|
Postquam egit Evangelista de incitatione qua cognati domini inducebant
Christum ut ascenderet in Iudaeam, et posuit Christi responsionem,
hic consequenter agit de ascensu eius, et primo ponitur dilatio
ascensus Christi; secundo ordo eius; tertio ascensionis modus.
Dilatio quidem ponitur cum dicit haec cum dixisset, scilicet quae
respondit, mansit ipse in Galilaea, non ascendens cum cognatis ad
diem festum, ut verificaretur verbum suum, quod dixerat: ego non
ascendam ad diem festum istum. Num. c. XXIII, 19: non est
Deus ut homo, ut mentiatur, neque ut filius hominis, ut mutetur.
Ordo vero eius ponitur cum dicit ut autem ascenderunt fratres eius,
idest cognati, tunc et ipse ascendit et cetera. Sed hoc videtur
contra illud quod supra dixit: ego autem non ascendam; cum apostolus
dicat II Cor. I, 19: Christus Iesus qui in vobis praedicatus
est per nos (...) non fuit in illo est et non, sed est in illo
fuit. Respondeo dicendum primo, quod festum Scenopegiae septem
diebus agebatur, ut dictum est. Dominus autem dixit supra: ego autem
non ascendam ad diem festum hunc, idest ad principium festi. Hoc
autem quod hic dicitur ad diem festum, intelligendum est quantum ad
intermedios dies, unde et sequitur: iam autem die festo mediante. Et
sic patet quod factum Christi non contrariatur eius dicto. Secundo
vero, ut Augustinus dicit, isti volebant quod Christus ascenderet in
Iudaeam, ut quaesiturus gloriam temporalem, et sic dixit eis: non
ascendam ad diem festum hunc, hoc modo sicut vos vultis. Sed ipse
ascendit ad diem festum, quasi docturus turbas et instructurus de
gloria sempiterna. Tertio, secundum Chrysostomum, quia supra dixit
non ascendam ad diem festum hunc, passurus et moriturus, ut ipsi
volebant; et tamen ipse ascendit ad diem festum non ut pateretur, sed
ut alios erudiret. Modus ascensus ostenditur non in manifesto, sed
quasi in occulto. Et huius ratio triplex est. Una, secundum
Chrysostomum, ne magis suam divinitatem denudans, incarnatio eius
minus certa esset, ut dictum est supra, et ut auferat verecundiam
latendi iustis hominibus, quando non possunt persecutores suos publice
detinere; et ideo dicit quasi in occulto, ut ostendat hoc esse
dispensatione factum. Is. XLV, 15: vere tu es Deus
absconditus. Alia, secundum Augustinum, ut scilicet daretur
intelligi quod Christus occultus est in figuris veteris testamenti.
Is. VIII, 17: expectavi dominum, qui abscondit faciem, idest
manifestam notitiam, suam a domo Iacob: unde et usque in hodiernum
diem velamen habent positum super cor eorum, ut dicitur II Cor.
III, 15. Ideo omnia quae dicta sunt antiquo populo illi, umbrae
fuerunt futurorum bonorum, ut dicitur Hebr. X, 1. Ut ergo
ostendat quod etiam ipsum festum esset figura, ideo ascendit in
occulto. Scenopegia, ut dictum est, erat festum tabernaculorum.
Ille ergo hoc festum celebrat qui se in mundo isto intelligit
peregrinum. Alia ratio est, ut doceat nos bona quae facimus occultare
debere, non quaerentes favorem hominum, nec pompas stipantium turbarum
desiderantes, secundum illud Matth. c. VI, 1: attendite ne
iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis.
Consequenter cum dicit Iudaei ergo quaerebant eum in die festo ponit
occasionem manifestandi originem doctrinae spiritualis, et ponit duas
occasiones unam causatam ex dissensione turbarum, aliam ex admiratione
earum, ibi iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et
cetera. Dissensio turbarum erat circa opinionem de Christo; unde
circa hoc tria facit. Primo proponit id in quo omnes conveniebant;
secundo illud in quo differebant, ibi et murmur multus erat in turba de
eo; tertio quorum opinio inter eos praevalebat, ibi nemo tamen palam
loquebatur de illo propter metum Iudaeorum. Conveniebant autem omnes
in hoc quod quaerebant eum in die festo, et dicebant: ubi est ille?
