|
Postquam dominus egit de origine suae doctrinae et docentis nec non de
termino eius, hic consequenter invitat ad ipsam doctrinam, et primo
ponitur Christi invitatio; secundo turbarum dissensio, ibi ex illa
autem hora et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponitur
invitandi modus; secundo ipsa invitatio, ibi si quis sitit, veniat ad
me; tertio subditur expositio, ibi hoc autem dixit de spiritu. Modus
autem invitandi attenditur quantum ad tria; scilicet quantum ad tempus
invitationis; quantum ad situm invitantis; quantum ad conatum
vocantis. Quantum ad tempus, quia in novissimo die magno
festivitatis: nam, ut dictum est, festum illud celebrabatur septem
diebus, et primus et ultimus dies solemniores erant, sicut et apud nos
primus dies festi et octavus solemnis est magis. Hoc ergo quod hic
dominus fecit, non fecit primo die, quia nondum ascenderat
Ierusalem, nec intermediis diebus, sed in novissimo; et hoc ideo,
quia pauci sunt qui festa spiritualiter celebrant: et ideo non eos a
principio ad doctrinam invitat, ne per vanitates sequentium dierum
festorum aboleretur de cordibus eorum, quia, ut dicitur Lc.
VIII, 7 verbum domini suffocatur a spinis, sed in ultimo die eos
invitat, ut tenacius eorum cordibus imprimatur. Quantum ad situm
autem quia stabat Iesus. Ubi sciendum est, quod Christus docuit
sedens, et stans. Sedens, quidem docuit discipulos, Matth. V,
1; stans autem turbas, sicut hic. Et ideo ex hoc inolevit
consuetudo in Ecclesia, ut turbis praedicetur stando, religiosis vero
et clericis sedendo. Cuius ratio est, quia cum praedicatio ad turbas
sit quasi ad eas convertendas, fit per modum exhortationis; sed cum
praedicatio ad clerum fit, quasi iam ad existentes in domo Dei, est
ut quaedam commemoratio. Quantum ad conatum vero vocantis quia
clamabat, ut scilicet ostenderet suam securitatem; Is. XL, 9:
exalta in fortitudine vocem tuam (...) exalta, noli timere. Et
ut ab omnibus audiretur; Is. LVIII, 1: clama, ne cesses,
quasi tuba exalta vocem tuam. Et ut ostendat magnitudinem dicendorum;
Prov. VIII, v. 6: audite me, quia de rebus magnis locutura
sum. Consequenter cum dicit si quis sitit, veniat ad me, ponitur
invitatio, et primo ostendit qui invitentur; secundum quis sit fructus
invitationis. Invitantur quidem sitientes; unde dicit si quis sitit,
veniat ad me, et bibat. Is. LV, 1: omnes sitientes, venite ad
aquas. Ideo enim sitientes vocat, quia tales sunt qui desiderant Deo
servire. Deus autem coacta servitia non acceptat; II Cor. IX,
7: hilarem datorem diligit Deus. Et propter hoc dicebat Ps.
LIII, 8: voluntarie sacrificabo. De istis dicitur Matth. V,
6: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Quos quidem dominus non
partialiter vocat, sed omnes; unde dicit si quis sitit, quasi dicat,
quicumque est ille; Eccli. XXIV, 26: transite ad me, omnes
qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini; I Tim.
II, 4: vult omnes homines salvos fieri. Invitat autem ad
potandum; unde dicit et bibat. Potus enim iste est spiritualis
refectio in cognitione divinae sapientiae et veritatis; etiam in
impletione desideriorum. Is. LXV, 13: servi mei bibent, et
vos sitietis; Prov. IX, 5: venite, et comedite panem meum, et
bibite vinum quod miscui vobis; Eccli. XV, 3: aqua sapientiae
salutaris potabit illum. Fructus autem huius invitationis est
redundantia bonorum in alios; unde dicit qui credit in me, sicut dicit
Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Quod quidem,
secundum Chrysostomum, legendum est sic: qui credit in me, sicut
dicit Scriptura, hic subdistingue punctando; et postea subsequitur
flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Nam si dicis qui credit in
me, et postea subsequatur sicut dicit Scriptura, flumina, etc.,
non videtur conveniens, quia hoc quod dicitur flumina de ventre eius
fluent aquae vivae, non invenitur in aliquo libro veteris testamenti.
