelligebant; scilicet quod caro Christi
manducaretur sicut cibus carnalis; unde dicunt quomodo potest hic
carnem suam dare ad manducandum? Quasi dicant: hoc est impossibile,
sicut et patres eorum locuti sunt contra dominum, Num. c. XXI,
5: anima nostra nauseat super cibo isto levissimo. Sed hoc eorum
litigium comprimitur a domino; unde dixit ergo eis Iesus et cetera.
Ubi primo ponit virtutem sumptionis huius cibi; secundo manifestat
eam, ibi qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet
vitam aeternam. Circa primum tria facit. Primo ponit carnis
manducandae necessitatem; secundo eius utilitatem, ibi qui manducat
carnem meam, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; tertio
subdit eius veritatem, ibi caro enim mea vere est cibus. Dixit ergo
Iesus amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem filii
hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis,
quasi dicat: vos reputatis impossibile et incongruum quod carnem meam
manducetis; sed non solum non est impossibile, sed etiam est valde
necessarium, intantum quod nisi manducaveritis carnem filii hominis,
et biberitis eius sanguinem, non habebitis, idest non poteritis
habere, in vobis vitam, scilicet spiritualem. Nam sicut cibus
corporalis ita est necessarius ad vitam corporalem, quod sine eo esse
non possit Thren. I, v. 11: dederunt pretiosa quaeque pro cibo;
et in Ps. CIII, 15: panis cor hominis confirmet: ita cibus
spiritualis necessarius est ad vitam spiritualem, adeo quod sine ipso
vita spiritualis sustentari non possit; Deut. VIII, 3: non in
solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.
Notandum autem, quod haec sententia potest referri vel ad spiritualem
manducationem, vel ad sacramentalem. Sed si referatur ad
spiritualem, nullam dubitationem habet sententia. Ille enim
spiritualiter carnem Christi manducat et sanguinem bibit qui particeps
fit ecclesiasticae unitatis, quae fit per caritatem; Rom. XII,
5: omnes unum corpus estis in Christo. Qui ergo non sic manducat,
est extra Ecclesiam, et per consequens extra caritatem; ideo non
habet vitam in semetipso; I Io. III, 14: qui non diligit,
manet in morte. Si vero referatur ad sacramentalem, dubium habet quod
dicitur; nam supra III, 5, dicitur: nisi quis renatus fuerit ex
aqua et spiritu, non potest introire in regnum caelorum. Sed sicut
proposita fuit illa sententia, ita est ista: nisi manducaveritis
carnem filii hominis et cetera. Cum ergo Baptismus sit sacramentum
necessitatis, videtur etiam quod Eucharistia. Sed hoc quidem Graeci
concedunt, unde et pueris baptizatis dant Eucharistiam: et in hoc
habent pro eis ritum Dionysii, qui dicit, quod perceptio cuiuslibet
sacramenti debet consummari in communione Eucharistiae, quae est
consummatio omnium sacramentorum. Sed hoc verum est in adultis, non
autem in pueris: cum in sumente Eucharistiam exigatur actualis
reverentia et devotio, quam illi qui non habent usum liberi arbitrii,
sicut sunt pueri et amentes, habere non possunt; et ideo nullo modo
eis est danda. Dicendum ergo, quod sacramentum Baptismatis est
necessarium quantum ad omnes, ut realiter accipiatur, quia sine eo
nullus regeneratur ad vitam: et ideo oportet quod ipsum habeatur in re
vel in voto, quantum ad praeoccupatos; nam si contemptus in aliquo
Baptismum aquae excludat, neque Baptismus flaminis nec sanguinis
prodest ei ad vitam aeternam. Sacramentum vero Eucharistiae est
necessitatis quantum ad adultos tantum, ita quod recipiatur re vel voto
secundum Ecclesiae instituta. Sed secundum hoc etiam dubitatur: quia
per haec verba domini, non solum manducatio corporis, sed etiam
sumptio sanguinis est de necessitate salutis, praesertim cum perfecta
refectio cibi non sit sine potu. Cum ergo consuetudo aliquarum
Ecclesiarum sit quod solus sacerdos communicet de sanguine, alii vero
communicant corpori tantum, videtur huic sententiae contrariari.