Patet quod ex multo odio et inimicitia neque eum nominare volebant.
Gen. XXXVII, 4: oderant eum, nec poterant ei quidquam
pacifice loqui. Differebant autem, quia quidam quaerebant desiderio
addiscendi, secundum illud Ps. LXVIII, 33: quaerite eum,
et vivet anima vestra; alii quaerebant eum desiderio malignandi,
secundum illud Ps. XXXIX, 14: quaerunt animam meam ut
auferant eam. Et ideo murmur erat multus in turba, de contentione
quae erat de eo in turba. Et licet murmur sit generis neutri, tamen
Hieronymus ponit in masculino, quia hoc habebat antiqua grammatica,
vel ut ostendat divinam Scripturam non subiacere regulis Prisciani.
Et erat dissensio, quia quidam, de turba, illi scilicet qui habebant
rectum cor, dicebant, de Christo, quia bonus est. Ps.
LXXII, 1: quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde.
Thren. c. III, 25: bonus est dominus sperantibus in eum,
animae quaerenti illum. Alii, scilicet qui erant male dispositi,
dicebant, non, scilicet non est bonus. Datur autem per hoc
intelligi, quod multitudo opinabatur eum bonum; sed principes
sacerdotum opinabantur eum malum, et ideo dicunt sed seducit turbas.
Lc. XXIII, 2: hunc invenimus subvertentem gentem nostram;
Matth. XXVII, 63: recordati sumus quod seductor ille dixit et
cetera. Sciendum est autem, quod seducere est seorsum ducere: potest
autem homo duci seorsum vel a veritate, vel a falsitate; et utroque
modo potest dici aliquis seductor. Vel inquantum seorsum ducit a
veritate; et hoc modo non competit Christo, quia ipse est veritas
etc., infra XIV, 6. Vel a falsitate; et hoc modo Christus
seductor dicitur; Ier. XX, 7: seduxisti me, domine, et
seductus sum: fortior me fuisti, et invaluisti. Et utinam sic omnes
seductores vocemur et simus, ut dicit Augustinus. Magis autem
seductor dicitur qui a veritate seducit et decipit: quia ille dicitur
seorsum duci, qui trahitur a via communi. Veritas autem communis via
est; haeresis vero et via malorum, diverticula quaedam sunt.
Praevalet autem opinio malorum, scilicet principum sacerdotum, unde
sequitur nemo tamen palam loquebatur. Et hoc, quia turbae
comprimebantur propter metum principum sacerdotum; quia, ut dicitur
infra IX, v. 22, si quis confiteretur ipsum esse Christum,
extra synagogam fiebat. Ex quo patet eorum qui principabantur
malitia, qua Christo insidiabantur, et eorum qui subiiciebantur,
scilicet plebis, quia non habebant libertatem dicendi quod sentiunt.
Consequenter cum dicit iam autem die festo mediante, ascendit Iesus
in templum, ponitur secunda occasio manifestandi doctrinam, quae
sumitur ex admiratione turbarum: et primo ponitur admirationis
materia; secundo ipsa admiratio; et tertio admirationis ratio.
Materia quidem admirationis est doctrina Christi; unde et circa hanc
ponitur et tempus et locus. Tempus, cum dicit iam autem die festo
mediante; idest cum illius festi tot dies remansissent quot
effluxerant, unde cum septem diebus ageretur festum, dicitur hoc
fuisse quarto die. Et quidem in hoc quod se occultavit, humanitatis
Christi est indicium, et nostrae virtutis documentum, ut dictum est;
hoc autem quod se propalavit, nec eum tenere potuerunt, divinitatis
est ostensivum. Ideo autem in medio festivitatis tempore ascendit,
quia in principio festi omnes magis attenti sunt his quae festi sunt.