Hoc ergo modo dicatur qui credit in me, sicut dicit Scriptura;
idest, secundum Scripturae documenta; supra v. 39. Scrutamini
Scripturas (...) ipsae sunt quae testimonium perhibent de me. Et
tunc flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Et dicit qui credit in
me, cum supra dixerit qui venit ad me; quia idem est credere et
venire; Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini.
Secundum Hieronymum vero, aliter punctatur sic: qui credit in me,
et postea subditur sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius
fluent aquae vivae. Quod, ut ipse dicit, de proverbiis sumptum est;
Prov. V, 15: bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui:
deriventur fontes tui foras. Sciendum est autem, secundum
Augustinum, quod flumina procedunt de fontibus sicut a principio.
Qui autem bibit potum corporalem, non habet in se nec fontem, nec
flumen, quia particulam aquae gustat: sed qui bibit credendo in
Christum, haurit fontem aquae, quo hausto, vivescit conscientia,
quae est venter interioris hominis, et etiam ipsa fons erit. Unde
dicitur supra IV, v. 13: qui biberit ex hac aqua, fiet in eo
fons aquae salientis. Hic autem fons qui hauritur, est spiritus
sanctus, de quo dicitur in Ps. XXXV, 10: apud te est fons
vitae. Qui ergo bibit ita quod soli sibi proficit, dona gratiarum,
quae per flumina signantur, non fluent aquae vivae de ventre eius; sed
qui proximo festinat consulere, et diversa dona gratiarum recepta a
Deo aliis communicare, de ventre eius fluent aquae vivae. Propter
quod dicit Petrus: unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum
illam administrantes. Dicit autem flumina, ad significandum
spiritualium donorum abundantiam fidelibus repromissam; Ps.
LXIV, 10: flumen Dei repletum est aquis. Item eorum impetum;
Is. c. XXVII, 6: qui ingredientur impetu a Iacob, florebit
et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine; et in Ps.
XLV, 5: fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Unde, quia
ex instinctu et fervore spiritus sancti movebatur apostolus, dicebat:
caritas Christi urget nos; et Rom. VIII, 14: qui spiritu
Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Item donorum spiritus sancti
divisionem: quia, ut dicitur I ad Cor. XII, 10: alii genera
linguarum, alii genera sanitatum et cetera. Huiusmodi autem flumina
sunt aquae vivae, quia sunt continuatae suo principio, scilicet
spiritui sancto inhabitanti. Consequenter cum dicit hoc autem dixit de
spiritu, exponit quae dixit, et primo ponitur expositio; secundo
assignatur ratio expositionis, ibi nondum enim erat spiritus datus.
Dicit ergo dixit, quod flumina de ventre eius fluent aquae vivae.
Sed hoc intelligendum esse Evangelista dicit de spiritu quem accepturi
erant credentes in eum, quia ipse est fons vitae et fluvius. Fons,
de quo dicitur in Ps. XXXV, 10: apud te est fons vitae, et in
lumine tuo videbimus lumen. Fluvius vero, quia a patre et filio
procedit. Apoc. ult., 1: ostendit mihi Angelus fluvium aquae
vivae splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et agni;
Is. XLII, v. 1: dedit spiritum, scilicet obedientibus sibi.