Respondeo dicendum, quod, secundum antiquae Ecclesiae
consuetudinem, omnes sicut communicabant corpori, ita communicabant et
sanguini; quod etiam adhuc in quibusdam Ecclesiis servatur, ubi etiam
ministri altaris continue et corpori et sanguini communicant. Sed
propter periculum effusionis, in aliquibus Ecclesiis servatur ut solus
sacerdos communicet sanguini, reliqui vero corpori. Nec tamen est
contra sententiam domini, quia qui communicat corpori, communicat
etiam sanguini, cum sub utraque specie totus Christus contineatur,
etiam quantum ad corpus et sanguinem. Sed sub speciebus panis
continetur corpus Christi ex vi conversionis, sanguis vero ex naturali
concomitantia: sub speciebus vero vini continetur sanguis Christi ex
vi conversionis, corpus vero ex concomitantia naturali. Sic ergo
apparet necessitas sumendi hunc cibum spiritualem. Utilitas eius
ostenditur cum dicit qui manducat meam carnem, et bibit meum
sanguinem, habet vitam aeternam, et primo quantum ad spiritum seu
animam; secundo quantum ad corpus, ibi et ego resuscitabo eum in
novissimo die. Est ergo utilitas huius manducationis magna, quia dat
vitam aeternam; unde dicit qui manducat meam carnem, et bibit meum
sanguinem, habet vitam aeternam. Nam cibus iste spiritualis est
similis quidem corporali in hoc quod sine ipso vita spiritualis esse non
potest, sicut nec sine corporali cibo vita corporalis, ut dictum est
supra. Sed amplius habet ab eo, quia causat indeficientem vitam in
sumente, quam cibus corporalis non efficit: non enim qui eum
sumpserit, vivet; potest enim fieri, ut Augustinus dicit, ut senio
vel morbo, et aliquo casu plurimi qui eum sumpserunt, moriantur. Qui
vero hunc cibum et potum corporis et sanguinis domini sumpserit, habet
vitam aeternam: et ideo comparatur ligno vitae; Prov. III, 8:
lignum vitae est his qui apprehenderint eam; unde dicitur panis vitae;
Eccli. XV, 3: cibavit illum pane vitae et intellectus. Et ideo
dicit vitam aeternam: et hoc, quia qui manducat hunc panem, habet in
se Christum, qui est verus Deus, et vita aeterna: ut dicitur I
Io. ult., 20. Sed ille habet vitam aeternam, qui manducat et
bibit, ut dicitur, non solum sacramentaliter, sed etiam
spiritualiter. Ille vero sacramentaliter manducat et bibit, qui sumit
ipsum sacramentum; spiritualiter vero, qui pertingit ad rem
sacramenti; quae est duplex: una contenta et signata, quae est
Christus integer, qui continetur sub speciebus panis et vini; alia
res est signata et non contenta, et hoc est corpus Christi mysticum,
quod est in praedestinatis, vocatis et iustificatis. Sic ergo
spiritualiter manducat carnem et bibit sanguinem per comparationem ad
Christum contentum et signatum, qui coniungitur ei per fidem et
caritatem, ita quod transformatur in ipsum, et efficitur eius
membrum: non enim cibus iste convertitur in eum qui sumit, sed
manducantem convertit in se, secundum Augustinum, cum dicit: cibus
sum grandium: cresce, et manducabis me; nec tu me mutabis in te, sed
tu mutaberis in me. Et ideo est cibus hominem divinum facere valens,
et divinitate inebrians. Item per comparationem ad corpus mysticum
signatum tantum, si fiat particeps unitatis ecclesiasticae. Qui ergo
sic manducat, habet vitam aeternam. Et de primo per comparationem ad
Christum iam satis patet. Similiter per comparationem ad corpus
mysticum de necessitate habebit vitam aeternam, si perseveret. Nam
unitas Ecclesiae fit per spiritum sanctum, Eph. IV, 4: unus
spiritus et unum corpus, qui est pignus hereditatis aeternae, ut
dicitur Eph. c. I, 14. Est ergo magna utilitas huius cibi,
quia dat vitam aeternam animae; sed etiam magna est, quia dat vitam
aeternam etiam corpori. Et ideo subdit et ego resuscitabo eum in
novissimo die. Sicut enim dictum est, ille qui spiritualiter manducat
et bibit, fit particeps spiritus sancti, per quem unimur Christo
unione fidei et caritatis, et per quem efficimur membra Ecclesiae.