Boni quidem ad cultum Dei, alii vero ad vanitates et lucra. Sed
circa medium temporis, his quae festi sunt expeditis, magis parati
sunt ad doctrinam. Ut ergo eos attentiores et paratiores ad doctrinam
inveniret, non in primis diebus ascendit. Similiter etiam quia hoc
congruit ordini doctrinae Christi: quia non in fine mundi, nec in
principio, sed in medio tempore venit instruere homines de regno Dei,
secundum illud Habac. III, 2: in medio annorum notum facies.
Locus autem doctrinae ostenditur cum dicit in templum, ubi docebat
propter duo; scilicet ut ostenderet se docere veritatem quam calumniari
non poterant, et quae erat omnibus necessaria: infra XVIII,
20: ego in occulto locutus sum nihil; secundo vero quia templum,
cum sit locus sacer, conveniens est doctrinae Christi sanctissimae.
Is. II, 3: venite, ascendamus ad montem domini, et ad domum
Dei Iacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis
eius. Quid autem doceret Christus, praetermittit Evangelista;
quia, ut dictum est, non omnia facta et verba domini exprimunt
Evangelistae, sed ea quae commotionem et contradictionem in populo
faciebant. Et ideo hic mentionem facit de commotione populi ex ipsa
doctrina: quia scilicet qui ante dixerant seducit turbas, postea ex
ipsa doctrina admiratione moventur. Et ideo consequenter cum dicit et
mirabantur Iudaei, ponitur ipsorum admiratio. Nec mirum, quia hoc
dicitur in Ps. CXVIII, 129: mirabilia testimonia tua.
Verba enim Christi verba sunt sapientiae divinae. Ratio autem
admirationis subditur cum dicit quomodo hic litteras scit cum non
didicerit? Sciebant enim Iesum filium esse pauperis mulieris; et
putabatur filius fabri, qui de labore suo vivens, non insisteret
studio litterarum, sed potius operi manuali; secundum illud Ps.
LXXXVII, 16: pauper sum ego, et in laboribus a iuventute
mea. Et ideo cum audiunt eum docere et disputare, mirantur dicentes
quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? Simile habetur Matth.
XIII, 54: unde huic sapientia et virtutes? Nonne hic est
filius fabri? Posito loco et occasionibus manifestandi doctrinae
spiritualis originem, hic consequenter ipsius doctrinae originem
manifestat, et primo ostendit originem spiritualis doctrinae esse a
Deo; secundo invitat ad susceptionem eius, ibi in novissimo magnae
festivitatis die stabat Iesus et clamabat. Circa primum duo facit.
Primo ostendit originem doctrinae; secundo originem docentis, ibi
dicebant ergo quidam ex Ierosolymis et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ostendit originem doctrinae; secundo excludit
obiectionem, ibi nonne Moyses dedit vobis legem? Circa primum duo
facit. Primo ostendit originem doctrinae; secundo probat, ibi si
quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina. Dicit
ergo respondit eis Iesus et dixit, quasi dicat: vos admiramini unde
habeam scientiam; sed ego dico, quod mea doctrina non est mea. Si
dixisset doctrina quam ego dico, non est mea nulla esset quaestio; sed
quod dicit mea non est mea, videtur contradictionem implicare. Sed
hoc solvitur, quia hoc dici potest multipliciter. Unde sua doctrina
aliquo modo potest dici sua, et aliquo modo non sua. Si enim
intelligatur de Christo filio Dei, sic cum doctrina uniuscuiusque
nihil aliud sit quam verbum eius, filius autem Dei sit verbum eius:
sequitur ergo quod doctrina patris sit ipse filius. Idem autem verbum
est sui ipsius per identitatem substantiae. Quid enim tuum est nisi tu
ipse? Est autem non suum per originem. Quid enim non tuum quam tu,
si alicuius es, quod es? Ut Augustinus dicit. Hoc ergo breviter
videtur dixisse mea doctrina non est mea; ac si diceret: ego non sum a
meipso. In quo haeresis Sabelliana confunditur, qui dicere ausi sunt
ipsum esse filium qui est pater. Vel mea doctrina, quam ego pronuntio
verbo creato, non est mea, sed eius qui misit me, patris; idest,
