|
Postquam posuit dominus originis suae principium, hic consequenter
insinuat suum terminum, quo scilicet iturus est per mortem, et primo
insinuatur terminus viae Christi; secundo ponitur admiratio turbarum
de sermonibus eius, ibi dixerunt ergo Iudaei ad semetipsos et cetera.
Circa primum tria facit. Primo insinuat suae vitae terminum; secundo
praenuntiat futurum turbarum desiderium, ibi quaeretis me, et non
invenietis; tertio subdit eorum defectum, ibi et ubi sum ego, vos non
potestis venire. Circa primum duo facit. Primo praenuntiat mortis
suae dilationem; secundo innuit quo iturus est per mortem, ibi et vado
ad patrem etc.: et sic in primo ostendit suam potestatem; in secundo
patiendi voluntatem. Potestatem quidem suam ostendit in dilatione
mortis, quia, licet Iudaei quaererent eum apprehendere, non tamen
hoc possunt, nisi Christus velit; infra X, 18: nemo tollit
animam meam; sed ego pono eam. Et ideo dixit eis Iesus: adhuc
modicum tempus vobiscum sum; quasi dicat: vultis me interficere, sed
hoc non est positum in voluntate vestra, sed in voluntate mea: et ego
determino quod adhuc modicum tempus vobiscum sum; et ideo parum
expectate tempus. Hoc quod vultis modo facere, facturi estis: adhuc
enim modicum tempus vobiscum sum. In quo quidem dominus satisfacit
primo quidem turbae quae eum reverebatur, faciens eam magis avidam ad
audiendum, quasi parvo tempore derelicta, in quo possent hac doctrina
potiri, ut Chrysostomus dicit. Infra XII, v. 36: dum lucem
habetis, credite in lucem. Secundo vero turbae quae eum
persequebatur, quasi dicat: non diu differtur desiderium vestrum de
morte mea, unde patienter sustinete: quia adhuc modicum. Implere
enim debeo dispensationem meam; praedicando scilicet, et miracula
faciendo, et sic pervenire ad passionem; Lc. XIII, 32: ite,
et dicite vulpi illi, quia hodie et cras operor, et tertia die
consummor. Est autem triplex causa, quare Christus modico tempore
voluit praedicare. Prima ad demonstrandum suam virtutem, quod in tam
modico tempore totum mundum immutaret; Ps. LXXXIII, 11:
melior est dies una in atriis tuis super millia. Secunda est ad
excitandum desiderium discipulorum, ut scilicet magis eum desiderarent
quem modico tempore corporali praesentia habituri erant; Lc.
XVII, 22: venient dies in quibus desiderabitis unam diem filii
hominis. Tertia est ad augmentandum discipulorum spiritualem
profectum. Cum enim Christi humanitas sit nobis via tendendi in
Deum, ut dicitur infra XIV, 6: ego sum via, veritas et vita,
non debemus in ea quiescere ut in termino, sed per eam debemus in Deum
tendere. Ne ergo corda discipulorum ad Christum carnaliter affecta,
in eo ut in homine quiescerent ideo Christus corporalem sui praesentiam
ab eis cito subtraxit: unde dicebat, infra XVI, 7: expedit vobis
ut ego vadam; II Cor. V, 16: et si Christum secundum carnem
novimus, tunc scilicet quando corporaliter nobiscum erat, sed nunc iam
non novimus. Voluntatem suae passionis ostendit cum dicit et vado ad
eum qui me misit, quasi spontaneus, scilicet per passionem; Is. c.
