|
Postquam egit Evangelista de origine doctrinae Christi, hic
consequenter agit de eius virtute. Habet autem doctrina Christi
virtutem illuminativam et vivificativam, quia verba eius spiritus et
vita sunt. Primo ergo agit de virtute doctrinae Christi
illuminativa; secundo de virtute vivificativa, infra X, amen, amen
dico vobis, qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit
aliunde, ille fur est et latro. Ostendit autem illuminativam virtutem
doctrinae Christi, primo verbo; secundo miraculo, ibi et praeteriens
Iesus, vidit hominem caecum a nativitate. Circa primum duo facit.
Primo introducit Christum docentem; secundo ponit doctrinae Christi
virtutem, ibi iterum ergo locutus est eis Iesus. Ad officium autem
doctoris duo pertinent. Primo ut devotos instruat; secundo ut
adversarios repellat. Primo ergo Christus instruit populum devotum;
secundo repellit adversarios, ibi adducunt autem Scribae et cetera.
Circa primum tria facit. Primo describitur locus doctrinae; secundo
auditor; tertio doctor. Locus autem doctrinae est templum. Unde
primo ponit recessum ab eo; secundo reditum. Recessus quidem, cum
dicit Iesus autem perrexit in montem oliveti. Nam dominus hanc sibi
consuetudinem fecerat ut per diem quando erat Ierosolymis in diebus
festis, praedicaret in templo, signa et miracula faceret, et in sero
revertebatur in Bethaniam, et apud sorores Lazari Mariam et Martham
hospitabatur, quae erat in monte oliveti. Secundum igitur hunc morem
dicit, quod cum in novissimo magnae festivitatis die Iesus stetisset
in templo, et praedicasset, de sero perrexit in montem oliveti, ubi
erat Bethania. Et hoc convenit mysterio: nam, ut dicit
Augustinus, ubi decebat Christum docere et suam misericordiam
manifestare nisi in monte oliveti, in monte unctionis et chrismatis?
Oliva autem misericordiam signat: unde et in Graeco oleos idem est
quod misericordia. Lc. X, 34, dicitur de Samaritano, quod
infudit oleum et vinum, secundum misericordiam et severitatem iudicii.
Item oleum sanativum est; Is. I, 6: vulnus et livor et plaga
tumens non est circumligata medicamine, neque fota oleo. Signatur
etiam medicina spiritualis gratiae, quae ad nos derivata est. Ps.
XLIV, 8: unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae
consortibus tuis. Et alibi: sicut unguentum in capite quod descendit
in barbam. Reditus autem ad locum ponitur tempestivus; unde dicit et
iterum diluculo venit in templum. Per quod signatur quod cognitionem
et manifestationem gratiae suae in templo suo, scilicet fidelibus
suis, manifestaturus erat, Ps. XLVII, 10: suscepimus,
Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Quod autem diluculo
rediit, exortum lumen novae gratiae designat; Os. VI, 3: quasi
diluculum praeparatus est egressus eius. Auditor autem doctrinae est
populus devotus; et ideo dicit et omnis populus venit ad eum; Ps.
VII, 8: synagoga populorum circumdabit te. Doctor autem
introducitur sedens, unde dicit et sedens, idest condescendens, ut
eius doctrina facilius caperetur. Sessio enim humilitatem
incarnationis significat; Ps. CXXXVIII, 1: tu cognovisti
sessionem meam et resurrectionem meam. Quia per susceptam humanitatem
visibilis apparens, coeperunt de divinis facilius edoceri; et ideo
dicit, quod sedens docebat eos, idest simplices, et sermonem eius
admirantes; Ps. XXIV, 9: docebit mites vias suas, et diriget
mansuetos in iudicio; Is. II, 3: docebit nos vias suas.
