|
Postquam compressit litigium Iudaeorum, et murmur, consequenter
dominus sedat scandalum discipulorum, et primo agitur de scandalo
discipulorum recedentium; secundo examinatur devotio remanentium, ibi
dixit ergo Iesus ad duodecim. Circa primum tria facit. Primo
ponitur scandalum discipulorum; secundo benignitas Christi ad
reprimendum ipsum, ibi sciens autem Iesus etc.; tertio ponitur
pertinacia et incredulitas recedentium, ibi ex hoc multi discipulorum
eius abierunt retro. Sciendum est ergo circa primum, quod multi erant
in populo Iudaeorum qui adhaerebant Christo, credentes ei, et
sequebantur eum non tamen relictis omnibus, sicut duodecim, qui omnes
dicebantur discipuli. Et de istis dicit, quod multi, scilicet in
populo, qui ei credebant, audientes, quae supra dixit, dixerunt:
durus est hic sermo. De istis dicitur Lc. VIII, 13: ad
tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Dicitur autem
multi, quia, ut dicitur Eccle. I, v. 15, stultorum infinitus
est numerus. Et Matth. XX, 16: multi sunt vocati, pauci vero
electi. Isti ergo dixerunt durus est hic sermo. Durum dicitur quod
non facile dividitur, et resistentiam habet. Est ergo aliquis sermo
durus, aut quia resistit intellectui, aut quia resistit voluntati;
cum scilicet illum intellectu capere non possumus, aut voluntati non
placet; et utroque modo erat istis durus sermo. Durus quidem
intellectu, quia superexcedebat imbecillitatem intellectus eorum; cum
enim carnales essent, non poterant capere quod dicebat, se carnem suam
daturum eis ad manducandum. Voluntati autem, quia multa dixit de
potentia suae divinitatis. Et licet isti crederent ei sicut
prophetae, non tamen credebant eum Deum: et ideo videbatur eis quod
loqueretur maiora seipso. II Cor. X, 10: epistolae graves
sunt. Eccli. VI, 21: aspera est nimium indoctis hominibus
sapientia. Et ideo sequitur quis potest eum audire? Haec dicunt ad
excusationem suam. Nam ex quo dederant se ei, debebant eum audire:
sed quia non docebat eos placentia, vellent aliquam occasionem quaerere
recedendi; Prov. c. XVIII, 2: non recipit stultus verba
prudentiae, nisi ea dixeris quae versantur in corde suo. Consequenter
cum dicit sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc
discipuli eius, dicit eis: hoc vos scandalizat? Ponitur benignitas
Christi ad sedandum scandalum, et primo denuntiat et manifestat
scandalum; secundo removet causam scandali, ibi si ergo videritis
filium hominis ascendentem ubi erat prius? Tertio innuit ipsam
causam, ibi sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Scandalum autem
denuntiat, quia dixerant occulte durus est hic sermo ut ab illo non
audirentur. Sed ille qui virtute suae divinitatis noverat quid
dicebant, hoc manifestat; et hoc est quod dicit sciens autem Iesus
apud semetipsum, quod ipsi in semetipsis dicebant, scilicet quia
murmurarent de hoc discipuli eius (supra II, 25: non erat ei opus
ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset
in homine; Ps. VII, 10: scrutans corda et renes Deus);
dixit eis: hoc vos scandalizat? Quasi dicat: de hoc non debetis
scandalizari. Vel potest legi remissive; quasi dicat: scio quod de
hoc scandalizamini; Is. VIII, 4: erit nobis, scilicet in
Christo credentibus, quidem in sanctificationem; in lapidem autem
offensionis duabus domibus Israel, idest discipulis murmurantibus et
turbis. Sed cum doctores debeant vitare scandalum audientium, quare
eis dominus talia dogmata proponit, ut scandalizarentur et recederent?