LIII, 7: oblatus est, quia ipse voluit; Eph. c. V, 2:
obtulit semetipsum hostiam Deo in odorem suavitatis. Vado, inquam,
ad patrem qui misit me. Et hoc convenienter: nam quaelibet res
naturaliter redit ad suum principium; Eccle. I, 7: ad locum unde
exeunt flumina, revertuntur. Infra XIII, 3: sciens quia a Deo
exivit, et ad Deum vadit. Et iterum c. XVI, 5: vado ad eum
qui misit me. Consequenter cum dicit quaeretis me, et non
invenietis, praenuntiat Iudaeorum desiderium, quasi dicat: modicum
est quod potestis mea doctrina frui; sed hoc modicum, quod modo
respuitis, quandoque quaeretis, et non invenietis; Is. LV, 6:
quaerite dominum dum inveniri potest; et in Ps. LXVIII, 33:
quaerite dominum, scilicet in praesenti, et vivet anima vestra. Hoc
autem quod dicit quaeretis me, et non invenietis, potest intelligi vel
de inquisitione corporali Christi, vel de spirituali. Si vero
intelligatur de corporali, sic, secundum Chrysostomum, quaesierunt
eum quando filiae Ierusalem, scilicet mulieres, plangebant super
eum, ut dicitur Lc. XXIII, 27, et credibile est hoc tunc
multos alios passos esse. Nec est etiam a veritate remotum, quia
imminente tribulatione Iudaeis, et praecipue cum civitas caperetur,
memores Christi et miraculorum eius, desiderarent eius praesentiam,
qua liberarentur; et secundum hoc dicendum est quaeretis me, idest
meam praesentiam corporalem, et non invenietis. Si vero intelligatur
de spirituali, dicendum est, secundum Augustinum, quod eum quem
noluerunt cognoscere praesentem, tunc postea quaesierunt cum videntes
multitudinem credentem, compuncti de scelere mortis Christi, dixerunt
Petro, Act. II, 37: quid faciemus, viri fratres? Sic ergo
quaesierunt Christum quando crediderunt in eum suis sceleribus
ignoscentem, quem viderunt ipsorum scelere morientem. Consequenter
cum dicit et ubi ego sum, vos non potestis venire, ostendit eorum
defectum. Nec dicit quo vado, quod esset magis consequens ad
praemissa, scilicet vado ad patrem qui me misit; sed dicit ubi ego
sum, ut ostendat se Deum et hominem. Hominem quidem, inquantum
vadit, infra XVI, 5: vado ad eum qui me misit, sed inquantum
semper ibi erat Christus quo fuerat rediturus, ostendit se Deum;
supra III, 13: nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de
caelo. Sic ergo, secundum Augustinum, sicut Christus rediit ut nos
non relinqueret, sic ad nos per assumptionem visibilis carnis descendit
ut secundum invisibilem maiestatem etiam esset in caelo. Non autem
dicit non invenietis, quia aliqui ituri erant; sed dicit non potestis
venire, quamdiu scilicet sic dispositi estis. Nullus enim ad
hereditatem caelestem pervenire potest, nisi sit heres Dei. Heres
autem Dei aliquis efficitur per fidem Christi; supra I, 12:
dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine
eius. Iudaei autem nondum in eum credebant; et ideo dicit non
potestis venire. In Ps. XXIII, 3, requirit: quis ascendet
in montem domini? Et respondetur: innocens manibus, et mundo corde.
Iudaei autem non erant mundo corde, nec innocentes manibus, quia
volebant Christum interficere, ideo dicit: non potestis ascendere in
montem domini. Consequenter cum dicit dixerunt ergo Iudaei ad
semetipsos, ponitur Iudaeorum admiratio, qui licet carnaliter de
Christo saperent, tamen ex parte credebant. Et tria faciunt. Primo
admirantur; secundo suspicantur; et tertio contra suspicionem
argumentantur. Admirantur quidem cum dicunt ad semetipsos quo iturus
est hic, quia non invenerimus eum? Ut enim dictum est, hoc
carnaliter intelligebant; I Cor. II, 14: animalis homo non
percipit ea quae sunt spiritus Dei. Et ideo quod esset iturus, non
quidem per mortem, sed corporaliter, ad aliquem locum quo eis non
liceret ascendere, suspicantur super hoc, dicentes numquid in
dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes? Nam gentes
alienatae erant a conversatione Iudaeorum; Eph. II, 12:
hospites testamentorum eratis alienati a conversatione Israel,
promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. Et ideo
quasi eis exprobrantes, dicunt in dispersionem gentium, quae scilicet
ubique disseminatae erant, et imperfecte ad invicem permixtae; Gen.
X, 32: hae sunt familiae Noe iuxta populos et nationes suas, et
ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium. Sed populus
Iudaeorum collectus erat loco, et cultu unius Dei, et observatione
legis; Ps. CXLVI, 2: aedificans Ierusalem dominus,
dispersiones Israelis congregabit. Nec dicunt quod iturus sit ad
gentes quasi gentilis futurus, sed tamquam eas reducturus: unde
subdunt et docturus gentes. Quod forte sumpserunt ex Is. XLIX,
6: parum est mihi ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob, et
faeces Israel convertendas: dedi te in lucem gentium, ut sis salus
mea usque ad extremum terrae. Quamvis autem isti non intelligerent ea
quae dicunt, sicut nec Caiphas intellexit cum dixit: expedit vobis ut
unus homo moriatur, et non tota gens pereat, tamen verum dicunt, et
salutem gentium praedixerunt, ut Augustinus dicit, quod iturus esset
ad gentes, non praesentia corporis, sed pedibus suis, scilicet
apostolis. Misit enim ad nos membra sua, et fecit nos sua membra;
infra X, 16: alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas
oportet me adducere (...) et fiet unum ovile, et unus pastor. Et
ideo Is. II, 3, dicitur in persona gentium: docebit nos vias
suas. Obiiciunt autem contra ea quae suspicantur, dicentes quis est
hic sermo quem dixit: quaeretis me? Quasi dicant: si dixisset
quaeretis me, et non invenietis, et ubi sum ego, vos non potestis
venire, poterat quidem intelligi quod iturus esset ad gentes; sed per
hoc quod addidit ubi ego sum non potestis venire, videtur excludere
hunc intellectum. Non enim impossibile est nobis ad gentes ire et
cetera.
|
|