Consequenter cum dicit adducunt autem Scribae et Pharisaei mulierem
in adulterio deprehensam, repellit adversarios, et primo ponitur
calumniae tentatio; secundo calumniantium repulsio, ibi Iesus autem
inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. Circa primum tria
facit. Primo ponitur tentationis occasio; secundo describitur ipsa
tentatio, ibi dixerunt ei: magister, haec mulier modo deprehensa est
in adulterio; tertio tentatorum intentio, ibi haec autem dicebant
tentantes eum. Occasio autem tentationis ponitur adulterium a muliere
perpetratum: et ideo primo aggravant culpam; secundo praesentant
personam peccantem. Dicit ergo quantum ad primum adducunt autem
Scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam. Ut enim
Augustinus dicit, tria in Christo praeeminebant: scilicet veritas,
mansuetudo et iustitia. De ipso quippe fuerat praedictum: procede,
et regna, propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam. Nam
veritatem attulit ut doctor, et hanc perceperant Pharisaei et Scribae
dum doceret. Infra eodem: si veritatem dico vobis, quare non
creditis mihi? Nullum enim falsum in verbis et doctrina eius
deprehendere poterant; et ideo calumniari de hoc cessaverant.
Mansuetudinem vero attulit ut liberator; et hanc cognoverunt dum
adversus inimicos et persecutores non commoveretur; I Petr. II,
v. 23: cum malediceretur, non maledicebat. Unde dicebat, Mt.
XI, 29: discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Et
ideo de hoc etiam non calumniabantur. Iustitiam autem attulit ut
cognitor, et hoc quia nondum nota erat Iudaeis, maxime in iudiciis:
ideo in ea scandalum posuerunt, volentes scire utrum a iustitia propter
misericordiam recederet. Et ideo proponunt ei crimen notum et
confusione dignum, scilicet adulterium; Eccli. IX, 10: omnis
mulier fornicaria quasi stercus in via conculcabitur. Consequenter
personam peccantem repraesentant, ut magis commoveant. Unde et
statuerunt eam in medio; Eccli. XXIII, 34: hic in medio
adducetur, et inter filios Dei et cetera. Consequenter cum dicit et
dixerunt ei: magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio,
prosequuntur ipsam tentationem, et primo manifestant culpam; secundo
allegant legis iustitiam; tertio exquirunt sententiam. Culpam quidem
manifestant cum dicunt haec mulier modo deprehensa est in adulterio:
quam quidem culpam exaggerant ex tribus, quae Christum commovere
deberent a sua mansuetudine. Et primo ex culpae novitate; unde dicunt
modo: nam quando est antiqua, non tantum movet, quia forte praecessit
correctio. Secundo ex eius evidentia; unde dicunt deprehensa est,
ita quod non possit se excusare, quod est consuetudinis mulierum,
secundum illud Prov. XXX, 20: tergit os suum, dicens: non sum
operata malum. Tertio ex culpae enormitate; unde dicunt in
adulterio, quod est grave facinus et malorum multorum causa; Eccli.
IX: omnis mulier quae adulteratur peccabit, primo quidem in lege
Dei sui. Legis iustitiam allegant cum dicunt: in lege autem,
scilicet Lev. et Deut. XXII, Moyses mandavit huiusmodi
lapidare. Sententiam autem exquirunt cum subdunt: tu ergo quid
dicis? Calumniosa est interrogatio; quasi dicant: si eam dimitti
censuerit iustitiam non tenebit. Sed, absit ut qui venerat quaerere
et salvum facere quod perierat, eam condemnaret; supra III, 17:
non enim misit Deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut
salvetur mundus per ipsum. Lex etiam quod iniustum erat iubere non
poterat. Et ideo non dicit absolvatur ne contra legem facere
videretur. Et ideo consequenter subditur perversa tentantium
intentio, cum dicit haec autem dicebant tentantes eum. Credebant
enim, quod Christus ne mansuetudinem perderet, eam dimitti debere
dicturus esset; et sic accusarent eum tamquam legis praevaricatorem.