Huius expositionis rationem assignat, dicens nondum enim erat spiritus
datus; et dicit duo: scilicet quod nondum erat spiritus datus, et
quod Christus nondum erat glorificatus. Circa primum est duplex
opinio. Chrysostomus enim dicit, quod spiritus sanctus non fuit datus
apostolis, quantum ad dona prophetica et miraculorum, ante
resurrectionem Christi. Unde gratia huius, quae dabatur prophetis a
terra defecerat usque ad adventum Christi, nec postmodum alicui data
est usque ad praedictum tempus. Et si dicitur quod apostoli eiiciebant
Daemonia ante resurrectionem, intelligendum est quod haec non spiritu
eiiciebantur, sed ea quae a Christo erat potestate. Quando enim
mittebat eos, non dicitur dedit eis spiritum sanctum sed dedit eis
potestatem: Matth. X, 1. Sed hoc videtur contra illud quod
dominus dicit Lucae XI, 19: si ego in Beelzebub eiicio
Daemonia, filii vestri in quo eiiciunt? Sed constat quod ipse in
spiritu sancto eiiciebat Daemonia, et filii, idest apostoli: unde
manifestum est eos accepisse spiritum sanctum. Et ideo dicendum est,
secundum Augustinum, quod ante resurrectionem apostoli habuerunt
spiritum sanctum etiam quantum ad dona prophetica et miraculorum. Et
hic quod dicitur nondum erat spiritus datus, intelligendum de abundanti
datione, et visibilibus signis; sicut datus fuit eis post
resurrectionem et ascensionem in linguis igneis. Sed cum spiritus
sanctus sanctificet Ecclesiam, et etiam modo accipiatur a fidelibus,
quare nemo loquitur linguis omnium gentium sicut tunc? Dicendum ad
hoc, quod non est necessarium, ut Augustinus dicit. Quia iam
universalis Ecclesia linguis gentium loquitur, quia per spiritum
sanctum datur caritas; Rom. V, v. 5: caritas Dei diffusa est in
cordibus nostris, et haec, faciens omnia communia, facit quemlibet
cuilibet loqui. Unde dicit: si amas unitatem, etiam tibi habet
quisquis in illa (idest Ecclesia) aliquid habet. Tolle invidiam,
et tuum est quod habeo: livor separat, caritas iungit: ipsam habeto,
et cuncta habebis. In principio autem antequam Ecclesia per mundum
dilataretur, quia pauci erant, oportebat quod linguis omnium
loquerentur, ut sic Ecclesiam in omnibus fundarent. Circa secundum,
sciendum est, secundum Augustinum, quod hoc quod dicit Iesus nondum
fuerat glorificatus, intelligendum est de gloria resurrectionis; quasi
dicat: nondum a mortuis resurrexerat, nondum ad caelos ascenderat.
De qua dicitur Io. XVII, 5: clarifica me, pater. Et causa
quare sic voluit prius glorificari quam daret spiritum sanctum,
assignatur, quia spiritus sanctus ad hoc datur nobis, ut erigat corda
nostra ab amore saeculi in resurrectionem spiritualem et totaliter
currant in Deum. Quia ergo vitam aeternam promisit spiritus sancti
caritate ferventibus, ubi non moriemur, ubi nihil timebimus. Ideo
ipsum spiritum sanctum noluit dare nisi dum esset glorificatus, ut in
corpore ostenderet vitam quam in resurrectione speramus. Secundum
Chrysostomum vero, hoc non intelligitur de gloria resurrectionis, sed
de glorificatione passionis: de qua, imminente passionis hora,
dominus dicit infra c. XIII, 31: nunc glorificatus est filius
hominis. Et secundum hoc spiritus sanctus tunc primum datus est quando
post passionem dixit apostolis: accipite spiritum sanctum et cetera.
Ideo autem non ante passionem datus est spiritus sanctus, quia, cum
sit donum, non debuit dari inimicis, sed amicis. Nos autem inimici
eramus. Oportebat ergo prius offerri hostiam in ara crucis et
inimicitiam in carne solvi, ut sic per mortem filii eius
reconciliaremur Deo, et tunc facti amici, donum spiritus sancti
reciperemus et cetera. Posita ergo Christi ad spiritualem potum
invitatione, hic consequenter agit Evangelista de turbarum
dissensione, et primo ponitur dissensio turbarum ad invicem; secundo
dissensio in principibus, ibi venerunt ergo ministri. Circa primum
duo facit. Primo ponuntur diversa dissidentium verba; secundo ponitur
ipsa dissensio, ibi dissensio itaque facta est in turba. Diversitas
autem verborum turbarum ex diversitate opinionum turbarum de Christo
proveniebat, et ideo ponit tres opiniones turbarum: duas quidem iam
accedentium ad spiritualem potum, tertiam vero resilientium. Prima
autem opinio erat quod dicebant Christum prophetam esse; et ideo dicit
ex illa ergo hora, quando scilicet in magno festivitatis die talia
dixerat, turba cum audissent hos sermones eius, dicebant, illi
scilicet qui iam illam aquam spiritualiter haurire coeperant, hic est
vere propheta. Non solum prophetam eum dicunt, sed etiam verum,
idest quasi antonomastice, intelligentes hunc esse de quo Moyses
