|
Postquam dominus manifestavit de se privilegium lucis, hic
consequenter manifestat lucis effectum, scilicet quod liberat a
tenebris, et primo ostendit quod ipsi in tenebris detinentur; secundo
docet remedium quo ab eis liberentur, ibi dicebant ergo Iudaei:
numquid interficiet semetipsum et cetera. Circa primum tria facit.
Primo denuntiat dominus suum recessum; secundo ostendit Iudaeorum
studium perversum; tertio ipsorum defectum. Recessum autem suum dicit
dominus esse per mortem; et ideo dicit ego vado: in quo duo dat
intelligere. Primo, quod voluntarie moritur, scilicet vadens, et
non ab alio ductus. Infra XVI, 5: vado ad eum qui me misit;
infra X, 18: nemo tollit a me animam meam: sed ego pono eam a
meipso. Et secundum hoc recte continuatur ad praecedentia. Dixit
enim: nemo apprehendit eum et cetera. Et quare? Quia per se vadit
sponte. Secundo ostendit quod mors Christi erat quaedam profectio
illuc unde venerat et unde non discesserat: sicut enim qui vadit in
anteriora proficit, ita Christus per mortem pervenit ad gloriam
exaltationis. Phil. II, 8: factus est obediens usque ad mortem,
mortem autem crucis; propter quod et Deus exaltavit illum; infra
XIII, 3: sciens quia a Deo exivit, et ad Deum vadit.
Perversum eorum studium ostendit in dolosa inquisitione Christi: et
quantum ad hoc dicit quaeretis me. Quidam autem quaerunt Christum pie
ex caritate; et hanc inquisitionem sequitur vita; Ps. LXVIII,
v. 33: quaerite dominum, et vivet anima vestra. Sed isti impie
quaerunt, et odio ad persequendum; Ps. XXXVII, 13: vim
faciebant qui quaerebant animam meam. Et sic dicit quaeretis me,
scilicet persequentes post mortem quidem infamia; Matth. XXVII,
63: recordati sumus quod seductor ille dixit adhuc vivens: post tres
dies resurgam. Item in membris meis; Act. IX, 4: Saule,
Saule, quid me persequeris? Et hanc sequelam sequitur mors; et ideo
subdit ipsorum defectum, quem eis praenuntiat dicens et in peccato
vestro moriemini, et primo praenuntiat defectum qui consistit in mortis
damnatione; secundo defectum qui consistit in eorum a gloria
exclusione, ibi quo ego vado, vos non potestis venire. Dicit ergo:
quia inique me quaeritis, ideo in peccato vestro, scilicet
permanentes, moriemini. Quod potest intelligi uno modo de morte
corporali: et sic in peccatis suis moritur qui usque ad mortem
perseverat in eis. Et sic per hoc quod dicit in peccato vestro
moriemini, exaggerat eorum obstinatam pertinaciam. Ier. VIII,
6: non est qui poenitentiam agat de peccato suo dicens, quid feci?
Ez. XXXII, 27: descenderunt cum armis ad Inferna. Alio
modo de morte peccati, de qua dicitur in Ps. XXXIII, 21:
mors peccatorum pessima. Et sicut mortem corporalem praecedit
infirmitas corporis, ita et hanc mortem infirmitas quaedam praecedit.
Quamdiu enim peccatum remediabile est, tunc est quasi quaedam
infirmitas quae praecedit Ps. VI, 3: miserere mei, domine,
quoniam infirmus sum. Sed quando est irremediabile, vel simpliciter,
sicut post hanc vitam, vel quod ad ipsum, sicut est peccatum in
spiritum sanctum; tunc causat mortem; I Io. V, 16: est
peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis. Et secundum
hoc praenuntiat eis dominus infirmitatem peccatorum esse ad mortem.