Respondeo. Dicendum quod necessitas doctrinae exigebat ut dominus eis
talia proponeret. Institerant enim apud eum pro cibo corporali qui
venerat ut duceret in appetitum cibi spiritualis; et ideo necesse erat
ut eis proponeret doctrinam de cibo spirituali. Nec tamen scandalum
eorum causabatur ex vitio doctrinae Christi, sed ex eorum
infidelitate. Si enim verba domini non intelligebant propter eorum
carnalitatem, poterant dominum interrogare, sicut apostoli alias
fecerunt. Hoc autem, secundum Augustinum, dominus dispensative
permisit, ut bene docentibus causam patientiae et consolationis contra
malignantes eorum dicta praeberet, cum discipuli etiam verbis Christi
detrahere praesumerent. Consequenter cum dicit si ergo videritis
filium hominis ascendentem ubi erat prius? Tollit occasionem
scandali, quae quidem erat et de persona dicentis, et de verbis
dictis, ut dicit Chrysostomus, et ideo primo removet occasionem
scandali quantum ad personam dicentis; secundo quantum ad verba dicta,
ibi spiritus est qui vivificat. Occasio autem istorum fuit, quia
audierant dominum loqui de se divina: unde, quia ipsi credebant eum
esse filium Ioseph, scandalizabantur ex hoc quod de se dicit. Et
ideo hanc occasionem removens, ostendit eis Deus apertius suam
divinitatem; unde dicit: vos turbamini de his quae de me dixi si ergo
videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius; supple, quid
dicetis? Quasi dicat: numquam potestis negare quin de caelo
descenderim, quin sim dator vel doctor vitae aeternae. Simile fecit
in Nathanaele: cum enim diceret: tu es rex Israel, voluit eum ad
perfectiorem cognitionem elevare; unde dixit ei: maiora his videbis.
Et ideo istis aliquid maius futurum de se manifestat, dicens si ergo
videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius? Ascendit autem in
caelum videntibus discipulis, ut dicitur Act. I, 9. Si ergo
ascendit ubi prius fuit, ergo prius fuit in caelo; supra III,
13: nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit. Sed
attende quod etsi sit eadem persona filii Dei et filii hominis in
Christo, quia tamen natura est alia, ideo aliquid convenit ratione
humanitatis, scilicet ascendere, quod non convenit ei ratione
divinitatis, secundum quam non habet quo ascendat, cum aeternaliter
sit in summo rerum vertice, scilicet in patre; sed secundum eam
convenit ei ascendere ubi erat prius, scilicet in caelo, ubi non fuit
secundum humanam naturam; quod est contra errorem Valentini dicentis,
Christum attulisse corpus caeleste. Sic ergo ubi prius fuit secundum
divinitatem, ascendit videntibus apostolis et propria virtute secundum
humanitatem; infra XVI, 28: exivi a patre, et veni in mundum:
iterum relinquo mundum, et vado ad patrem. Sed, secundum
Augustinum, aliter haec verba introducuntur: dicit enim, quod isti
scandalizati sunt de hoc quod dominus dixit quod daret eis carnem suam
ad manducandum, quod intelligentes carnaliter, ac si eam ad litteram
deberent comedere, ut carnes animalium, scandalizati sunt. Et hunc
intellectum removens, dicit si ergo videritis filium hominis
ascendentem, integro corpore, ubi erat prius; supple: numquid
dicetis quod sic daturus eram vobis carnem meam ad manducandum ut carnes
animalium? Consequenter cum dicit spiritus est qui vivificat, removet
occasionem scandali ex parte verborum prolatorum, et, secundum
Chrysostomum, primo distinguit duplicem intellectum ipsorum verborum;
secundo ostendit quis eorum congruat ipsis verbis, ibi verba quae ego
loquor, spiritus et vita sunt. Sciendum est ergo quantum ad primum,
quod verba Christi secundum duplicem sensum intelligi possunt,
scilicet secundum spiritualem et secundum corporalem. Et ideo dicit
spiritus est qui vivificat idest, si ea verba quae dixi, intelligatis
secundum spiritum, idest secundum spiritualem sensum, vivificabunt;
caro non prodest quidquam idest, si secundum carnalem sensum ea
intelligatis, nihil vobis prosunt, immo nocent: quia, ut dicitur
Rom. VIII, 13, si secundum carnem vixeritis, moriemini.
Tunc autem verba domini de carne sua manducanda, carnaliter
intelliguntur, quando accipiuntur secundum quod verba exterius sonant,
et ut natura carnis habet; et hoc modo ipsi intelligebant, ut dictum
est. Sed dominus dicebat daturum se eis sicut spiritualem cibum, non
quin sit in sacramento altaris vera caro Christi, sed quia quodam
spirituali et divino modo manducatur. Sic ergo dictorum verborum
congruus sensus est non carnalis, sed spiritualis. Unde subdit verba
quae ego locutus sum vobis, scilicet de carne mea manducanda, spiritus
et vita sunt; idest, spiritualem sensum habent, et sic intellecta
vitam dant. Nec mirum si habent spiritualem sensum, quia sunt a
spiritu sancto; I Cor. XIV, 2: spiritus est qui loquitur
mysteria. Et ideo mysteria Christi vivificant; Ps. CXVIII,
93: in aeternum non obliviscar iustificationes tuas, quia in ipsis
vivificasti me. Secundum Augustinum vero aliter exponitur: nam hoc
quod dixit caro non prodest quidquam, intelligitur de carne Christi.
