|
Postquam Evangelista introduxit Christum docentem, hic consequenter
primo ostendit doctrinae ipsius illuminativam virtutem; secundo
manifestat quae de ea dicit, ibi dixerunt ergo ei Pharisaei: tu de te
ipso testimonium perhibes. Circa primum tria facit. Primo ponit
spiritualis lucis privilegium; secundo eius effectum, ibi qui sequitur
me, non ambulat in tenebris; tertio eius fructum, ibi sed habebit
lumen vitae. Privilegium autem spiritualis lucis ponitur quantum ad
Christum, qui est lux; et quantum ad hoc dicit iterum locutus est eis
Iesus dicens: ego sum lux mundi. Quod potest uno modo continuari ad
immediate dictum. Quia enim dixit: nec ego condemnabo te etc.,
absolvens eam a crimine, ideo ne aliqui dubitarent utrum ipse absolvere
posset, et peccata dimittere, dignatur apertius divinitatis suae
potentiam demonstrare, dicens se esse lucem, qui peccati tenebras
pellit. Alio modo potest continuari ad illud quod supra VII, 52
dixit: scrutare Scripturas, et vide quia propheta a Galilaea non
surgit. Quia enim eum aestimabant Galilaeum, et quasi ex loco
determinato dependentem, doctrinam eius repudiabant; ideo dominus
ostendit se totius mundi esse lucem universalem, dicens ego sum lux
mundi, non Galilaeae, neque Palaestinae, neque Iudaeae.
Manichaei autem, ut Augustinus dicit, hoc falso intelligebant.
Quia enim imaginatio eorum erat solum de sensibilibus, ideo non
valebant se ad intellectualia et spiritualia extendere, credebant enim
supra corporalia nihil esse in rerum natura, unde dicebant Deum esse
corpus et lucem quamdam infinitam, et solem istum oculis carnis
visibilem, Christum dominum esse putaverunt: et propter hoc ipsum
dixisse ego sum lux mundi. Sed hoc stare non potest et Ecclesia
Catholica improbat tale figmentum. Sol enim iste corporalis est lux
quam sensus attingere potest: et ideo non est suprema lux, quam
intellectus solus attingit, quae est lux intelligibilis propria
rationalis creaturae. Hic de ea dicit Christus ego sum lux mundi.
De ista dicitur supra I, 9: erat lux vera quae illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum. Lux autem ista sensibilis, imago
quaedam est illius lucis intelligibilis: nam omne sensibile est quasi
quoddam particulare, intellectualia autem sunt quasi totalia quaedam.
Sicut autem lux ista particularis habet effectum in re visa, inquantum
colores facit actu visibiles, et etiam in vidente, quia per eam oculus
confortatur ad videndum, sic lux illa intelligibilis intellectum facit
cognoscentem. Quia quidquid luminis est in rationali creatura, totum
derivatur ab ipsa suprema luce; supra I, 9: illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum. Item facit res omnes actu intelligibiles,
inquantum ab ipsa derivantur omnes formae, per quas res habent quod
cognoscantur, sicut omnes formae artificiatorum derivantur ab arte et
ratione artificis; Ps. CIII, 24: quam magnificata sunt opera
tua, domine. Omnia in sapientia fecisti. Et ideo recte dicit ego
sum lux mundi: non sol factus, sed per quem sol factus est. Tamen,
ut Augustinus dicit, lumen quod solem fecit, sub sole factum est, et
carnis nube tegitur, non ut obscuretur, sed ut temperetur.
Excluditur etiam per hoc haeresis Nestorii dicentis, quod filius Dei
erat unitus homini per inhabitationem tantum. Constat enim quod qui
haec verba proferebat, scilicet ego sum lux mundi, homo erat. Nisi
ergo ipse qui loquebatur et videbatur homo, personaliter esset filius
Dei, non dixisset ego sum lux mundi, sed in me habitat lux mundi.