Defectum qui consistit in eorum exclusione a gloria ostendit cum dicit
quo ego vado, vos non potestis venire. Quo vadit dominus, vadunt et
isti per mortem; sed dominus sine peccato, isti vero cum peccatis,
quia in peccato suo moriuntur, et ideo non perveniunt ad gloriam
paternae visionis. Et ideo dicit quo ego vado, scilicet sponte per
passionem meam, scilicet ad patrem et ad suam gloriam, vos non
potestis venire, quia non vultis. Si enim voluissent, et non
potuissent, non rationabiliter diceretur eis in peccato vestro
moriemini. Sed notandum quod aliqui impediuntur ne possint ire quo
Christus vadit, dupliciter. Uno modo ratione contrarietatis, et sic
impediuntur peccatores: et de hoc loquitur hic; et ideo simpliciter
perseverantibus in peccato dicit quo ego vado, vos non potestis
venire. Ps. c, 7: non habitabit in medio domus meae qui facit
superbiam; Is. XXXV, 8: via sancta vocabitur, et pollutus non
transibit per eam; Ps. XIV, 1: quis habitabit in tabernaculo
tuo? Innocens manibus et mundo corde. Alio modo ratione
imperfectionis, seu indispositionis: et hoc modo impediuntur iusti
quamdiu sunt in corpore; II Cor. V, 6: quamdiu sumus in
corpore, peregrinamur a domino. Et talibus non dicit dominus
simpliciter quo ego vado, non potestis venire, sed addit
determinationem temporis: infra XIII, 37: quo ego vado, non
potes me modo sequi. Consequenter cum dicit dicebant ergo Iudaei
etc., agit de remedio per quod a tenebris liberentur, et primo
proponit remedium tenebras evadendi; secundo inducit rationes ad hoc
remedium impetrandum, ibi dicebant ergo eis: tu quis es? Tertio
praenuntiat modum ad hoc perveniendi, ibi dixit ergo eis Iesus: cum
exaltaveritis filium hominis, tunc cognoscetis. Circa primum duo
facit. Primo ponitur verborum Christi occasio; secundo ponuntur ea
quibus causatur remedii insinuatio, ibi vos de deorsum estis. Occasio
autem verborum Christi sumitur ex persona, vel intellectu Iudaeorum.
Cum enim carnales essent, verba domini quae dixerat quo ego vado, vos
non potestis venire, carnaliter intelligebant; I Cor. II, 14:
animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Unde dicunt
Iudaei numquid interficiet semetipsum? Quae quidem, secundum
Augustinum, stulta opinio est. Numquid enim non poterant venire quo
Christus perrexit, si interficeret semetipsum? Poterant quidem et
ipsi seipsos interficere. Sic ergo mors non erat terminus quo iturus
erat Christus, sed via qua ibat ad patrem. Unde non dixit quod non
possent ire ad mortem, sed quod per mortem non poterant ire ad locum
quo per eam Christus exaltabatur, ad dexteram scilicet Dei.
Secundum Origenem autem, forte non sine causa Iudaei hoc dicunt.
Habebant enim ex traditionibus quod Christus voluntarie esset
moriturus, sicut ipse dixit, infra X, 18: nemo tollit animam
meam, sed ego pono eam a meipso. Quod specialiter videntur habuisse
ex Is. LIII, 12: pro eo quod tradidit animam suam in mortem,
ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia. Quia ergo
aliqualem suspicionem habebant de Iesu quod esset Christus, ideo,
cum dixit ego vado etc., introduxerunt hanc opinionem, quod ipse
semetipsum voluntarie morti traderet. Sed contumeliose hoc proferunt,
dicentes numquid interficiet se? Alias dixissent: numquid anima
eius, cum ipsi placuerit, egredietur relicto corpore? Quod nos non
possumus facere. Et propter hoc ait quo ego vado, vos non potestis
venire. Consequenter cum dicit vos de deorsum estis etc., proponit
remedium tenebras evadendi, et primo praemittit suam et illorum
originem; secundo ex hoc concludit propositum, ibi dixi ergo vobis et
cetera. Circa primum autem diversificat originem suam ab illorum
origine dupliciter. Primo, quia ipse est de supernis, et isti
deorsum. Secundo, quia isti sunt de hoc mundo, de quo non est
Christus. Sed, sicut Origenes dicit, aliud est esse deorsum, et
aliud de hoc mundo; nam sursum et deorsum sunt differentiae situs. Ne
ergo per hoc quod dixit se esse de supernis intelligant eum esse de
superiori parte mundi huius, ideo hoc excludens, dicit se non esse de
hoc mundo. Quasi dicat: ita de supernis sum, quod tamen totaliter
sum supra totum mundum istum. Et quidem eos esse de hoc mundo et de
deorsum manifestum est; sed Christum esse de supernis, et non de hoc
mundo, sane indiget intellectu. Nam quidam ponentes omnia visibilia
creata esse a Diabolo, sicut Manichaei, dixerunt Christum etiam
quantum ad corpus non esse de hoc mundo visibili, sed de mundo alterius
creationis, scilicet invisibili. Valentinus etiam hoc male