Manifestum est enim quod caro Christi, ut coniuncta verbo et
spiritui, multum prodest per omnem modum: alioquin frustra verbum caro
factum esset, frustra ipsum pater manifestasset in carne, ut dicitur
I Tim. c. IV. Et ideo dicendum est quod caro Christi in se
considerata non prodest quidquam, et non habet effectum proficuum,
nisi sicut alia caro. Si enim per intellectum separetur a divinitate
et spiritu sancto, non habet aliam virtutem quam alia caro; sed si
adveniat spiritus et divinitas, multis prodest, quia facit sumentes
manere in Christo: est enim spiritus caritatis per quem homo in Deo
manet; I Io. IV, 13: in hoc cognoscimus quia in Deo manemus
et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis. Et ideo dicit
dominus: hunc effectum, scilicet vitae aeternae quem ego promitto
vobis, non debetis attribuere carni in se consideratae, quia caro sic
non prodest quidquam; sed si spiritui attribuatis, et divinitati
coniunctae carni, sic praestat vitam aeternam; Gal. V, 25: si
spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. Et ideo subdit verba quae
locutus sum vobis, spiritus et vita sunt; idest, referenda sunt ad
spiritum carni coniunctum; et sic intellecta, vita sunt, scilicet
animae. Nam sicut corpus vivit vita corporali per spiritum
corporalem, ita et anima vivit vita spirituali per spiritum sanctum;
Ps. CIII, 30: emitte spiritum tuum, et creabuntur.
Consequenter cum dicit sed sunt quidam ex vobis qui non credunt,
demonstrat causam scandali, quae erat infidelitas eorum, quasi dicat:
causa scandali vestri non est duritia sermonis quem ego locutus sum
vobis, sed infidelitas vestra. Et ideo primo ostendit eorum
infidelitatem; secundo excludit falsam opinionem; tertio manifestat
causam infidelitatis eorum. Infidelitatem quidem eorum ostendit
dominus cum dicit sunt quidam ex vobis qui non credunt. Non autem
dixit qui non intelligunt sed, quod plus est, causam quare non
intelligunt insinuat: ex hoc enim non intelligebant, quia non
credebant; Is. VII, 9, secundum aliam litteram: nisi
credideritis, non intelligetis. Et dixit quidam, ut excipiat
discipulos; II ad Thess. III, 2: non omnium est fides; ad
Rom. X, 16: non omnes obediunt Evangelio; Ps. CV, 25:
non crediderunt verbis eius. Falsam suspicionem excludit
Evangelista, cum subdit sciebat enim, quasi dicat: non ideo dixit
Iesus sunt quidam ex vobis qui non credunt, quasi de novo hoc ei
innotuisset; sed quia sciebat ab initio, mundi scilicet, qui essent
credentes et quis esset traditurus eum; Hebr. IV, 13: omnia
nuda et aperta sunt oculis eius; et Eccli. XXIII, 29: domino
Deo nostro nota sunt omnia antequam fiant. Causam autem infidelitatis
eorum assignat dominus consequenter, quae est ex remotione gratiae
attrahentis; unde dicebat propterea ego dixi vobis; quasi dicat: ideo
necessarium fuit ut vobis praedicta dicerem, quia nemo potest venire ad
me, scilicet per fidem, nisi fuerit ei datum a patre meo. Ex quo
sequitur, secundum Augustinum, quod etiam ipsum credere datur nobis a
Deo. Cur autem non omnibus detur, ostensum est supra, eodem ubi
quasi eadem verba dominus dixit. Repetit tamen ea hic propter duo: ut
ostendat quod hoc quod recepit eos ad fidem, magis erat eis ad
beneficium et utilitatem quam Christo; Phil. I, 29: vobis datum
est ut in ipsum credatis; quasi dicat: bonum vestrum est quod
credatis; et ideo dicit Augustinus: magnum quidem est credere: gaude
quia credidisti. Secundo, ut ostendat se non esse filium Ioseph, ut
ipsi putabant, sed Dei: nam Deus pater est qui attrahit homines ad
filium, sicut ex praemissis apparet. Consequenter cum dicit ex hoc
multi, discipulorum eius abierunt retro, ponitur ipsorum discipulorum
pertinacia. Nam licet dominus reprehenderit eos, et causam scandali,
quantum est ex parte sua, removerit, nihilominus tamen perseverant in
infidelitate: et ideo dicit, quod multi discipuli eius abierunt
retro. Non dixit recesserunt sed, abierunt retro, a fide, quam
secundum virtutem habebant, et praecisi a corpore Christi, vitam
perdiderunt, quia forte nec in corpore fuerunt, ut dicit Augustinus.