Effectus autem huius lucis est expellere tenebras; unde dicit qui
sequitur me, non ambulat in tenebris. Et quia lux ista est
universalis, ideo universaliter tenebras omnes expellit. Sunt autem
triplices tenebrae, scilicet ignorantiae; Ps. LXXXI, 5:
nescierunt neque intellexerunt: in tenebris ambulant. Et hae sunt
rationis secundum seipsam, inquantum per seipsam obnubilatur. Item
culpae; Eph. V, 8: eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in
domino. Et istae sunt rationis humanae non ex se, sed ex appetitu,
inquantum male dispositus per passiones vel habitum, appetit aliquid ut
bonum, quod tamen non est vere bonum. Item tenebrae damnationis
aeternae; Matth. c. XXV, 30: inutilem servum eiicite in
tenebras exteriores. Sed duae primae sunt in vita ista; tertiae vero
sunt in termino viae. Qui ergo sequitur me, non ambulat in tenebris,
ignorantiae, quia ego sum veritas, nec culpae, quia ego sum via,
neque damnationis aeternae, quia ego sum vita. Et ideo consequenter
subdit fructum doctrinae, scilicet sed habebit lumen vitae: nam qui
hoc lumen habet, est extra tenebras damnationis. Dicit autem qui
sequitur, quia sicut quicumque non vult errare in tenebris, oportet ut
sequatur eum qui lumen portat; ita quicumque vult salvari, oportet
quod sequatur Christum, qui est lux, credendo et amando; et sic
apostoli secuti sunt eum, Matth. IV, 20. Quia vero lux
corporalis deficere potest per occasum, contingit quia qui sequitur
eam, tenebras incurrit. Lux vero ista, quae nescit occasum, numquam
deficit: et ideo qui sequitur eam, habet lumen indeficiens, scilicet
vitae. Lumen enim visibile non dat vitam, sed coadiuvat exterius
operationes vitae corporalis; lumen vero istud vitam dat, quia vivimus
inquantum intellectum habemus, qui est quaedam participatio illius
lucis. Quando autem lux illa perfecte irradiabit, tunc habebimus
vitam perfectam; Ps. XXXV, 10: apud te est fons vitae, et in
lumine tuo videbimus lumen; quasi dicat: tunc ipsam vitam perfecte
habebimus quando ipsum lumen per speciem videbimus. Unde dicitur Io.
XVII, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum
Deum, et quem misisti Iesum Christum. Sed attendendum, quod hoc
quod dicit qui sequitur me, pertinet ad meritum; quod vero dicit
habebit lumen vitae, ad praemium. Consequenter cum dicit dixerunt
ergo ei Pharisaei etc., manifestat haec tria quae de se dicit, et
primo primum; secundo secundum, ibi dicit ergo iterum, eis Iesus;
tertio tertium, ibi amen, amen dico vobis, si quis sermonem meum
servaverit, mortem non videbit in aeternum. Primum autem quod dixit,
est ego sum lux mundi, quod Iudaeos turbabat, et ideo primo ponit
Iudaeorum contradictionem; secundo eorum confutationem, manifestando
veritatem sui dicti, ibi respondit Iesus, et dixit eis et cetera.
Manifestum est autem circa primum, quod illa quae dixit in templo,
dixit in conspectu turbarum, hic autem coram Pharisaeis. Et ideo
dixerunt ei ipsi Pharisaei: tu de teipso testimonium perhibes,
testimonium tuum non est verum; quasi dicant: ex hoc ipso quod tu de
teipso testificaris, testimonium tuum non est verum. In hominibus
enim nec acceptum nec congruum est quod homo se laudet; Prov.
XXVII, v. 2: laudet te alienus, et non os tuum: quia non ex
hoc commendabilis redditur, sed si a Deo commendatur; II Cor.