suscipiens, dixit, Christum attulisse corpus caeleste. Quod autem
hic non sit verus intellectus apparet, quia ipsis apostolis dominus
dicit, infra XV, 19: vos non estis de hoc mundo. Dicendum est
ergo, quod potest intelligi de Christo filio Dei, et de Christo
homine. Nam Christus secundum quod filius Dei, est de supernis;
infra XVI, 28: exivi a patre, et veni in mundum. Et similiter
non est de hoc mundo sensibili, scilicet, qui consistit in rebus
sensibilibus, sed de mundo intelligibili, qui est in mente Dei, quia
est ipsum verbum Dei, prout est summa sapientia. Omnia enim in
sapientia facta sunt. Unde de eo dicitur supra, I, 10: mundus
per ipsum factus est. Secundum autem quod homo, Christus est de
supernis, quia non habuit affectum ad mundana et infima, sed ad
superiora, in quibus anima Christi conversabatur, secundum illud
Phil. III, 20: nostra conversatio in caelis; Matth. VI,
21: ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Et e converso
isti qui deorsum sunt, originem infimam habent, et de hoc mundo, quia
habent affectum circa terrena; I ad Cor. XV, 47: primus homo
de terra terrenus. Consequenter cum dicit dixi ergo vobis, quia
moriemini in peccatis vestris, concludit propositum, et primo
manifestat ea quae dixit de eorum defectu; secundo ostendit eis
remedium, ibi si enim non credideritis et cetera. Sciendum autem
circa primum, quod unumquodque in suo progressu sequitur conditionem
suae originis; unde ea quae habent originem infimam, si sibi
relinquantur, naturaliter deorsum tendunt. Et nihil naturaliter
tendit sursum nisi quod superiorem originem habet; Sup. III,
13: nemo ascendit in caelum nisi de caelo descendit. Dicit ergo
dominus: haec est causa quare non potestis venire quo ego vado, quia
cum sitis de deorsum, quantum in vobis est, non potestis nisi cadere;
et ideo quod dixi, quia moriemini in peccatis vestris, verum est,
nisi mihi adhaereatis. Et ideo ut non totaliter excludat spem
salutis, ponit remedium, dicens si enim non credideritis quia ego
sum, moriemini in peccato vestro; quasi dicat: nati estis in
originali peccato, a quo non potestis absolvi nisi per fidem meam,
quia si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.
Et dicit ego sum, non autem quid sim, ut rememoret quod dictum est
Moysi, Ex. III, v. 14: ego sum qui sum: nam ipsum esse est
proprium Dei. In qualibet enim alia natura a divina differt esse et
quod est, cum quaelibet natura creata participet suum esse ab eo quod
est ens per essentiam, scilicet ipso Deo, qui est ipsum suum esse,
ita quod suum esse sit sua essentia. Unde ipse solus denominatur ab
eo. Et ideo dicit nisi credideritis quia ego sum, idest quia sum vere
Deus, qui habet esse per essentiam, moriemini in peccato vestro.
Dicit enim quia ego sum, ut ostendat suam aeternitatem. In omnibus
enim quae incipiunt est mutabilitas quaedam, et aliqua potentia ad non
esse, unde est invenire in eis quoddam praeteritum et futurum: et ideo
non est ibi verum esse per se. Sed in Deo nulla est potentia ad non
esse, nec esse incepit; et ideo est ipsum esse, quod proprie per
tempus praesens designatur. Consequenter cum dicit dicebant ergo ei:
tu quis es? Ponit rationes inducentes ad fidem, et primo ponitur
Iudaeorum interrogatio; secundo Christi responsio, ibi dixit eis
Iesus: principium, qui et loquor vobis; tertio intellectus eorum
excaecatio, ibi et non cognoverunt et cetera. Quia enim dominus
dixerat nisi credideritis quia ego sum, restabat adhuc quaerere quis
esset; et ideo dicebant ei tu quis es? Quasi dicant: unde es, ut
tibi credere debeamus? Et ideo consequenter cum dicit principium, qui
et loquor vobis, respondet, inducens eos ad credendum, et primo ex
suae naturae sublimitate; secundo ex iudiciaria sua potestate, ibi
multa habeo de vobis loqui et iudicare; tertio ex paterna veritate,
ibi sed qui misit me, verax est. Inducit quidem eos ad credendum
Christo, naturae eius sublimitas, quia ipse est principium. Unde
dixit eis Iesus: principium, qui et loquor vobis. Principium in
Latino est neutri generis: unde dubium est, utrum sit hic
nominativi, vel accusativi casus. In Graeco autem est feminini
generis, et in hoc loco est accusativi casus. Unde, secundum
Augustinum, non est legendum: ego sum principium, sed, principium
me credite, ne moriamini in peccatis vestris. Dicitur etiam pater
principium. Et uno quidem modo nomen principii commune est patri et
filio, inquantum scilicet sunt unum principium spiritus sancti per