praedixit, Deut. c. XVIII, 15: prophetam suscitabit vobis
Deus de fratribus vestris: ipsum tamquam me audietis. Alia opinio
erat quia quidam dicebant hic est Christus: isti enim magis ad potum
accedebant, et sitim infidelitatis magis deposuerant. Et hoc etiam
Petrus confessus est, Matth. XVI, 16: tu es Christus filius
Dei vivi. Tertia opinio est referentium contraria praedictis. Et
primo obiiciunt contra opinionem dicentium eum esse Christum; secundo
obiectionem auctoritate confirmant. Dicit ergo quidam autem, in suae
infidelitatis ariditate permanentes, dicebant: numquid a Galilaea
venit Christus? Noverant enim, prophetas, Christum a Galilaea
venturum, non praedixisse: et ideo credentes in Nazareth eum natum
fuisse (ignorabant enim suae nativitatis locum esse Bethlehem), hoc
dicunt. Manifestum enim erat eum in Nazareth nutritum, sed paucis
notus erat nativitatis locus. Quamvis tamen Scriptura non dicat
Christum in Galilaea nasciturum, praedixit tamen illuc eum primo
declinaturum. Is. c. IX, 1: primo tempore alleviata est terra
Zabulon et terra Nephthali, et novissimo aggravata est via maris
trans Iordanem Galilaeae gentium. Populus gentium qui ambulabat in
tenebris, vidit lucem magnam, et habitantibus in regione umbrae mortis
lux orta est eis. Praedixit etiam quod de Nazareth processurus
esset. Is. XI, 1: flos de radice eius ascendet: ubi in Hebraeo
habetur: Nazarenus de radice est et cetera. Confirmant obiectionem
auctoritate Scripturae, cum dicunt nonne Scriptura dicit, quia ex
semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit
Christus? Quod autem de semine David venturus esset Iesus, dicitur
Ierem. XXIII, 5: suscitabo David germen iustum. Et II
Reg. XXIII, 1, dicitur de David: dixit vir cui constitutum
est de Christo Dei. Quod vero de Bethlehem, dicitur Mich. V,
1: et tu, Bethlehem, terra Iuda: ex te mihi egredietur qui sit
dominator in Israel. Consequenter cum dicit dissensio itaque facta
est in turba propter eum, primo ponitur ipsa dissensio; secundo
conatus quorumdam ex eis contra Christum; tertio conatus repressio.
Dissensio autem facta est propter eum, scilicet Christum, in turba.
Frequenter enim contingit quod in cordibus malorum ex manifestatione
veritatis causatur dissensio et turbatio. Unde et hoc in persona
Christi dicitur Ier. XV, 10: vae mihi, mater mea, ut quid me
genuisti virum rixae, virum discordiae in universa terra? Propter hoc
dicebat dominus, Mt. X, 34: non enim veni mittere pacem, sed
gladium. Conatus autem, scilicet aliquorum, erat ad eum
apprehendendum; unde dicit quidam autem ex eis, scilicet qui
dixerant: numquid a Galilaea venit Christus? etc., voluerunt
apprehendere eum, scilicet ex inimicitia ad occidendum; Ps. LXX,
2: persequimini et comprehendite; Ex. XV, 9: dixit inimicus:
persequar et comprehendam. Sed tamen boni et fideles volunt Christum
apprehendere, ut eo fruantur; Cant. VII, 8: ascendam in
palmam, et apprehendam fructus eius. Repressio autem conatus est ex
potestate Christi: et ideo dicit sed nemo misit super illum manus,
quia scilicet Christus nolebat. In potestate sua erat hoc; infra
X, v. 18: nemo tollit a me animam meam; sed ego pono eam a me
ipso. Unde et quando voluit pati, non eos expectavit, sed ipse se
eis obtulit; infra XVIII, 4: processit, et dixit ad eos, quem
quaeritis? Consequenter cum dicit venerunt ergo ministri ad pontifices
et Pharisaeos, ponitur dissensio principum, et primo ponitur
dissensio eorum ad ministros; secundo dissensio eorum ad invicem, ibi
dixit Nicodemus. Circa primum tria facit. Primo ponitur redargutio
principum ad ministros; secundo testimonium latum de Christo a
ministris; tertio reprehensionis conatus principum ad ministros. In
primo attende principum iniquitatem, cum dicunt, scilicet pontifices
et Pharisaei, ministris quare non adduxistis eum? Adeo enim mali
erant, quod eis non poterant satisfacere ministri, nisi Christo
nocumentum inferrent; Pro. IV, 16: rapitur somnus ab oculis
eorum, nisi supplantaverint. Sed hic incipit quaestio litteralis:
quia cum supra dictum est, quod ministri missi fuerunt ad capiendum
Iesum die festo mediante, idest quarto die; et hic ponatur reditus
eorum post septimum diem, quando dixit: in novissimo autem die etc.,
videtur quod intermediis diebus vacaverunt. Ad quod est duplex
responsio. Una quod Evangelista anticipavit murmur turbarum. Vel
dicendum, quod forte tunc redierunt; sed hoc nunc commemorat, ut
manifestet causam dissensionis inter principes. In secundo attende
ministrorum bonitatem in commendabili testimonio quod perhibuerunt de
Christo, dicentes numquam sic locutus est homo, sicut hic loquitur.