Resurrectionem autem facit mereri spiritus sanctus; Rom. IV,
24: qui suscitavit Iesum Christum dominum nostrum a mortuis,
resuscitabit et mortalia corpora nostra propter inhabitantem spiritum
eius in nobis. Et ideo dicit dominus, quod eum qui manducat et
bibit, resuscitabit ad gloriam, non ad condemnationem: quia haec
resuscitatio non prodesset. Et quidem satis congrue huiusmodi effectus
sacramento Eucharistiae attribuitur, quia, ut dicit Augustinus, et
dictum est supra, verbum resuscitat animas, sed verbum caro factum
vivificat corpora. In hoc autem sacramento non solum est verbum,
secundum suam divinitatem, sed etiam secundum veritatem carnis: et
ideo non est solum causa resurrectionis animarum, sed etiam corporum;
I Cor. XV, 21: per hominem mors, et per hominem resurrectio
mortuorum. Patet ergo utilitas huius manducationis. Veritas autem
eius ostenditur cum dicit caro enim mea vere est cibus. Posset enim
aliquis credere, quod ea quae de carne dicta sunt et sanguine aenigma
et parabola esset; et ideo hoc dominus excludens, dicit caro mea vere
est cibus; quasi dicat: non intelligatis quod figuraliter loquar; sed
secundum veritatem caro mea continetur in cibo fidelium, et sanguis
meus vere continetur in sacramento altaris; Matth. XXVI, 26:
hoc est corpus meum (...) et hic est sanguis meus novi testamenti.
Vel aliter, secundum Chrysostomum, quia cibus et potus sumitur ad
refectionem hominis. In homine autem sunt duae partes; principalis
quae est anima, et secundaria quae est corpus. Illud autem quod est
homo, est per animam, non per corpus: illud ergo est vere cibus
hominis, qui est cibus animae; et hoc est quod dominus dicit caro enim
mea vere est cibus: quia non solum est cibus corporis, sed etiam
animae. Similiter et sanguis. Ps. XXII, 2: super aquam
refectionis educavit me, animam meam convertit. Quasi diceret: haec
refectio specialiter ad animam ordinatur. Vel aliter, secundum
Augustinum. Illud vere dicitur esse aliquid quod facit effectum
eius; effectus autem cibi est ut satiet: quod ergo vere facit
satietatem, vere est cibus et potus. Hoc autem facit caro et sanguis
Christi, qui ducit ad statum gloriae, ubi non est esuries neque
sitis: Apoc. VII, 16: non esurient nec sitient amplius; et
ideo dicit caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.
Qui manducat, et cetera. Hic probat dominus cibi spiritualis
virtutem supra positam, scilicet quod det vitam aeternam: et utitur
tali argumento. Quicumque manducat meam carnem et bibit meum
sanguinem, coniungitur mihi; sed qui coniungitur mihi, habet vitam
aeternam: ergo qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet
vitam aeternam. Secundum hoc ergo tria facit. Primo ponit maiorem;
secundo minorem, et probat eam, ibi sicut misit me vivens pater, et
ego vivo propter patrem; tertio infert conclusionem, ibi hic est panis
qui de caelo descendit. Sciendum est ergo quantum ad primum, quod si
hoc quod dicit qui manducat carnem meam etc., referatur ad carnem et
sanguinem mystice; nulla dubitatio est in verbo. Nam, sicut dictum
est, ille manducat spiritualiter per comparationem ad rem signatam
tantum, qui corpori mystico incorporatur per unionem fidei et
caritatis: caritas autem facit Deum esse in homine, et e converso;
I Io. IV, 16: qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus
in eo. Et hoc est quod facit spiritus sanctus; unde ibid. 13: in
hoc cognoscimus quoniam in Deo manemus, et Deus in nobis, quia de
spiritu suo dedit nobis. Si vero referatur ad sumptionem
sacramentalem; tunc quicumque manducat carnem et bibit sanguinem,
manet in Deo: quia, sicut dicit Augustinus, est quidam modus
manducandi illam carnem et bibendi illum sanguinem, quo qui manducat et
bibit, in Christo manet, et Christus in eo. Sed hic est ille qui
non sacramentaliter tantum, sed revera corpus Christi manducat, et
sanguinem bibit. Est et alius modus quo qui manducant, non manent in
Christo, nec Christus in eis; hoc est qui in corde ficto ad illud
accedunt: nullum enim effectum habet sacramentum in ficto. Fictus
enim est, cum non respondet interius quod signatur exterius. In
sacramento autem Eucharistiae exterius quidem signatur quod Christus
incorporetur in eo qui percipit illud, et ipse in Christo. Qui ergo
non habet in corde desiderium huius unionis, nec conatur ad removendum
omne impedimentum ad hoc, est fictus. Et ideo Christus in eo non
manet, nec ipse in Christo. Hic ponit minorem: scilicet quod qui
coniungitur Christo, habet vitam; et inducit hoc in manifestatione
cuiusdam similitudinis, quae talis est. Filius propter unitatem quam
habet ad patrem recipit vitam a patre: ergo qui unitur Christo,
recipit vitam a Christo; et hoc est quod dicit sicut misit me vivens
pater, et ego vivo propter patrem. Quae quidem verba possunt
dupliciter exponi de Christo, scilicet secundum humanam naturam, et
secundum divinam. Si enim exponantur de Christo filio Dei, tunc ly
sicut importat similitudinem Christi ad creaturam quantum ad aliquid,
sed non quantum ad omnia, sed quantum ad hoc quod est esse ab alio.