Sunt enim aliqui qui simpliciter vadunt retro: illi scilicet qui
sequuntur Diabolum, cui dictum est, Matth. IV, 10: vade
retro, Satana. Et de quibusdam feminis dicitur I Tim. V, 15:
quaedam conversae sunt retro post Satanam. Non sic vadit retro
Petrus, sed post Christum; Matth. XVI, 23: vade retro me,
Satana. Isti autem abierunt post Satanam. Unde sequitur et iam non
cum illo ambulabant: scilicet quamvis a nobis requiratur ut cum Iesu
ambulemus; Mich. VI, 8: iudicabo tibi, homo, quid sit bonum,
et sequitur: sollicite ambulare cum Deo tuo. Consequenter cum
subditur dixit ergo Iesus ad duodecim: numquid et vos vultis abire?
Examinat dominus discipulos remanentes, et primo ponitur examinatio
discipulorum ex interrogatione Christi; secundo subditur devotio
remanentium ex responsione Petri, ibi respondit ergo Simon Petrus;
tertio corrigitur Petri responsio, ibi respondit ei Iesus. Examinat
autem dominus duodecim qui remanserant an velint persistere; et ideo
dixit ad duodecim, scilicet apostolos: numquid et vos vultis abire?
Et hoc propter duo. Primo ne hoc quod isti, aliis recedentibus,
remanserant, propriae iustitiae ascribentes, superbirent,
existimantes se gratiam fecisse Christo, eum non relinquendo: et
ideo, ostendens se non indigere eorum sequela, magis eos detinet et
confirmat. Iob XXXV, 7: porro, si iuste egeris, quid donabis
ei, aut quid de manu tua accipiet? Secundo, quia contingit quod
aliquando aliquis habet voluntatem recedendi ab aliquo, et tamen
verecundia retinetur; et ideo nolens eos verecundia coarctari apud eum
remanere (quia idem est invite servire quod penitus non servire),
aufert etiam verecundiam et necessitatem remanendi, ponens in eorum
arbitrio, an vellent remanere, an abire, quia hilarem datorem diligit
Deus, ut dicitur II Cor. IX, 7. Sequitur devotio remanentium
ex responsione Petri: nam ipse fratrum amator, et amici conservator,
et specialem affectum gerens ad Christum, respondet pro toto
collegio, dicens domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae
habes, et nos credimus. Ubi tria facit. Primo extollit Christi
excellentiam; secundo commendat eius doctrinam; et tertio profitetur
fidem. Excellentiam quidem extollit cum dicit domine, ad quem
ibimus? Quasi dicat: repellis nos a te; da nobis alium meliorem te,
ad quem eamus. Sed certe nullus similis tui in fortibus, domine:
Ex. XV, 11, et in Ps. LXXXVIII, 7: quis similis
Deo? Et ideo non dimittemus te; Ps. CXXXVIII, 7: quo
ibo a spiritu tuo? Et, secundum Chrysostomum, verbum Petri multum
amicitiae est ostensivum: iam enim Christus eis erat honorabilior quam
patres et matres. Doctrinam vero commendat cum dicit verba vitae
aeternae habes. Moyses autem habuit verba Dei, similiter et
prophetae, sed raro verba vitae aeternae; tu vero promittis vitam
aeternam, quid ergo aliud maius quaerimus? Supra: qui credit in me,
habet vitam aeternam; et Sup. III, 39: qui credit in filium
Dei, habet vitam aeternam. Fidem autem confitetur cum subdit et nos
credimus e cognovimus quia tu es Christus filius Dei. In fide enim
nostra duo principaliter credenda sunt, scilicet mysterium Trinitatis
et incarnationis: quae duo hic Petrus confitetur. Mysterium quidem
Trinitatis, cum dicit tu es filius Dei. In hoc enim quod dicit eum
filium Dei, facit mentionem de persona patris et filii, simul etiam
et spiritus sancti, qui est amor patris et filii, et nexus utriusque.