I Cor. X, 9: neque tentaveritis Christum, sicut illi
tentaverunt. Consequenter cum dicit Iesus autem inclinans se
deorsum, digito scribebat in terra, repellit adversarios sua
sapientia. Nam Pharisaei de duobus eum tentabant: scilicet de
iustitia et de misericordia. Et utrumque in respondendo servavit, et
ideo primo ostendit quomodo servavit; secundo quod non recessit a
misericordia, ibi erigens autem se Iesus dixit ei et cetera. Circa
primum duo facit. Primo proponit sententiam iustitiae; secundo
subditur effectus sententiae, ibi audientes autem haec, unus post unum
exibant. Circa primum tria facit. Primo describit sententiam;
secundo pronuntiat eam; tertio perseverat iterum in scribendo
sententiam. Sententiam autem describit in terra digito; unde dicit
Iesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.
Scribebat autem secundum quosdam illud quod dicitur Ier. XXII,
29: terra terra, audi (...) scribe iustum virum sterilem.
Secundum alios vero, et melius, dicitur quod scripsit eadem quae
protulit, scilicet: qui sine peccato est vestrum, primus in illam
lapidem mittat. Neutrum tamen certum est. Sed in terra quidem
scribebat triplici ratione. Una quidem, secundum Augustinum, ut
ostendat eos qui eum tentabant in terra describendos esse; Ier.
XVII, 13: domine, recedentes a te in terra scribuntur. Iusti
autem, et discipuli qui eum sequuntur, in caelo scribuntur; Lc.
X, 20: gaudete et exultate, quia nomina vestra scripta sunt in
caelo. Item ut ostendat se quod signa faceret in terra: qui enim
scribit, signa facit. Scribere ergo in terra, est signa facere: et
ideo dicit quod inclinavit se, scilicet per incarnationis mysterium,
ex quo in carne assumpta miracula fecit. Tertio, quia lex vetus in
tabulis lapideis scripta erat, ut habetur Ex. XXXI, et II
Cor. III. Per quod signatur eius duritia: quia irritam quis
faciens legem Moysi, absque ulla miseratione occidebatur, ut dicitur
Hebr. c. X, 28. Terra autem mollis est. Ut ergo signaret
dulcedinem et mollitiem novae legis per eum traditae, in terra
scribebat. Ex quo tria in sententiis debemus attendere. Primo
benignitatem in condescendendo puniendis: unde dicit inclinans se;
Iac. II, 13: iudicium sine misericordia ei qui non fecit
misericordiam; Gal. ult., 1: si praeoccupatus fuerit aliquis in
aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, huiusmodi instruite in
spiritu lenitatis. Secundo discretionem in discernendo; unde dicit
digito scribebat, qui propter flexibilitatem discretionem significat;
Dan. c. V, 5: apparuerunt digiti quasi manus hominis scribentis
contra candelabrum. Tertio certitudinem in pronuntiando: unde dicit
scribebat. Sententiam autem profert ad eorum instantiam; unde dicit
cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis:
qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
Pharisaei enim transgressores legis erant, tamen nitebantur Christum
de transgressione legis accusare, et mulierem condemnare: et ideo
Christus sententiam proponit iustitiae, dicens qui sine peccato est
vestrum, quasi dicat: puniatur peccatrix, sed non a peccatoribus:
impleatur lex, sed non a praevaricatoribus legis, quia, ut dicitur
Rom. II, 1: in quo enim alium iudicas, teipsum condemnas. Aut
ergo istam dimittite, aut cum illa poenam legis excipite. Hic incidit
quaestio utrum iudex in peccato existens, peccet ferendo contra alium
sententiam qui in eodem peccato existit. Et licet manifestum sit,
quod iudex si publice in peccato existens sententiam ferat, peccat
scandalizando; nihilominus tamen hoc idem videtur, si sit in peccato
occulto. Nam Rom. II, 1: in quo alium iudicas, teipsum
condemnas. Constat autem, quod nullus condemnat se nisi peccando:
ergo videtur quod iudicando alium peccet. Respondeo dicendum, quod in
hoc uti oportet duplici distinctione. Aut enim iudex perseverat in
proposito peccandi, aut poenitet se peccasse. Item aut punit ut legis
minister, aut motu proprio. Et si quidem poenitet se peccasse, iam
peccatum non est in eo; et sic absque peccato sententiam posset ferre.