X, 18: non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed
quem Deus commendat: quia solus Deus perfecte eum cognoscit. Deum
autem nullus potest sufficienter commendare, nisi ipse seipsum, et
ideo oportet quod ipse de seipso testificetur, et etiam de hominibus;
Iob XVI, 20: ecce in caelo testis meus. Et ideo Iudaei
decipiebantur. Consequenter cum dicit respondit Iesus, et dixit eis
etc., dominus repellit eorum contradictionem, et primo auctoritate
patris; secundo removet contradictionem exortam de patre, ibi dicebant
ergo ei: ubi est pater tuus? Contradictio autem Iudaeorum erat per
quamdam consequentiam, et ideo primo ostendit eorum consequentiam non
tenere; secundo probat suum testimonium verum esse, ibi ego non iudico
quemquam et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit
consequentiae falsitatem; secundo subdit deceptionis ipsorum causam,
ibi vos autem nescitis unde venio, aut quo vado. Consequentia autem
istorum erat quod ex hoc ipso quod Christus de se testimonium
perhibebat, testimonium eius non erat verum. Sed dominus dicit
contrarium, scilicet quod ex hoc verum est. Unde respondit, et dixit
eis: si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum verum
est: et hoc ideo, quia ego scio unde veni, et quo vado; quasi
dicat, secundum Chrysostomum, quia ex Deo sum, et Deus, et Dei
filius. Est autem Deus verax: Rom. III, 4. Dicit autem scio
unde veni, idest cognosco meum principium, et quo vado, scilicet ad
patrem, quem nullus perfecte scire potest nisi filius Dei; Matth.
XI, 27: nec patrem quis novit nisi filius, et cui voluerit filius
revelare. Non autem quicumque scit affectu et intellectu, unde veniat
et quo vadat, non potest nisi verum dicere, nam a Deo venit, et ad
Deum vadit; Deus autem veritas est: quanto ergo magis filius Dei,
qui perfecte scit unde venit et quo vadit, verum dicit? Consequenter
cum dicit vos autem nescitis unde venio aut quo vado, ostendit causam
erroris, quae est ignorantia divinitatis Christi; quia enim ipsam
ignorabant, iudicabant de eo secundum humanitatem. Sic ergo duplex
causa erroris erat in eis. Una, quia eius divinitatem ignorabant;
alia, quia de eo secundum humanitatem tantum iudicabant. Et ideo
quantum ad primum dicit vos nescitis unde venio, idest aeternum meum
processum a patre, aut quo vado. Supra: est verax qui misit me, et
ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo; Iob XXVIII,
20: unde ergo venit sapientia? Is. LIII, 8: generationem
eius quis enarrabit? Quantum ad secundum dicit vos secundum carnem
iudicatis, scilicet de me, solum carnem esse putantes, non autem
Deum. Vel secundum carnem, idest male et iniuste. Sicut enim
secundum carnem vivere est male vivere, ita et secundum carnem
iudicare, est male iudicare. Consequenter cum dicit ego non iudico
quemquam, ostendit testimonium suum esse verum, et falsum esse quod
ipse solus de se testimonium perhibeat. Et quia de iudicio mentio
facta est, ostendit primo se non esse solum in iudicando; secundo se
non esse solum in testificando, ibi et in lege vestra scriptum est et
cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit iudicii dilationem;
secundo iudicii veritatem; et tertio veritatis rationem. Dilationem
quidem iudicii ponit cum dicit ego non iudico quemquam; quasi dicat:
vos iudicatis male, sed ego non iudico quemquam; supra III, 17:
non enim misit Deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut
salvetur mundus per ipsum. Vel non iudico quemquam, scilicet secundum
carnem, sicut vos iudicatis; Is. XI, 3: non secundum visionem
oculorum iudicabit, neque secundum auditum aurium arguet. Sed tamen
quandoque iudicabo; quia pater omne iudicium dedit filio; supra c.
V, 22. Et tunc iudicium meum verum est, idest iustum; Ps.
XCV: iudicabit orbem terrae in aequitate; Rom. II, 2: scimus
quia iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. In
quo ostenditur iudicii veritas. Rationem veritatis ostendit, cum
dicit quia non sum solus. Quod autem dicit supra V, 22, pater non
iudicat quemquam, intelligendum est seorsum a filio, vel quia non
visibiliter pater apparebit omnibus in iudicio; et ideo dicit non sum
solus, quia non derelictus ab ipso, sed simul cum ipso; infra
XIV, v. 10: ego in patre, et pater in me est. Hoc autem
verbum excludit errorem Sabellii dicentis unam esse personam patris et
filii, nec differre nisi secundum nomina. Si enim hoc esset, non
dixisset non sum solus, sed ego, et qui misit me, sed dixisset: ego
sum pater, et ego ipse sum filius. Distingue ergo personas, et
cognosce filium esse alium a patre. Consequenter cum dicit et in lege
vestra scriptum est etc., ostendit quod non est solus in
testificando; nec tamen differt testimonium, sicut iudicium: unde non
dicit, testimonium non perhibeo. Primo ergo introducit legem;
secundo concludit propositum, ibi ego sum qui testimonium perhibeo de
meipso. Dicit ergo in lege vestra, et vobis data, Eccli.