Ubi redduntur commendabiles ex tribus. Primo ex admirationis causa:
quia non propter miracula, sed propter doctrinam Christum mirabantur,
ex quo propinquiores efficiuntur veritati, et recedunt a consuetudine
Iudaeorum, qui signa quaerunt, ut dicitur I Cor. I, 22.
Secundo ex conversionis facilitate: quia ad pauca verba Christi,
capti sunt, et allecti ad eius amorem. Tertio ex animi securitate:
quia ipsis Pharisaeis, qui Christo adversabantur, talia dicunt de
Christo numquam sic locutus est homo. Et hoc rationabiliter: quia
non solum homo erat, sed etiam Dei verbum; et ideo verba sua erant
virtuosa ad commovendum; Ier. c. XXIII, 29: numquid non
verba mea quasi ignis sunt, dicit dominus, et quasi malleus conterens
petram? Et ideo dicitur Mt. VII, 29, quod erat docens sicut
potestatem habens. Erant etiam sapida ad dulcorandum; Cant. II,
v. 14: sonet vox tua in auribus meis, vox enim tua dulcis; Ps.
CXVIII, 103: quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Erant
utilia ad retinendum, quia promittebant bona aeterna; supra VI,
69: domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes; Is.
XLVIII, 17: ego dominus docens te utilia. In tertio attende
detestari Iudaeorum perfidiam, qua conantur ministros a Christo
retrahere, unde responderunt eis, scilicet ministris, numquid et vos
seducti estis? Ubi tria faciunt. Primo arguunt aestimatum
ministrorum errorem; secundo proponunt exemplum principium; tertio
excludunt exemplum turbarum. Arguunt autem eos, cum dicunt numquid et
vos seducti estis? Quasi dicant: videmus vos delectatos esse in
sermone illius. Et revera laudabiliter seducti erant, quia dimisso
malo infidelitatis, ad veritatem fidei sunt adducti: de qua dicitur
Ier. XX, 7: seduxisti me, domine, et seductus sum. Exemplum
autem principum proponunt, ut magis eos avertant: unde dicit numquid
ex principibus aliquis credidit in eum? Ex duobus enim aliqui fide
digni redduntur: scilicet ex auctoritate et ex religione. Unde haec
duo contra Christum adducunt, quasi dicant: si Christus esset
acceptandus, utique acceptassent eum principes, in quibus est
auctoritas, et Pharisaei, in quibus apparebat religio; sed nullus
istorum credidit in eum: ergo nec vos debetis in eum credere. In his
ergo impletur quod dicitur in Ps. CXVII, v. 22: lapidem quem
reprobaverunt aedificantes, scilicet principes et Pharisaei, hic
factus est in caput anguli, idest in cordibus populorum. Sed a domino
factum est istud: quia bonitas eius praeponderat malitiae hominum.
Testimonium autem turbae excludunt, quia eorum malitiam confutant; et
ideo dicunt sed turba haec quae non novit legem, maledicti sunt; et
ideo non est standum cum eis. Hoc autem scriptum est, Deut. c.
XXVII, 27: maledictus qui non permanserit in lege, nec eam
opere perfecerit. Sed hoc male intelligebant, quia etiam illi qui non
habent scientiam legis, et opera legis faciunt, magis permanent in
lege quam habentes legis scientiam, et non servantes eam: de quibus
dicitur Mt. XV, 8: populus hic labiis me honorat, cor autem
eorum longe est a me; Iacob V: estote factores verbi, et non
auditores tantum. Consequenter cum dicit dixit Nicodemus ad eos,
ponitur dissensio principum ad invicem, et primo ponitur Nicodemi
exhortatio; secundo principum contradictio, ibi responderunt et
dixerunt; tertio dissensionis terminatio. Circa primum duo facit.