Nam hoc est commune Christo filio Dei, et creaturae, quod sunt ab
alio: sed quantum ad alium est dissimile. Quia filius habet aliquid
proprium, quia scilicet sic est a patre quod tamen recipit totam
plenitudinem divinae naturae, intantum quod quidquid est naturale
patri, sit etiam naturale filio. Creatura vero accipit aliquam
perfectionem et naturam particularem; supra V, 26: sicut pater
habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere in
semetipso. Et hoc ostendit, quia non ait: sicut manduco patrem, et
ego vivo propter patrem, cum loquatur de processione sua a patre,
sicut dixit qui manducat me, et ipse vivet propter me, cum loquitur de
participatione corporis et sanguinis eius, qua nos efficimur meliores:
nam manducatio quamdam participationem dicit. Sed Christus dicit se
vivere propter patrem, non quidem manducatum, sed generantem, sine
aequalitatis detrimento. Si vero exponatur de Christo homine, sic
quantum ad aliquid ly sicut importat similitudinem inter Christum
hominem et nos: in hoc scilicet quod sicut Christus homo accipit
spiritualem vitam per unionem ad Deum, ita et nos accipimus
spiritualem vitam in communione sacramenti. Sed tamen est dissimile:
quia Christus homo accepit vitam per unionem verbi, cui in persona
unitur; sed nos unimur Christo per sacramentum fidei. Et ideo duo
dicit misit me et pater. Si ergo referatur ad filium Dei, tunc dicit
vivo ego propter patrem: quia ipse pater vivens est. Si vero
referatur ad filium hominis; tunc dicit vivo ego propter patrem, quia
misit me: idest, fecit me incarnari: missio enim filii Dei est eius
incarnatio; Gal. IV, 4: misit Deus filium suum factum ex
muliere, factum sub lege. Per hoc ergo, secundum Hilarium,
excluditur error Arii; nam si nos propter Christum vivimus, quia
aliquid de natura sua habemus, ut ipse dicit: qui manducat meam
carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; ergo et
Christus vivit propter patrem, quia habet in se naturam patris: non
autem partem, quia simplex est et indivisibilis, ergo habet totam
naturam patris. Propter patrem ergo vivit filius, dum nativitas non
alienam ei intulit diversamque naturam. Consequenter cum dicit hic est
panis, qui de caelo descendit, ponit duas conclusiones: nam de duobus
litigabant, scilicet de origine spiritualis cibi, et de eius virtute.
Prima ergo conclusio est de origine; secunda est de virtute; et hanc
principaliter intendit, ibi qui manducat hunc panem, vivet in
aeternum. Sciendum est circa primum, quod Iudaei turbati fuerant,
quia dixerat: ego sum panis vivus qui de caelo descendit, et ideo
contra eos hoc iterum concludit ex hoc quod dicit vivo propter patrem,
cum dicit hic est panis. Nam descendere de caelo, est de caelo
originem habere; sed filius habet originem de caelo, quia vivit
propter patrem: ergo Christus est qui de caelo descendit. Et ideo
dicit hic est panis qui de caelo, idest de vita paterna, descendit,
et hoc quantum ad divinitatem; vel descendit etiam quantum ad corpus:
inquantum scilicet virtus formativa eius, quae fuit spiritus sanctus,
de caelo fuit, ut virtus caelestis. Unde qui manducant hunc panem non
moriuntur, quo modo mortui sunt patres nostri, qui manducaverunt manna
non de caelo: nec erat panis vivus, ut dictum est supra. Quomodo
autem mortui sunt qui manna manducaverunt, ex praemissis manifestum
est. Secunda conclusio de virtute panis ponitur cum dicit qui manducat
hunc panem, vivet in aeternum: quae sequitur ex hoc qui manducat meam
carnem. Qui enim manducat hunc panem manet in me, et ego in illo;
sed ego sum vita aeterna: ergo qui manducat hunc panem, ut debet,
vivet in aeternum. Locus autem ubi hoc dixit Iesus, fuit in
synagoga, in qua Christus docebat in Capharnaum. Volens enim
multitudinem attrahere, in templo et synagoga docebat, et ut ex multis
saltem proficiant aliqui; Ps. XXXIX, 10: annuntiavi
iustitiam tuam in Ecclesia magna.
|
|