XXIV, 23: legem mandavit Moyses: scriptum est, Deut.
XIX, quia duorum hominum testimonium verum est: sic enim est ibi:
in ore duorum aut trium stabit omne verbum. Sed, secundum
Augustinum, habet magnam quaestionem quod dicit duorum hominum
testimonium verum est. Fieri enim potest quod duo mentiantur. Nam
Susanna casta duobus falsis testibus urgebatur, ut habetur Dan.
XIII, 5 ss. Universus etiam populus mentitus est contra
Christum. Responsio. Hoc quod dicit duorum hominum testimonium
verum est, intelligendum est quod pro vero in iudicio est habendum.
Cuius ratio est, quia in actibus humanis vera certitudo haberi non
potest; et ideo accipitur inde id quod certius haberi potest, quod est
per multitudinem testium: magis enim est probabile quod unus
mentiatur, quam quod multi; Eccle. IV, 12: funiculus triplex
difficile solvitur. Nihilominus tamen per hoc quod dicit: in ore
duorum aut trium testium stabit omne verbum, reducit nos, secundum
Augustinum, in considerationem Trinitatis, in qua est perpetua
stabilitas veritatis, a qua omnes veritates derivantur. Dicit autem
duorum vel trium, quia in Scriptura sacra quandoque nominantur tres,
quandoque duae personae, cum quibus etiam intelligitur spiritus
sanctus, qui est nexus duorum. Si ergo duorum hominum testimonium
verum est vel trium, testimonium meum verum est, quia et ego
testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit
me pater; supra V, 36: ego testimonium habeo maius Ioanne. Sed
hoc non videtur ad propositum pertinere. Primo quidem, quia pater
filii Dei non est homo; cum ipse dicat duorum hominum testimonium
verum est. Secundo vero, quia tunc sunt duo testes alicuius quando
testificantur de aliquo tertio; sed si unus testificatur de uno, non
sunt duo testes. Cum ergo Christus testificetur de se, et similiter
pater de Christo, videtur quod non sunt duo testes. Sed dicendum,
quod Christus hic arguit per locum a minori. Manifestum est enim quod
veritas Dei maior est quam veritas hominis. Si ergo credunt
testimonio hominum, multo magis credendum est testimonio Dei. I
Io. V, 9: si testimonium hominum accipitis, testimonium Dei
maius est. Item hoc dicit, ut ostendat se consubstantialem patri, et
non indigentem alieno testimonio, ut dicit Chrysostomus.
Consequenter cum dicit dicebant ergo ei: ubi est pater tuus? Removet
exortam quaestionem de patre, et primo ponit quaestionem Iudaeorum;
secundo ponit responsionem Christi; tertio innuit securitatem
respondentis. Quaestio autem Iudaeorum proposita Christo est de
patre, ubi esset: unde dicebant ei ubi est pater tuus? Intelligebant
enim Christum habere patrem hominem sicut ipsi habent; et ideo, quia
audierunt eum dicere: solus non sum, sed ego et qui misit me pater,
et hic viderant eum solum, dicunt ubi est pater tuus? Vel dicendum,
quod loquuntur hic cum quadam ironia et contumelia; quasi dicant: quid
frequenter patrem tuum nobis inducis? Numquid est tantae virtutis, ut
eius testimonio credatur? Ignotus enim est, et ignobilis.
Intelligebant hoc de Ioseph; nihilominus tamen patrem ignorabant.
Ps. CXIII, 2: ne quando dicant gentes: ubi est Deus eorum?