Primo praemittit quaedam de Nicodemo; secundo ponit eius
exhortationem. Praemittit autem tria de eo: quorum duo ostendunt
intentionem dicendi, et tertium nequitiam principum. Primum ergo
pertinet ad fidem Nicodemi; unde dicit dixit ille qui venerat ad eum,
idest crediderat: idem enim est venire ad Christum, et credere in
eum. Secundum pertinet ad fidei suae imperfectionem, quia nocte
venit. Si enim perfecte credidisset, non pertimuisset. Infra
XII, 42: multi ex principibus crediderunt in eum; sed propter
Pharisaeos non confitebantur, ut e synagoga non eiicerentur; de
quibus unus erat Nicodemus. Tertium pertinet ad principum
falsitatem. Dixerunt enim, quod nullus ex principibus et Pharisaeis
in Christum credidit, et ideo dicit qui erat unus ex ipsis; quasi
dicat: si Nicodemus, qui est unus ex principibus, credidit in eum,
manifestum est falsum esse quod principes et Pharisaei dicunt,
scilicet quod nullus ex principibus credidit in eum. Ier. c.
XVI, 19: vere mendacium locutus est. Exhortatio autem Nicodemi
ponitur cum dicit numquid lex nostra iudicat hominem, nisi prius
audierit ab ipso et cognoverit quid faciat? Nam secundum leges civiles
debet praecedere diligens inquisitio sententiam. Unde dicitur Act.
XV, 16: non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem,
priusquam is qui accusatur, praesentes habeat accusatores, locumque
defendendi accipiat ad abluenda crimina. Unde Iob XXIX, 16:
causam quam ignorabam, diligenter investigabam. Propter hoc in lege
Moysi, Ex. XXIII, 7, dicitur: innocentem et iustum non
condemnabis, quia aversor impium. Haec autem verba ideo dicit, quia
cum fidelis esset, volebat eos ad Christum convertere. Quia tamen
timidus erat, occulte hoc faciebat. Credebat enim, quia si
tantummodo Christum vellent audire, quod verbum Christi esset tantae
efficaciae quod forte similes fierent illis qui missi fuerant ad
Iesum, et ad verba eius conversi sunt in facto eo ad quod missi
fuerant. Contradictio principum ponitur cum dicit responderunt et
dixerunt ei et cetera. Ubi primo comprehendunt eum quasi seductum;
secundo quasi legis ignarum. Quantum ad primum dicunt numquid et tu
Galilaeus es, idest, a Galilaeo seductus. Arbitrantur enim
Christum Galilaeum ex conversatione in Galilaea: et ideo omnes qui
Christum confitebantur, quasi in opprobrium Galilaeos vocant; Mt.
XXVI, 69: respondit ancilla Petro: et tu Galilaeus es?
Infra IX, v. 27: numquid et vos vultis discipuli eius fieri?
Quantum ad secundum dicunt scrutare Scripturas, et vide, quia a
Galilaea propheta non surgit; cum tamen esset legis doctor, nec de
novo scrutari indigebat. Quasi dicant: licet tu sis doctor, tamen
hoc ignoras: sicut supra dictum est III, 10, tu es magister in
Israel, et haec ignoras? Licet autem non habeatur expresse in
Scriptura veteris testamenti quod de Galilaea propheta surgeret, hoc
tamen habetur quod inde exire debeat dominus prophetarum, secundum
illud Is. II, 1: flos, idest Nazarenus, de radice eius
ascendet, et requiescet super eum spiritus domini. Sed terminatio
dissensionis ostenditur infructuosa; unde dicit et reversi sunt
unusquisque, quasi infecto negotio, in domum suam, idest in propria,
vacui fide, et fraudati a malo desiderio suo. Iob V, 13:
consilium pravorum dissipat; Ps. XXXII, 10: dominus reprobat
consilia principum, et cogitationes populorum dissipat. Vel, in
domum suam, idest in malitiam infidelitatis et impietatis suae;
Apoc. II, 13: scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae: et
tenes nomen meum, et non negasti fidem meam.
|
|