|
Postquam egit de origine doctrinae, consequenter agit de origine
docentis, et primo Christus ostendit suum principium a quo procedit;
secundo suum finem ad quem vadit, ibi adhuc modicum tempus vobiscum
sum. Circa primum tria facit. Primo proponitur dubitatio turbarum de
origine; secundo ponitur doctrina ipsius originis, ibi clamabat ergo
Iesus in templo; tertio ponitur effectus doctrinae, ibi quaerebant
ergo eum apprehendere. Circa primum tria facit. Primo ponitur
admiratio turbae; secundum eorum suspicio, ibi numquid vere
cognoverunt principes quia hic est Christus? Tertio inducitur eorum
obiectio contra ea quae suspicabantur, ibi sed scimus, et cetera.
Admiratio autem turbarum consurgit ex duobus. Primo ex iniquo
proposito principum: secundo ex publica doctrina Christi, ibi ecce
palam loquitur. Dictum est autem supra, quod Christus ut ostenderet
infirmitatem humanae naturae, latenter ascendit ad diem festum; sed ut
ostenderet suae divinitatis personam, publice docet in templo, et a
persequentibus teneri non potest. Et sic, ut ait Augustinus,
apparet potestas quae putabatur timiditas. Et ideo dicebant quidam ex
Ierosolymis, quasi admirantes, nam ipsi sciebant qua saevitia
quaerebatur a principibus, utpote eius familiares, et Ierosolymis
existentes. Unde Chrysostomus dicit: omnibus miserabiliores erant,
qui divinitatis signum videntes maximum, omnia iudicio corruptorum
principum permittentes, Christum minus reverebantur, secundum illud
Eccli. X, 2: qualis rector civitatis, tales et inhabitantes in
ea. Sed tamen mirabantur qua potentia non tenebatur; unde et dicebant
nonne hic est quem Iudaei quaerunt, idest principes, secundum illud
supra V, 16, propterea persequebantur eum Iudaei, idest
principes, quia haec faciebat in sabbato; Dan. c. XIII, 5:
egressa est iniquitas a senioribus populi, qui videbantur regere
populum. Apparet autem per hoc veritas sermonum Christi, et falsitas
principum. Supra enim cum dominus diceret eis quid me quaeritis
interficere? Negaverunt, dicentes: Daemonium habes: quis te
quaerit interficere? Sed ecce quod principes negabant, isti
confitentur cum dicunt quem Iudaei quaerunt interficere. Sic ergo
admirantur ex iniquo proposito principum. Similiter etiam ex publica
doctrina Christi: unde dicunt ecce palam loquitur, docens, scilicet
Christus, quod est indicium securae veritatis; infra XVIII,
20: ego palam locutus sum; et tamen nihil ei dicunt, quasi repressi
virtute divina. Haec est enim propria Dei virtus quod malorum corda
ab impetu suae malitiae reprimit; Prov. XVI, 7: cum placuerint
domino viae hominis, inimicos eius quoque convertet ad pacem. Et
alibi; cor regum in manu Dei: quocumque voluerit inclinabit illud.
Suspicio eorum ponitur cum dicit numquid vere cognoverunt principes
quia hic est Christus? Quasi dicant: ante quaerebant eum
interficere, modo invenerunt, et tamen nihil ei dicunt; non tamen
mutati a propria sententia, quia, ut dicitur I Cor. II, 8: si
enim cognovissent, numquam dominum gloriae crucifixissent: sed
repressi a virtute divina. Obiectio autem eorum contra suspicionem
subditur sed hunc scimus unde sit, quasi hoc modo arguentes: Christus
debet habere occultam originem; sed iste habet originem manifestam:
ergo non est Christus. In quo apparet eorum amentia, quia supposito
quod quidam etiam principes crederent Christo, non tamen eorum
sententiam sequuntur, sed aliam corruptam proferunt; Ez. V, 5:
ista est Ierusalem, in medio gentium posui eam. Sciebant enim
Christum esse ex Maria secundum originem, sed tamen eius modum
ignorabant; Mt. XIII, 55: nonne pater eius est Ioseph, et
mater eius dicitur Maria? Sed cum dicatur Mich. V, 2: ex te
exiet dux, qui regat populum meum Israel: quare dicunt Christus cum
venerit, nemo scit unde sit? Respondeo. Dicendum quod hoc habent ex
verbo Is. LIII, 8: generationem eius quis enarrabit? Sic ergo
et ex prophetis habent ut sciant unde sit, secundum humanam originem;
et ex eis habent quod nesciant, secundum divinam generationem.