Si autem est in proposito peccandi: aut profert sententiam ut legis
minister, et sic non peccat ex hoc quod sententiam profert, quamvis
peccet ex hoc quod talia facit, quibus dignus est contra se similem
sententiam recipere; si autem proprio motu, dico, quod proferendo
sententiam peccat, cum non moveatur ad hoc amore iustitiae, sed ex
aliqua mala radice; alias primo in se puniret quod animadvertit in
alio; quia hoc dicitur in Prov. c. XVIII, 17: iustus prior
accusator est sui. Perseverat autem in scribendo, quia iterum se
inclinans scribebat: primo quidem ut ostendat suae scientiae
firmitatem; Num. XXIII, 19: non est Deus ut homo, ut
mentiatur, et ut filius hominis, ut mutetur. Secundo ut ostendat eos
sua visione indignos. Unde cum eos zelo iustitiae percussisset, non
dignatus est eos attendere, sed avertit ab eis obtutum. Tertio ut
eorum verecundiae consulens, daret eis exeundi liberam facultatem.
Effectus autem iustitiae est eorum confusio; unde dicit audientes
autem haec, unus post unum exibant: tum quia gravioribus peccatis
erant impliciti, et magis eos conscientia remordebat; Dan.
XIII, 5: egressa est iniquitas a senioribus iudicibus, qui
videbantur regere populum; tum etiam quia melius cognoscebant
aequitatem prolatae sententiae; Ier. V, 5: ibo ergo ad
optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam domini, et
iudicium Dei sui. Et remansit solus Iesus, et mulier stans,
scilicet misericordia et miseria. Ideo autem solus remansit, quia
ipse solus sine peccato erat. Nam, ut dicitur in Ps. XIII,
1: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, scilicet
Christum. Et ideo forte mulier territa est, et ab illo se puniendam
credebat. Sed si remansit solus, quomodo dicit in medio stans? Et
dicendum, quod mulier stabat in medio discipulorum, et sic ly solus
excludit extraneos, non discipulos. Vel in medio, idest in dubio,
utrum absolvenda esset, vel condemnanda. Sic ergo patet quod dominus
in respondendo iustitiam servavit. Consequenter cum dicit erigens
autem se Iesus, dixit ei etc. ostendit quod a misericordia non
recessit, dando sententiam misericordiae, et primo examinat; secundo
absolvit; tertio admonet; examinat autem eam de accusatoribus; unde
dicit, quod erigens se Iesus, scilicet faciem suam a terra, in qua
scribebat, ad mulierem convertens, dixit ei: mulier, ubi sunt qui te
accusabant? Item de condemnatione; unde quaerit nemo te condemnavit?
Et illa respondit: nemo, domine. Absolvit autem eam; unde dicit
dixit ei Iesus: nec ego te condemnabo, a quo te forte damnari
timuisti, quia in me peccatum non invenisti. Nec mirum, quia non
misit Deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur
mundus per ipsum; supra III, 17; Ez. XVIII, 32: nolo
mortem peccatoris. Absolvit autem eam a culpa, non imponendo ei
aliquam poenam: quia cum absolvendo exterius iustificaret interius,
bene potuit eam adeo immutare interius per sufficientem contritionem de
peccatis, ut ab omni poena immunis efficeretur. Nec tamen trahendum
est in consuetudinem ut aliquis exemplo domini absque confessione et
poenae inflictione quemquam absolvat; quia Christus excellentiam
habuit in sacramentis, et potuit conferre effectum sine sacramento,
quod nullus purus homo potest. Admonet vero eam cum dicit vade, et
iam noli peccare. Duo enim erant in muliere ista: scilicet natura et
culpa. Et utrumque poterat dominus condemnare. Puta naturam, si
iussisset eam lapidare; et culpam, si non absolvisset. Poterat etiam
utrumque absolvere, puta si dedisset licentiam peccandi, dicens vade,
vive ut vis, esto de mea liberatione secura; ego, quantumcumque
peccaveris, etiam a Gehenna et ab Inferni tortoribus liberabo. Sed
dominus culpam non amans, peccatis non favens, ipsam damnavit culpam,
non naturam, dicens amplius noli peccare: ut sic appareat quam dulcis
est dominus per mansuetudinem, et rectus per veritatem.
|
|