|
Postquam dominus egit de vita spirituali et nutrimento, hic
consequenter agit de instructione seu doctrina, quae est necessaria
spiritualiter regeneratis, ut dictum est supra, et primo ostendit
originem suae doctrinae; secundo manifestat eius utilitatem ab octavo
capitulo, et deinceps. Circa primum tria facit. Primo ponitur locus
ubi originem suae doctrinae manifestavit; secundo ponuntur occasiones
eam manifestandi, ibi Iudaei ergo quaerebant eum etc.; tertio
ponitur ipsa manifestatio, ibi respondit eis Iesus, et dixit: mea
doctrina non est mea et cetera. Circa primum tria facit. Primo
ponitur incitatio Christi ad eundum ad locum, ubi publicavit originem
suae doctrinae; secundo ponitur recusatio domini, ibi dicit ergo eis
Iesus etc.; tertio subditur quomodo Christus ad locum illum
pervenit, ibi haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. Circa
primum duo facit. Primo ponit occasiones quare Christum incitabant ad
eundum; secundo subdit ipsam incitationem, ibi dixerunt autem ad eum
fratres eius. Ex tribus autem movebantur ut incitarent Christum ad
eundum in Iudaeam: primo quidem ex mora eius; secundo ex proposito;
tertio ex congruitate temporis. Ex mora quidem eius in Galilaea, in
qua ostendebat Christus se velle morari: et ideo dicit post haec,
verba scilicet quae dicta sunt in Capharnaum, ambulabat Iesus in
Galilaeam; scilicet, acceperat iter de Capharnaum, quae erat
metropolis Galilaeae, ut discurreret per Galilaeam. Ideo autem
dominus in Galilaea frequentius moratur, ut ostendat nobis
transmigrandum esse de vitiis ad virtutes; Ez. XII, 3: tu
ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis
per diem coram eis. Ex proposito autem Christi, qui forte eis per
verba innotuit; et ideo dicit non enim volebat in Iudaeam ambulare.
Cuius ratio est quia quaerebant eum Iudaei interficere; supra V,
18: quaerebant eum Iudaei interficere: quia non solum solvebat
sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.
Sed numquid non poterat illuc ire, et ambulare inter Iudaeos, et ab
eis non occidi, sicut fecit infra VIII, 59? Respondeo
dicendum, quod ad hoc triplex ratio assignatur. Prima ab Augustino:
quia futurum erat ut aliquis fidelis Christi absconderet se ne a
persecutoribus inveniretur. Ne ergo illi fuga obiiceretur pro
crimine, voluit dominus ad consolationem nostram hoc in se praecessisse
ostendere: quod etiam et verbo docuit. Matth. X, 23: si vos
persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Alia quidem ratio
est, quia scilicet Christus Deus erat et homo, et ideo virtute
divinitatis poterat non laedi a persecutoribus. Sed hoc noluit
continue facere, quia sic fuisset declarata eius divinitas, quod tamen
humanitas eius venisset in dubium. Et ideo fugiens quandoque
persecutores ut homo, asserit suam humanitatem, ut confundat omnes eum
non verum hominem fuisse dicentes. Quandoque autem transiens illaesus
per eos, ostendit suam divinitatem, confundens omnes eum hominem purum
esse dicentes. Et ideo Chrysostomus habet aliam litteram, scilicet
non enim habebat potestatem, si vellet, in Iudaeam ambulare: quod
dicitur secundum modum humanum; sicut si dicatur: aliquis non potest
aliquo ire, si vellet, propter insidias. Tertia ratio est, quia
nondum passionis aderat tempus: futurum enim erat ut pateretur in
Pascha, quando immolabatur agnus, ut sic victima succederet
victimae; infra XIII, v. 1: sciens Iesus quia venit hora eius
ut transeat ex hoc mundo ad patrem. Ex congruitate vero temporis,
quia erat tempus congruum ad eundum in Ierusalem: et hoc est quod
dicit erat autem in proximo die festus Iudaeorum Scenopegia.
Scenopegia autem Graecum est, compositum ex scenos, quod est umbra,
et phagim, quod est comedere; quasi dicat: erat tempus in quo
comedebant in tabernaculis. Dominus enim mandavit filiis Israel,
Lev. XXIII, 41, quod mense septimo per septem dies habitarent
in tabernaculis, in memoriam quod quadraginta annis habitaverunt in
tabernaculis in deserto. Et hoc festum tunc celebrabant Iudaei.
Commemorat autem hoc Evangelista, ut ostendat quod multum tempus
praetermisit ab eo tempore quo praemissa de cibo spirituali dicta
fuerunt usque ad istud tempus. Nam quando fecit miraculum de panibus,
erat prope dies Paschae; hoc autem festum Scenopegiae est multo post
Pascha; et sic nihil eorum quae in quinque mensibus intermediis per
dominum facta sunt, recitat hic Evangelista: ut detur intelligi quod
licet indeficienter signa faceret, ut patet infra ultimo, illa
praecipue studuerunt Evangelistae dicere pro quibus aut querela aut
contradictio a Iudaeis subsequebatur. Consequenter cum dicit dixerunt
autem ad eum fratres eius, ponitur incitatio fratrum domini, et primo
ponitur eorum admonitio; secundo assignatur admonitionis ratio, ibi ut
discipuli tui videant opera tua; tertio ab Evangelista assignatur
causa talis rationis, ibi neque enim fratres eius credebant in eum.