non est mihi a me ipso, sed a patre, quia etiam cognitionem filius per
aeternam generationem habet a patre; Matth. II, 27: omnia
tradita sunt mihi a patre meo. Si vero intelligatur de Christo filio
hominis, tunc dicit mea doctrina, quam ego habeo secundum animam
creatam, et profero corporis ore, non est mea, idest, non est mihi a
meipso, sed a Deo: quia omne verum, a quocumque dicatur, a spiritu
sancto est. Sic ergo, secundum Augustinum I de Trin., secundum
aliquid suam dixit doctrinam, et secundum aliquid non suam: secundum
formam Dei suam, secundum formam servi non suam. Ex quo habemus
exemplum, quod omnem cognitionem nostram cum gratiarum actione
recognoscamus a Deo; I Cor. IV, 7: quid habes quod non
accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?
Consequenter cum dicit si quis voluerit voluntatem eius facere,
cognoscet de doctrina etc., probat suam doctrinam esse a Deo: et hoc
dupliciter. Primo ex iudicio recte sentientium; secundo ex sua
intentione, ibi qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit.
Circa primum sciendum est, quod iudicio illius standum est, utrum
aliquis bene operetur in aliqua arte, qui est expertus in arte illa:
sicut an aliquis bene loquitur Gallice, standum est iudicio eius qui
est peritus in lingua Gallica. Secundum hoc ergo dicit dominus:
illius iudicio standum est, an doctrina mea sit a Deo, qui est
expertus in rebus divinis, talis enim recte potest de his iudicare; I
Cor. II, 14: animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus
Dei, spiritualis autem iudicat omnia. Et ideo dicit: quia vos
alienati estis a Deo, ideo non cognoscitis de doctrina utrum ex Deo
sit. Sed si quis voluerit voluntatem eius, idest Dei, facere, iste
potest cognoscere utrum doctrina haec sit a Deo, an ego a meipso
loquar. Ille quidem a seipso loquitur qui falsum dicit; quia, sicut
dicitur infra VIII, 44, cum loquitur mendacium, ex propriis
loquitur. Vel aliter, secundum Chrysostomum. Voluntas enim Dei
est pax, caritas et humilitas nostra; unde Matth. V, 9,
dicitur: beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Studium
autem contentionis frequenter pervertit mentem hominis, intantum ut
verum aestimet falsum. Unde deposito contentionis spiritu, rectius
habetur certitudo veritatis; Iob. VI, 29: respondete,
obsecro, absque contentione, et loquentes id quod iustum est,
iudicate. Et ideo dicit dominus: si quis vult recte de doctrina mea
iudicare, faciat voluntatem eius; idest, deponat iram, invidiam et
odium quod sine causa in me habet. Et nihil est quod prohibeat eum
cognoscere, utrum ex Deo sit an ego a meipso loquar, idest quod Dei
verba sunt quae loquor. Vel aliter, secundum Augustinum. Voluntas
Dei est ut faciamus opera eius, sicut voluntas patrisfamilias est ut
operarii faciant opus eius. Opus autem Dei est ut credamus in eum
quem ipse misit; supra VI, 29: hoc est opus Dei ut credatis in
eum quem ille misit. Ideo dicit si quis voluerit facere voluntatem
eius, scilicet Dei, idest credere in me, iste cognoscet an doctrina
mea sit ex Deo. Is. c. VII, 9, secundum aliam litteram: nisi
credideritis, non intelligetis. Consequenter cum dicit qui a
semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit, probat idem ex sua
intentione. Et ponit duplicem intentionem per quam intelligitur duplex
origo doctrinae. Dictum est autem aliquos loqui a se, aliquos vero
loqui non a se. Loquitur autem non a se quicumque studet loqui
veritatem. Omnis veritatis cognitio ab alio est: vel per modum quidem
disciplinae, ut a magistro; vel per modum revelationis, ut a Deo;
vel per inventionem, ut ab ipsis rebus, quia, ut dicitur Rom. I,
20: invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta
conspiciuntur. Sic ergo quocumque istorum modorum cognitio aliqua
habeatur, non est homini a se. A se autem loquitur qui ea quae dicit
nec a rebus nec ex doctrina humana accepit, sed de corde suo; Ier.