Consequenter cum dicit clamabat ergo Iesus in templo, manifestat suam
originem, et primo ostendit secundum quid sua origo sit nota, et
secundum quid sit ignota; secundo docet quomodo ad eius notitiam
possumus pervenire, ibi ego scio eum et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ostendit quid de origine eius sciebant; secundo quid
circa ipsum ignorabant, ibi et a meipso non veni. Noverant autem de
Iesu originem suam: et ideo dicit clamabat Iesus. Clamor autem ex
magnitudine affectus procedit. Et ideo quandoque importat turbulentiam
animi interius concitati: et hoc modo non competit Christo, de quo
scriptum est Is. XLII, 2: non clamabit, nec accipiet
personam, nec audietur vox eius foris; Eccle. IX, 17: verba
sapientium audiuntur in silentio. Quandoque importat magnitudinem
devotionis, secundum illud Ps. CXIX, 1: ad dominum, cum
tribularer, clamavi. Quandoque vero cum hoc magnitudinem dicendorum,
secundum illud Is. VI, v. 3: Seraphim clamabant alter ad
alterum, et dicebant: sanctus, sanctus, sanctus dominus Deus
exercituum; Prov. VIII, 1: numquid non sapientia foris
clamitat, et prudentia dat vocem suam? Et sic praedicatores clamare
monentur Is. LVIII, 1: clama, ne cesses, quasi tuba exalta
vocem tuam. Et sic clamabat hic dominus, docens in templo, et
dicens, hoc scilicet me scitis, secundum faciem noscitis, et unde sim
scitis, scilicet corporaliter; Bar. III, v. 38: post haec in
terris visus est. Sciebant enim, quod ex Maria natus erat in
Bethlehem, et nutritus in Nazareth; sed nesciebant virginis partum,
et quod per spiritum sanctum conceptus esset, ut dicit Augustinus.
Excepto virginis partu, totum noverant in Iesu, quod ad hominem
pertinet. Nesciebant autem de ipso originem occultam: unde dicit et a
me ipso non veni, et primo insinuat suam originem; secundo ostendit
eam eis esse occultam. Origo autem sua est a patre ab aeterno: unde
dicit a me ipso non veni, quasi dicat: ante fui secundum divinitatem,
quam in mundo venirem per humanitatem; infra VIII, 58: antequam
Abraham fieret, ego sum. Alias non conveniret ei venire, nisi ante
fuisset; et tamen hoc ipsum quod veni, non veni a me ipso: quia
filius non est a se, sed a patre; infra XVI, 28: exivi a
patre, et veni in mundum. Praenuntiata autem fuit eius origo a
patre, qui eum promisit mittere; Ex. IV, 13: obsecro,
domine, mitte quem missurus es; Is. c. XIX, 20: mittam eis
salvatorem et propugnatorem qui liberet eos. Et ideo dicit sed est
verus qui misit me, quasi dicat: non aliunde veni, sed ab eo qui
promisit, et promissum adimplevit, quia verus est; Rom. III,
v. 4: est autem Deus verax, et ideo docet me veritatem loqui, quia
a vero missus sum. Est autem eis occulta, quia nesciunt eum qui misit
me; unde dicit quem vos nescitis. Sed cum omnis homo, licet in carne
natus, sit a Deo, videtur quod possit dicere: ego sum a Deo, et
per consequens: me scitis unde sim. Responsio. Dicendum, secundum
Hilarium, quod filius aliter est a Deo quam alii homines, quia sic
est a Deo quod etiam est Deus: unde Deus est principium eius
consubstantiale. Alii vero sic sunt a Deo quod tamen non sunt ex
illo. Sic ergo filius unde sit ignoratur, quia natura ex qua est,
nescitur; sed homines unde sint non ignoratur, quia unde sit ignorari
non potest quidquid subsistit ex aliquo. Consequenter cum dicit ego
scio eum, docet quomodo perveniri possit ad notitiam eius a quo est.