Circa primum primo ponuntur incitantes; unde dicit dixerunt autem ad
eum fratres eius, non carnales et uterini, ut Elvidius blasphemavit,
quod abhorret fides Catholica, quod sanctissimus ille virgineus uterus
qui Deum protulit et hominem, protulisset postmodum alium hominem
mortalem. Fratres ergo eius erant cognatione, quia erant consanguinei
beatae Mariae virginis; haec enim est consuetudo Scripturae,
consanguineos appellare fratres, secundum illud Gen. c. XIII,
8: non sit, quaeso, iurgium inter me et te (...) fratres enim
sumus; cum tamen Lot nepos esset Abrahae. Et, ut Augustinus
dicit, sicut in sepulcro ubi positum fuerat corpus domini, nec ante
nec postea iacuit corpus, sic uterus Mariae nec ante nec postea
quidquam mortale concepit. Sed quia aliqui de consanguineis beatae
virginis erant apostoli, sicut filii Zebedaei, et Iacobi Alphaei,
et alii, ideo non est intelligendum quod fuerunt de illis qui
incitaverunt Christum, sed illi fuerunt alii propinqui eius, qui
Christum non diligebant. Secundo ponitur monitio eorum, cum dicunt
transi hinc, scilicet de Galilaea, et vade in Iudaeam, ubi est
Ierusalem locus solemnis, doctoribus conveniens; Amos VII,
12: qui vides, gradere in terram Iuda, et ibi comedes panem tuum,
et prophetabis ibi. Rationem autem subdunt, dicentes ut et discipuli
tui videant opera tua, ubi ostendunt se primo inanis gloriae cupidos;
secundo suspiciosos, et tertio incredulos. Cupidos quidem inanis
gloriae ostendunt se, cum dicunt ut et discipuli tui videant opera
tua. Patiebantur enim aliquid humani ad Christum, et volebant
captare gloriam de honore humano, qui Christo exhiberetur a turbis;
et ideo inducebant eum ut faceret opera sua in publico. Est enim
proprium inanis gloriae cupidi ut quidquid gloriosum sui vel suorum
fuerit, ostendatur in publico; Matth. VI, 5: amant in synagogis
et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus; de
quibus dicitur infra XII, 43: dilexerunt magis gloriam hominum
quam Dei. Suspiciosos autem ostendunt se et primo de formidine
Christum notant; unde dicunt ei nemo quippe in occulto aliquid facit,
quasi dicant: tu dicis te facere miracula, sed facis in occulto et hoc
ex timore, alioquin ires in Ierusalem et faceres ea ibi coram
multitudine. Sed tamen dominus dicit infra XVIII, v. 20: in
occulto locutus sum nihil. Secundo notant eum de amore gloriae; unde
dicunt et quaerit ipse in palam esse, quasi dicant: tu quaeris gloriam
de his quae facis, et tamen propter timorem abscondis te. Hoc est
proprium malorum, ut credant alios similes eis animi passiones habere.
Vide quam irreverenter prudentia carnis verbum carnem factum arguebat:
contra quos dicit Iob IV, 3: arguis eum qui non est similis tibi,
et loqueris quod tibi non expedit. Incredulos ostendunt se esse, cum
dicunt si haec facis, manifesta teipsum mundo; quasi sub dubio ponunt
an ipse miracula faciat; Is. XXI, 2: qui incredulus est,
infideliter agit. Causam autem quare sic loquebantur, subdit
Evangelista cum dicit neque enim fratres eius credebant in eum.
Contingit enim quod carnales consanguinei maxime adversantur suis, et
invident de bonis spiritualibus, et contemnunt eum. Unde dicit
Augustinus: Christum consanguineum habere potuerunt, credere autem
in eum in ipsa propinquitate fastidierunt. Mich. VII, 6:
inimici hominis domestici eius; Iob XIX, 13: fratres meos longe
facit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me: dereliquerunt
me proximi mei, et qui me noverant, obliti sunt mei. Consequenter
cum dicit dixit ergo eis Iesus: tempus meum nondum advenit etc.,
ponitur Christi responsio, et primo designat temporis ad ascendendum
indispositionem; secundo assignat dictorum rationem, ibi non potest
mundus odisse vos; tertio ponit ascendendi recusationem, ibi vos
ascendite ad diem festum hunc et cetera. Sciendum est autem quod tota
sequens littera aliter exponitur secundum Augustinum, et aliter
secundum Chrysostomum. Nam, secundum Augustinum, fratres domini
invitabant eum ad humanam gloriam. Est autem tempus quo sancti
perveniunt ad gloriam, scilicet tempus futurum, ad quam perveniunt per
passiones et tribulationes. Sap. c. III, 6: tamquam aurum in
fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et
in tempore erit respectus illorum. Aliud vero est tempus quo mundani
gloriam suam acquirunt, scilicet tempus praesens. Sap. c. II,
7: non praetereat nos flos temporis: coronemus nos rosis antequam
marcescant, nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra et
cetera. Voluit ergo dominus ostendere quod non quaerebat gloriam huius
temporis; sed ad celsitudinem gloriae caelestis per passionem et
humilitatem suam volebat pervenire. Lc. ult., 26: oportuit
Christum pati, et ita intrare in gloriam suam. Et ideo dicit eis,
scilicet fratribus, tempus meum, idest tempus gloriae meae, nondum
venit: quia oportet quod tristitia convertatur in gaudium. Rom.