XXIII, 16: visionem cordis sui loquuntur; Ez. XIII,
3: vae prophetis insipientibus qui vaticinantur de corde suo. Sic
ergo confingere aliquid a se ipso, est propter humanam gloriam: quia,
sicut Chrysostomus dicit, qui aliquam propriam vult instruere
doctrinam, propter nihil aliud hoc vult quam ut gloriam acquirat. Et
hoc est quod dominus dicit, probans doctrinam suam a Deo esse. Qui a
semetipso loquitur, de certa cognitione veritatis quae est ab alio,
iste quaerit gloriam propriam propter quam et propter superbiam,
haereses et falsae opiniones introducuntur. Et hoc competit
Antichristo; II Thess. II, 4: qui adversatur, et extollitur
supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur. Sed qui quaerit
gloriam eius qui misit illum, sicut ego quaero, (infra VIII, v.
50: ego gloriam meam non quaero) hic verax est, et iniustitia in
illo non est. Verax sum, quia doctrina mea continet veritatem;
iniustitia in me non est, quia alterius gloriam non usurpo. Et, ut
dicit Augustinus, magnum nobis praebuit humilitatis exemplum, dum
habitu inventus ut homo, quaerit gloriam patris, non suam: quod tu
homo facere debes. Quando aliquid boni facis, gloriam tuam quaeris;
quando aliquid mali facis, Deo calumniam meditaris. Patet autem quod
gloriam suam non quaerebat; quia si non fuisset adversarius principibus
sacerdotum, non fuissent eum persecuti. Sic ergo Christus, et
quicumque gloriam Dei quaerit, habet quidem in intellectu
cognitionem, Matth. XX, 16: magister, scimus quia verax es,
et ideo dicit hic verax est: in effectu autem rectam intentionem, unde
dicit et iniustitia in illo non est. Iniustitia enim est quod homo
usurpet sibi alienum; gloria autem est propria solius Dei: qui ergo
sibi quaerit gloriam, iniustus est. Consequenter cum dicit nonne
Moyses dedit vobis legem? Excludit obiectionem. Posset enim aliquis
dicere Christo, quod ideo doctrina sua non esset a Deo, quia
sabbatum solvit, secundum illud infra IX, 16: non est hic homo a
Deo, qui sabbatum non custodit. Et hoc intendit excludere; unde
circa hoc tria facit. Primo excusat se, arguendo ex parte
accusantium; secundo ostenditur eorum iniqua responsio, ibi respondit
turba etc.; tertio excusat se per rationem, ibi respondit Iesus, et
dixit eis: unum opus feci, et omnes miramini. Dicit ergo: dato, ut
vos dicitis, quod doctrina mea non sit a Deo, quia legem non servo,
sabbatum solvens; tamen vos non habetis causam accusandi, cum sitis in
simili delicto. Unde dicit nonne Moyses dedit vobis, idest populo
vestro, legem? Et tamen nemo ex vobis facit, idest servat, legem;
Act. VII, 53: accepistis legem in dispositione Angelorum, et
non custoditis. Unde et Petrus, Act. XV, 10: hoc est onus
quod neque nos, neque patres nostri portare potuerunt. Si ergo non
servatis legem, quare propter transgressionem eius vultis me
interficere? Non enim propter hoc facitis, sed propter odium:
alioquin si propter zelum legis faceretis, ipsi vos servaretis eam;
Sap. II, 12: circumveniamus iustum, quoniam inutilis est
nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata
legis; et sequitur: morte turpissima condemnemus eum. Vel dicendum,
quod non servatis legem quam Moyses dedit vobis: et hoc patet in eo