Ab illo enim oportet nos addiscere aliquid qui scit illud; solus autem
filius novit patrem, et ideo dicit: si vultis notitiam eius qui misit
me habere, oportet quod habeatis a me, quia ego solus scio eum. Et
ideo primo ostendit suam scientiam; secundo scientiae suae
perfectionem; tertio scientiae suae rationem. Suam scientiam ostendit
cum dicit ego scio eum et cetera. Verum est autem, quod omnes homines
vident eum, ut dicitur Iob c. XXXVI, 25, sed tamen
diversimode, quia homines in vita ista vident eum per creaturas;
Rom. I, 20: invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta
conspiciuntur. Ideo dicitur I Cor. XIII, 12: videmus nunc
per speculum in aenigmate. Angeli vero et beati in patria, vident eum
immediate per essentiam; Matth. XVIII, 10: Angeli eorum in
caelis semper vident faciem patris mei qui in caelis est; I Io.
III, 2: videbimus eum sicuti est. Sed filius Dei videt eum
excellentius omnibus, scilicet visione comprehensionis; supra I,
18: Deum nemo vidit unquam, scilicet comprehendendo; unigenitus
filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit; Matth. XI,
27: neque patrem quis novit nisi filius. Et de hac visione loquitur
hic, dicens ego scio eum, scilicet notitia comprehensionis.
Perfectionem vero scientiae suae ostendit dicens si dixero quia nescio
eum, ero similis vobis, mendax. Quod quidem introducit propter duo:
nam creaturae intellectuales sciunt eum, sed longe, et imperfecte,
quia unusquisque intuetur eum procul, ut dicitur Iob XXXVI,
25. Veritas enim divina excedit omnem cognitionem; I Io.
III, 20: Deus maior est corde nostro. Quicumque ergo Deum
cognoscit, potest absque mendacio dicere nescio eum: quia non
cognoscit eum quantum cognoscibilis est. Filius autem Deum patrem
perfectissime cognoscit, sicut perfectissime ipse se novit: unde non
potest dicere nescio eum. Item quia cognitio Dei, et maxime quae est
per gratiam, potest perdi; secundum illud Ps. CV, 21: obliti
sunt Deum qui redemit eos, unde possunt dicere nescio eum, quamdiu
sunt in vita ista: quia nemo scit utrum odio vel amore dignus sit.
Filius autem inamissibilem notitiam habet de patre, unde non potest
dicere nescio eum. In hoc autem quod dicit ero similis vobis,
mendax, debet accipi similitudo per contrarium. Non enim essent
mendaces, si dicerent se nescire Deum; sed potius si dicerent se
Deum cognoscere, cum eum ignorent. Si autem Christus diceret se eum
non nosse, cum noscat, esset mendax. Est ergo sensus verbi si dixero
quia nescio eum, cum sciam eum, ero similis vobis, mendax, qui
dicitis vos cognoscere eum, cum tamen ipsum ignoretis. Sed numquid
non poterat Christus dicere nescio eum? Videtur quod sic, quia
poterat movere labia, et proferre verba huiusmodi: ergo potest esse
mendax. Sed dicendum, quod Christus huiusmodi verba protulit, et
tamen non fuit mendax: quod intelligendum est sic: si dixero: nescio
eum, cum assertione, ita scilicet quod corde credam quod profero ore.
Asserere autem falsum pro vero, ex duplici defectu contingit.
Scilicet ex defectu cognitionis in intellectu; et hic defectus non
poterat esse in Christo, cum sit Dei sapientia, ut dicitur I Cor.