Responsio autem Christi est occulta, ibi: respondit Iesus: neque
me scitis, neque patrem meum. Quia enim non studio addiscendi, sed
malignandi quaerebant, ideo Christus non aperit eis veritatem; sed
ostendit primo quidem ipsorum ignorantiam; secundo quomodo possint ad
veritatis cognitionem pervenire. Ignorantiam quidem ipsorum ostendit
cum dicit neque me scitis; quasi dicat: non quaeratis de patre, quia
me nescitis. Quia enim me hominem putatis, ideo patrem meum hominem
quaeritis; sed quia me non noscitis, neque patrem cognoscere
potestis. Sed contra. Supra VII, 28, dixit: et me scitis,
et unde sim scitis. Est dicendum quod sciebant eum secundum
humanitatem, sed non secundum divinitatem. Sciendum autem, secundum
Origenem, quod ex hoc verbo aliqui sumentes occasionem erroris,
dixerunt patrem Christi non fuisse Deum veteris testamenti; nam ipsum
Iudaei cognoscebant, secundum illud Ps. LXXV, 1: notus in
Iudaea Deus. Sed ad hoc est quadruplex responsio. Prima, quia
ideo dicit dominus Iudaeos patrem ignorare, quia ad modum ignorantium
se habent, inquantum mandatum eius non servant. Et haec responsio
pertinet ad actum. Secundo dicuntur Deum ignorare, quia non
adhaerent ei spiritualiter per amorem: qui enim aliquid cognoscit, ei
adhaeret. Tertio, quia etsi cognoscerent eum per fidem, non tamen
habebant de eo plenam scientiam. Supra I, v. 18: Deum nemo
vidit unquam. Unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse
enarravit. Quarto, quia in veteri testamento innotuit pater sub
ratione Dei omnipotentis, Ex. VI, 3: ego apparui eis in Deo
omnipotente, et nomen meum Adonai non indicavi eis, non autem sub
ratione patris; unde licet scirent eum ut Deum, non tamen ut patrem
filii consubstantialis. Viam autem perveniendi ad cognitionem patris
dicit se esse: unde dicit si me sciretis, quasi dicat: quia patrem
meum loquor occultum, opus prius est ut me noveritis, et tunc patrem
meum forsitan scietis. Nam filius est via cognitionis paternae.
Infra XIV, 7: si cognovissetis me, et patrem meum utique
cognovissetis. Nam, secundum Augustinum, quid est si me sciretis,
nisi ego et pater unum sumus? Quotidiana locutio est, quando vides
aliquem alicuius similem, ut dicas: si hunc vidisti, illum vidisti,
non tamen quod pater sit filius, sed quia sit patri similis. Dicit
autem forsitan, non dubitative, sed increpative, velut si indigneris
servo tuo, et dicas: contemnis me? Considera quod forsitan dominus
tuus sum. Securitatem autem Christi respondentis ostendit
Evangelista, cum dicit haec verba locutus est Iesus in gazophylacio.
Et primo quidem ex loco ubi docebat, quia in gazophylacio et in
templo. Gaza enim, Persica lingua, dicuntur divitiae, phylaxe vero
servare: unde gazophylacium ponitur in Scriptura pro arca, ubi
divitiae conservantur; et hoc modo accipitur IV Reg. XII, 9,
quod tulit Ioiada sacerdos gazophylacium unum, aperuitque foramen
desuper, et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum
domini, mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia, omnem
pecuniam quae deferebatur ad templum domini. Aliquando autem pro domo
ubi divitiae conservantur; et hoc modo accipitur hic. Secundo, ex
hoc quod illi qui missi fuerant ad eum apprehendendum, hoc facere non
potuerunt, quia ipse nolebat: unde dicit et nemo apprehendit eum,
quia nondum venit hora eius, in qua pateretur; non fatalis, sed sua
voluntate ab aeterno praedestinata. Unde dicit Augustinus nondum
venerat hora eius, non qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi.
Sed nota, secundum Origenem, quod quandocumque designatur locus in
quo dominus aliquid fecit, hoc fit propter mysterium. In gazophylacio
ergo, qui est locus divitiarum, Christus docuit, ut daret
intelligi, quod numismata, id est verba suae doctrinae, imaginem
regis magni impressam habent. Nota etiam, quod quando docebat, nemo
apprehendit eum, quia sermones eius fortiores erant his qui eum capere
volebant: quando vero voluit crucifigi, tacuit.
|
|