quod me vultis interficere, quod est contra legem; Ex. XX, 13:
non occides. Vel aliter, secundum Augustinum: non facitis legem,
quia in lege ipse contineor; supra V, 46: si crederetis Moysi,
crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. Sed vos vultis
me interficere. Consequenter ponitur iniqua responsio turbae, cum
dicit respondit turba, et dixit: Daemonium habes. Vero autem turba
respondet non pertinentia ad ordinem, sed ad perturbationem, ut dicit
Augustinus: eum enim dicunt Daemonium habere qui Daemones expellit,
Matth. XII, 24. Et ideo consequenter cum dicit unum opus
feci, et omnes miramini, dominus in sua veritate tranquillus,
confutat eos, excusans se per rationem, et primo commemorat eis factum
propter quod turbantur; secundo ostendit eos non debere turbari, ibi
propterea Moyses dedit vobis circumcisionem; tertio inducit eos ad
iustum iudicium, ibi nolite iudicare secundum faciem et cetera.
Respondit ergo Iesus, et dixit eis: unum opus feci, et omnes
miramini. Non reddit convicio convicium, nec repulit, quia cum
malediceretur, non maledicebat: sed eis opus commemorat de curatione
paralytici, de quo omnes admirabantur, non admiratione devotionis,
secundum illud Is. LX, 5: videbis, et afflues, et mirabitur,
et dilatabitur cor tuum, sed admiratione turbationis, secundum illud
Sap. V, v. 2: videntes turbabuntur timore horribili, et
mirabuntur in subitatione insperatae salutis. Si ergo propter unum
opus miramini, idest cum turbatione turbamini, quid faceretis si omnia
opera mea videretis? Nam, ut dicit Augustinus, ipsius opera erant
quae in mundo videbant: omnes etiam infirmi per eum sanantur; Ps.
CVI, 20: misit verbum suum, et sanavit eos; Sap. XVI,
12: nec herba nec malagma sanavit eos; sed tuus, domine, sermo,
qui sanat omnia. Ideo ergo turbamini, quia unum tantum opus videtis,
et non omnia. Consequenter cum dicit propterea Moyses dedit vobis
circumcisionem, convincit eos de iniusta turbatione, et primo ponit
mandatum eis datum a Moyse; secundo opus eorum; et tertio arguit ex
utroque. Mandatum autem Moysi est de circumcisione; et ideo dicit
propterea, idest ad significandum mea opera, Moyses dedit vobis
circumcisionem. Nam circumcisio in signum data est, ut habetur Gen.
XVII, 2: erit vobis in signum foederis inter me et vos:
significabat enim Christum; et ideo semper data est in membro
generationis, quia ex Abraham secundum carnem descensurus erat
Christus, qui spiritualem circumcisionem, idest mentis et corporis,
facit. Vel ideo in ipso membro fiebat, quia data est contra peccatum
originale. Quod autem Moyses dederit circumcisionem, expresse non
habetur, nisi Ex. XVII, 44: omnis servus emptitius
circumcidetur. Et licet Moyses dederit circumcisionem, non tamen
quasi eam instituens: quia non ipse primus accepit circumcisionis
mandatum, sed Abraham, ut habetur Gen. XVII, 10. Factum
autem Iudaeorum est quia in sabbato circumcidebant; et hoc est quod
dicit et sabbato circumciditis et cetera. Et hoc ideo, quia Abrahae
mandatum est, ut octavo die circumcideretur puer; Gen. XXI, 4:
circumcidit eum die octavo, sicut praeceperat ei Deus. A Moyse
autem praeceptum erat eis quod nihil operis facerent in die sabbati.