I, 30. Item ex defectu rectae voluntatis in affectu; qui
similiter in Christo esse non poterat, cum sit Dei virtus, ut ibidem
dicitur. Unde non poterat dicere asserendo nescio eum. Nec tamen
conditionalis est falsa, quamvis antecedens sit impossibile, et
consequens. Ratio autem singularis et perfectae scientiae Christi
ponitur, cum dicit sed ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me
misit. Omnis enim cognitio est per aliquam similitudinem, cum nihil
cognoscatur nisi prout similitudo cogniti est in cognoscente; omne
autem quod procedit ab aliquo, habet eius similitudinem a quo
procedit, unde omnes vere cognoscentes, secundum diversum gradum
processionis eorum a Deo, habent diversimode eius cognitionem. Anima
autem rationalis, Dei cognitionem habet, secundum quod similitudinem
eius participat imperfectiori quodam modo ab aliis creaturis
intellectualibus. Angelus, quia expressiorem Dei similitudinem
habet, cum sit signaculum similitudinis, manifestius Deum cognoscit.
Filius autem perfectissimam patris similitudinem habet, cum sit
eiusdem essentiae et virtutis cum ipso; et ideo perfectissime
cognoscit, ut dictum est. Et ideo dicit sed ego scio eum, scilicet
quantum cognoscibilis est. Et huius ratio est quia ab ipso sum, quasi
habens eamdem naturae essentiam cum ipso per consubstantialitatem.
Unde, sicut ipse perfecte se novit per essentiam suam, ita et per
eamdem essentiam ego scio eum, perfecte. Sed ne hoc referatur ad
missionem qua venit in mundum, continuo subiecit et ipse me misit: ut
sic quod dicit ab ipso sum, referatur ad aeternam generationem, per
quam consubstantialis est patris. Ex quo habetur proprietas
cognitionis de proprietate generationis. Per hoc vero quod dicit ipse
me misit, insinuat patrem auctorem incarnationis; Gal. IV, v.
4: misit Deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege.
Sicut autem per hoc quod filius est a patre, perfectam patris
cognitionem habet; ita etiam per hoc quod anima Christi singulariter
est unita verbo, habet singularem et excellentiorem prae aliis
creaturis cognitionem Dei, licet eum non comprehendat. Et ideo
potest Christus secundum humanam naturam dicere: scio eum excellentius
prae omnibus creaturis, non tamen comprehendendo. Consequenter cum
dicit quaerebant ergo eum apprehendere, agitur de effectu doctrinae,
et primo quantum ad turbas; secundo quantum ad Pharisaeos, ibi
audierunt Pharisaei turbam murmurantem. Circa primum duo facit.
Primo ponit effectum doctrinae in turbis malevolis; secundo in turbis
devotis, ibi de turba autem multi crediderunt in eum. Circa primum
tria facit. Primo innuit turbarum iniquum propositum; secundo
propositi implendi impedimentum; et tertio impedimenti rationem.
Iniquitas autem propositi manifestatur cum dicit quaerebant ergo eum
apprehendere. Quia enim dixerat dominus quem vos nescitis, irati sunt
Iudaei quasi simularent eum scire, et ideo iniqua proponebant,
scilicet eum apprehendere, ad crucifigendum et occidendum, secundum
illud Ps. LXX, 11: persequimini, et comprehendite eum. Sunt
autem aliqui qui Christum in se habentes, quaerunt tamen pie
apprehendere; Cant. VII, 8: ascendam in palmam, et apprehendam
fructus eius. Unde et apostolus dicebat, Phil. III, 12:
sequor, si quo modo apprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo
Iesu. Impedimentum propositi ponit cum dicit nemo misit in illum
manus. Invisibiliter enim eorum furor refrenatus est et repressus.