VIII, 18: non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram
gloriam quae revelabitur in nobis. Sed tempus vestrum, idest mundi
gloria, semper est paratum. Rationem huius diversitatis temporis
assignat cum dicit non potest mundus odisse vos; me autem odit. Ideo
enim mundani habent tempus gloriae paratum, quia eadem amant quae
mundus amat, et mundo consentiunt. Sancti vero qui quaerunt gloriam
spiritualem, non habent hoc tempus paratum, quia quaerunt quae mundo
displicent, scilicet paupertatem, luctum, esuriem et huiusmodi.
Vituperant etiam quae mundus amat: immo ipsum mundum contemnunt;
Gal. ult., v. 14: mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
Et ideo dicit non potest mundus odisse vos; quasi diceret: ideo
paratum est tempus gloriae vestrae, quia mundus non odit vos, qui
convenitis cum eo, et omne animal diligit sibi simile. Sed me odit;
et ideo tempus meum non semper est paratum. Et ratio odii est, quia
ego testimonium perhibeo de illo, scilicet mundo, quia opera eius mala
sunt; idest, non praetermitto mundanos homines redarguere, licet
sciam ex hoc odium incurrere et mortem intentari. Amos c. V, X:
odio habuerunt corripientem in porta, illi scilicet qui amant
malitiam. Et Prov. IX, 8: noli arguere derisorem. Sed numquid
non mundani aliqui odio habentur a mundo, idest ab alio mundano?
Responsio. Dicendum, quod in particulari mundanus quidem unus
habetur odio ab alio, inquantum habet ea quae ipse vellet habere, vel
impedit eum in his quae sunt de gloria mundi; sed inquantum mundanus,
nullus oditur a mundo. Sancti vero universaliter odiuntur a mundo,
quia contrariantur ei: et si aliquis de mundo eos diligat, hoc non est
inquantum est de mundo, sed inquantum est in eo aliquid spirituale.
Recusat autem dominus ascendere, cum dicit vos ascendite ad diem
festum hunc; ego autem non ascendam. Sicut enim sunt duae gloriae,
ita duo diversa festa. Mundani enim habent festa temporalia, scilicet
gaudere et epulari, et huiusmodi exteriores delicias. Is. XXII,
12: vocavit dominus ad lamentum et ad planctum, ad calvitium et ad
cingulum sacci: et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos, et
iugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum; ibid. I,
14: solemnitates vestras odivit anima mea. Sancti vero habent festa
spiritualia, quae in delectationibus spiritus consistunt. Is.
XXXIII, 20: respice Sion civitatem solemnitatis vestrae. Et
ideo dicit vos, qui gloriam mundi quaeritis, ascendite ad diem festum
hunc, idest ad festa laetitiae temporalis; ego autem non ascendam ad
diem festum istum, sed ad diem festum solemnitatis aeternae; et hoc,
quia meum tempus, scilicet gloriae verae, quod erit permanens in
aeternum gaudium sine fine, aeternitas sine labore, claritas sine
nube, nondum impletum est. Secundum Chrysostomum, servata eadem
divisione, exponitur sic: scilicet quod fratres domini conspiraverant
in mortem Christi cum Iudaeis, unde inducebant eum ad eundum,
volentes eum prodere et tradere Iudaeis. Et ideo dicit tempus meum,
scilicet crucis et mortis, nondum advenit, ut vadam in Iudaeam, et
occidar; tempus autem vestrum semper est paratum, quia sine periculo
conversari poteritis cum eis. Et huius ratio est, quia non possunt
odire vos, zelantes eadem et amantes cum eis: me autem odit: quia ego
testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt. Per quod
patet quod Iudaei non propter solutionem sabbati, sed propter publicam
redargutionem me odiunt. Vos ergo ascendite ad diem festum hunc
scilicet ad principium festi (nam septem diebus celebrabatur, ut
dictum est), ego autem non ascendam ad diem festum istum, scilicet
vobiscum, scilicet ad principium festi, quia nondum tempus meum est
impletum, in quo patiar: nam in futuro Pascha crucifigendus erat.
Ideo autem non ascendit cum eis, ut posset magis latere et cetera.
|
|