Contingebat autem aliquando quod octavus dies necessitatis veniret in
die sabbati; et sic circumcidentes puerum ipso die, mandatum Moysi
solvebant, propter mandatum patrum. Et ideo ex his arguit dominus cum
dicit si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex
Moysi; mihi indignamini, quia totum hominem sanum feci in sabbato?
Ubi notandum est, quod hoc argumentum efficaciam habet ex his tribus
considerationibus, quarum duae sunt expressae, sed tertia
subintelligitur. Videmus enim primo, quod quamvis mandatum Abrahae
prius fuerit, tamen mandatum Moysi de observatione sabbati non
praeiudicabat priori, scilicet mandato de circumcisione; Gal.
III, 17: dico autem, testamentum confirmatum a Deo, quae post
quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit. Et
ideo ex hoc arguit: quia licet in humanis legibus posteriora
praeiudicent prioribus, tamen in divinis priora sunt maioris
auctoritatis. Et ideo praecepto facto Abrahae de circumcisione non
praeiudicat praeceptum Moysi de observatione sabbati. Multo ergo
minus praeiudicat mihi, qui facio quod dispositum est a Deo ante mundi
constitutionem de salute hominum in sabbato figurata. Alia
consideratio est, quia Iudaei mandatum habebant ut non operarentur in
sabbato; et tamen Iudaei operabantur quae ad salutem particularem
erant. Dicit ergo: si vos, quibus mandatum est ut nihil operemini in
sabbato, circumcisionem accipitis ipso die, quae est quaedam
particularis salus (unde et in membro particulari fiebat), et hoc
facitis, ut non solvatur lex Moysi (ex quo patet, ea quae ad salutem
pertinent in sabbato praetermittenda non esse): ergo multo magis debet
homo facere ipso die ea quae sunt ad universalem salutem. Non ergo
debetis mihi indignari, quia totum hominem sanum feci in sabbato.
Tertia consideratio est, quia utrumque mandatum fuit figura: nam
omnia in figura contingebant illis, I Cor. X, 11. Si ergo
figura, scilicet mandatum de observatione sabbati, non praeiudicat
figurae, scilicet mandato circumcisionis, multo minus praeiudicat
veritati. Nam circumcisio ipsum dominum figurabat, ut dicit
Augustinus. Ideo autem dicit totum hominem, quia, cum Dei perfecta
sint opera, curatus est ut sanus esset in corpore, et credidit ut
sanus esset in anima. Consequenter cum dicit nolite iudicare secundum
faciem etc., reducit eos ad iustum examen sui: ut scilicet non
secundum faciem iudicent, sed iustum iudicium. Dicitur autem quis
iudicare secundum faciem dupliciter. Nam iudex iudicat secundum
allegata; I Reg. XV, 7: homines vident ea quae apparent. Sed
in hoc potest esse deceptio; et ideo dicit nolite iudicare secundum
faciem, idest secundum illud quod statim apparet, sed diligenter
inquirite; Iob XXIX, 16: causam quam nesciebam diligenter
investigabam; Is. XI, 3: non secundum visionem oculorum
iudicabit. Vel aliter nolite iudicare secundum faciem, idest nolite
accipere personam in iudicio: hoc enim est prohibitum omnibus
iudicantibus; Ex. XXIII, 6: non accipiens personam pauperis
in iudicio; Mal. II, 9: faciem accipitis in iudicio. Accipere
autem personam in iudicio est praetermittere iustum iudicium propter
amorem, seu reverentiam, seu timorem, seu conditionem personae, quae
non faciunt ad causam. Dicit ergo nolite iudicare, quasi dicat: non
quia Moyses apud vos habet maiorem gloriam quam ego, ex personarum
dignitate feratis sententiam, sed a rerum natura: quia ea quae ego
facio, maiora sunt quam ea quae fecit Moyses. Sed notandum,
secundum Augustinum, quod ille non iudicat partialiter, qui
aequaliter diligit. Non enim cum homines diverso modo pro suis
gradibus honoramus, timendum est ne personam accipiamus.
|
|