Per quod patet quod voluntas nocendi est unicuique a se, sed nocendi
potestas a Deo, quod patet Iob I et II, ubi Satan non potuit
Iob affligere nisi quantum permissum est sibi a Deo. Ratio
impedimenti assignatur quia nondum venerat hora eius. Unde sciendum
est, quod, secundum illud Eccle. VIII, 6: omni negotio tempus
est et opportunitas. Tempus autem unicuique rei ex sua causa
determinatur. Quia ergo corporalium effectuum causa sunt corpora
caelestia, ideo in his quae corporaliter aguntur, hora determinatur ex
corporibus caelestibus; anima vero, cum secundum intellectum et
rationem nullis corporibus caelestibus subiaceat, cum quantum ad hoc
temporales causas transcendat, non habet horas determinatas ex
corporibus caelestibus; sed ex causa eius, scilicet Deo, qui
dispensat quid quo tempore sit faciendum; Eccli. XXXIII, 7:
quare dies diem superat; et iterum lux lucem, et annus annum a sole?
A domini scientia separati sunt, facto sole, et praeceptum
custodiente. Multo ergo minus in Christo determinatur hora ab ipsis
corporibus. Sic ergo intelligenda est hora eius, non ex necessitate
fatali, sed a tota Trinitate praefinita: nam, ut dicit Augustinus,
hoc nec de te credendum est; quanto magis de illo per quem factus es?
Si tua hora voluntas illius est, scilicet Dei; hora illius, quae
est nisi voluntas sua? Non ergo horam dixit qua cogeretur mori, sed
qua dignaretur occidi. Supra II, 4: nondum venit hora mea; infra
XIII, v. 1: sciens Iesus quia venit hora eius ut transeat ex
hoc mundo ad patrem et cetera. Consequenter cum dicit de turba autem
multi crediderunt in eum, ponit effectum doctrinae in turbis devotis.
Et primo ponitur eorum fides, quia multi de turba crediderunt in eum.
Non dicit de principibus: quia quanto maiores erant, tanto magis
erant elongati, et ideo in eis sapientia locum non habebat, quia, ut
dicitur Prov. XI, v. 2: ubi humilitas, ibi sapientia. Turba
autem, quia suam aegritudinem cito vidit, domini medicinam sine
dilatione cognovit; Mt. c. XI, 25: abscondisti haec a
sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Et propter hoc
in principio humiles et pauperes conversi sunt ad Christum; I Cor.
I, 28: ignobilia et contemptibilia mundi elegit Deus, et ea quae
non sunt, ut ea quae sunt destrueret. Secundo ponit motivum ad fidem
cum dicit Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae
hic facit? Prophetatum enim erat quod Christus in adventu suo
miracula multa esset facturus; Is. XXXV, 4: Deus ipse
veniet, et salvabit nos: tunc aperientur oculi caecorum, et aures
surdorum patebunt et cetera. Et ideo videntes miracula quae Christus
faciebat, inducebantur ad fidem eius. Sed tamen fides eorum infirma
erat, quia non a doctrina, sed a signis moventur ad credendum ei; cum
tamen ipsi, qui fideles iam erant, et per legem instructi, magis a
doctrina moveri debuissent, nam ut dicitur I Cor. XIV, 22:
signa data sunt infidelibus, prophetiae autem non infidelibus, sed
fidelibus. Secundo quia adhuc videntur alium Christum expectare;
unde dicunt Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae
hic facit? Unde patet quod non credebant in Christum, sicut in
Deum, sed sicut in aliquem iustum virum, seu prophetam. Vel,
secundum Augustinum, syllogizant: Christus cum venerit, numquid
plura signa faciet? Quasi dicant: Christus promittitur venturus,
sed ipse non plura signa faciet quam hic facit: ergo vel ipse est
Christus, vel erunt plures Christi. Consequenter cum dicit
audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec, ponitur effectus
in Pharisaeis. Et, ut Chrysostomus dicit, Christus multa dixit,
et tamen non sunt moti contra eum. Quando autem vident turbam ei
acquiescere, statim concitantur contra eum, et insanientes, eum
occidere cupiebant. Ex quo patet quod sabbati solutio non erat vera
causa odii eorum sed hoc eos maxime mordebat quod turbae Christum
glorificabant. Et hoc patet infra c. XII, 19: videtis quia
nihil proficimus? Ecce totus mundus post eum vadit. Quia vero ipsi
Christum capere non audebant, timentes periculum, ministros mittunt,
tamquam periculis expositos.
|
|