Mysterium vero incarnationis, cum dicit tu es Christus, Christus
enim Graece, Latine unctus dicitur, oleo scilicet invisibili
spiritus sancti; sed non secundum divinam naturam, quia qui ungitur
spiritu sancto ipsa unctione melior efficitur, sed, secundum quod
Deus, Christus non efficitur melior: ergo est unctus secundum quod
homo. Dicit autem credimus et cognovimus, quia prius est credere quam
cognoscere: et ideo si prius cognoscere quam credere vellemus, non
cognosceremus, nec credere valeremus, ut dicit Augustinus. Is.
VII, 9, secundum aliam litteram: nisi credideritis, non
intelligetis. Responsionem autem Petri dominus corrigit cum dicit
nonne ego vos duodecim elegi, et ex vobis unus Diabolus est? Et
primo ponitur responsio domini; secundo expositio Evangelistae, ibi
dicebat autem de Iuda. Quia Petrus largus fuit in responsione sua
omnes includendo, sic dicens et nos credimus, et cognovimus quia tu es
Christus filius Dei, per quod videbatur quod omnes perventuri essent
ad vitam aeternam, ideo dominus de collegio credentium excepit Iudam.
Sed haec quidem in Petro commendabilis erat confidentia, quod nullum
de socio malum suspicabatur: sed in domino admiranda est sapientia,
qui occulta videbat. Et ideo dicit nonne ego vos duodecim elegi, et
unus ex vobis Diabolus est? Non per naturam, sed per imitationem
diabolicae malitiae. Sap. II, 24: invidia Diaboli mors
introivit in orbem terrarum: imitantur autem illum qui sunt ex parte
illius; infra XIII, 27: post buccellam introivit in eum
Satanas, quia scilicet factus est conformis malitiae eius. Sed si
Christus elegit Iudam, et ipse factus est malus, videtur quod
erraverit in electione. Ad quod respondetur primo, secundum
Chrysostomum, quia hoc non dicitur de electione praedestinationis,
sed ad aliquod officium, et ad statum praesentis iustitiae, ad quem
aliquando aliquis eligitur non secundum futurum, sed secundum quod nunc
est in re: quia per hanc electionem non aufert arbitrii libertatem,
nec aufert possibilitatem peccandi; unde, dicitur I Cor. X,
12: qui existimat stare, videat ne cadat. Sic ergo dominus elegit
Iudam non tamquam malum tunc, nec tamen per electionem ablata est ei
possibilitas peccandi. Secundo respondetur, secundum Augustinum,
quod dominus elegit Iudam malum: et quia boni est ut malo utatur in
bonum, licet sciret eum malum, malo eius bene est usus Deus, dum
tradi se pertulit ut nos redimeret. Vel dicendum quod electio duodecim
apostolorum non refertur hic ad personas, sed ad numerum; quasi
dicat: ego elegi in vobis duodenarium numerum. Hic enim numerus
congrue consecratur eis qui fidem sanctae Trinitatis per quatuor mundi
cardines praedicaturi erant; qui quidem numerus non periit, quia in
locum pereuntis proditoris surrogatus est Mathias. Vel, secundum
Ambrosium, ideo elegit Iudam malum, ut consolaretur infirmitatem
nostram, si aliquando contigerit nos ab amicis prodi, cum legimus a
discipulo proditum dominum et magistrum. Sed quaeritur hic, quare cum
dicit dominus unus ex vobis Diabolus est, nihil dicunt discipuli; et
postea cum dicit, infra XIII, 21, unus ex vobis me tradet,
dixerunt, numquid ego sum, domine? Respondeo dicendum, quod huius
ratio est, quia hic dominus generaliter locutus est, dicens, unum ex
eis esse Diabolum, quod potest referri ad quamcumque malitiam, et
ideo non sunt commoti: ibi vero tantum facimus audientes, proditionem
scilicet magistri, se continere non valent. Vel dicendum ad hoc,
quod cum dominus haec verba dixit, quilibet eorum de sua virtute
confidebat, et ideo non timebant de se. Sed quando Petrus audivit:
vade post me, Satana, territi sunt, et infirmiora de se senserunt:
et ideo vacillantes dicebant: numquid ego sum, domine? Hanc autem
responsionem, quam dominus occulte fecerat, Evangelista exponit,
dicens dicebat autem de Iuda, ut rei probavit eventus, ut patet
infra, XIII.
|
|