communem spirationem; et tres personae simul sunt principium creaturae
per creationem. Alio modo est proprium patris, inquantum scilicet
pater est principium filii per aeternam generationem. Non tamen plura
dicimus principia, sicut nec plures deos; Ps. CIX, 3: tecum
principium in die virtutis tuae et cetera. Hic autem dicit dominus se
principium respectu totius creaturae: nam quod est per essentiam tale,
est principium et causa eorum quae sunt per participationem. Esse
autem per essentiam, ut dictum est, est esse suum. Sed quia
Christus non solum habet in se divinam naturam, sed etiam humanam,
ideo subdit qui et loquor vobis: nam vocem Dei immediate homo ferre
non potest, quia, secundum Augustinum, infirma corda intelligibile
verbum sine voce sensibili audire non possunt. Ex. c. XX: quid
est homo, ut audiat vocem domini Dei sui? Ad hoc ergo quod immediate
ipsum divinum verbum audiremus, carnem assumpsit, cuius organo locutus
est nobis: unde dicit qui et loquor vobis; idest, humilis propter vos
factus, ad ista verba descendi. Ad Hebr. I, 1: multifarie
multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime
locutus est nobis in filio; supra I, 18: unigenitus, qui est in
sinu patris, ipse enarrabit vobis. Vel aliter, secundum
Chrysostomum, ut per hoc quod dicit principium, qui et loquor vobis,
reprehendat tarditatem intellectus Iudaeorum. Nam post multa signa
quae ab eo viderant fieri, adhuc indurati, quaerunt a domino tu quis
es? et cetera. Et ideo Iesus respondit ego sum principium, idest
qui locutus sum vobis a principio; quasi dicat: non habetis opus adhuc
quaerere quis ego sum, cum iam deberet esse manifestum. Hebr. V,
12: cum deberetis esse magistri propter tempus, rursum indigetis ut
vos doceamini, quae sint elementa exordii sermonum Dei. Secundo
inducit eos ad credendum Christo iudiciaria eius auctoritas; et ideo
subdit multa habeo de vobis loqui et iudicare; quasi dicat: habeo
auctoritatem vos iudicandi. Sed sciendum, quod aliud est loqui
nobis, et aliud loqui de nobis. Nobis enim loquitur Christus ad
nostram utilitatem, scilicet ut ad se trahat; et sic loquitur nobis,
dum vivimus, praedicando, inspirando et huiusmodi faciendo. Loquitur
autem de nobis non ad nostram utilitatem, sed ad suam iustitiam
ostendendam; et hoc modo loquetur de nobis in iudicio futuro. Sed
contra. Supra III, 17: non enim misit Deus filium suum in
mundum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
Responsio. Dicendum, quod aliud est iudicare, et aliud habere
iudicare. Iudicare dicit actum iudicii; et hoc non pertinet ad primum
adventum domini, ut supra dixit: ego non iudico quemquam, scilicet ad
praesens. Sed habere iudicare dicit iudicii potestatem; et hanc habet
Christus; supra V, 22: pater omne iudicium dedit filio; Act.
X, 42: ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et
mortuorum. Et ideo signanter dicit multa habeo de vobis loqui et
iudicare, sed in futuro iudicio. Inducit etiam ad credendum Christo
veritas paterna; et quantum ad hoc dicit sed qui misit me, verax est;
quasi dicat: pater est verus; ego autem loquor consona ei: ergo
loquor vera, ergo debetis mihi credere. Dicit ergo qui misit me,
scilicet pater, verax est, non participative, sed ipsa essentia
veritatis; alias, cum filius sit ipsa veritas, esset maior patre;
Rom. III, 4: est autem Deus verax. Et ego quae audivi ab eo:
non auditu humano, sed per generationem aeternam accepi, haec loquor.
Is. XXI, 10: quae audivi a domino exercituum Deo Israel,
annuntiavi vobis; supra V, 19: non potest filius a se facere
quidquam. Hoc autem quod dixit qui misit me, verax est, dupliciter
continuatur ad praecedentia. Uno modo sic. Dico quod habeo de vobis
iudicare. Sed iudicium meum verum erit, quia qui misit me, verax
est. Rom. c. II, 2: iudicium Dei est secundum veritatem.
Alio modo, secundum Chrysostomum, dico quod habeo de vobis
iudicare; sed hoc differo, non ex impotentia, sed ut obediam
voluntati paternae: nam qui misit me, verax est. Unde cum promiserit
salvatorem et propugnatorem, misit me nunc ad salvandum; et ego quia
non loquor nisi quae audivi ab eo, ideo loquor vobis salutaria.
Consequenter cum dicit et non cognoverunt quia patrem eius dicebat
Deum, reprehendit tarditatem intellectus ipsorum: nondum enim oculos
cordis apertos habebant, quibus patri et filii aequalitatem
intelligerent, et hoc quia carnales erant; I Cor. II, 14:
animalis homo non percepit ea quae sunt spiritus Dei. Hic primo
praenuntiat Christus per quod pervenire debeant ad fidem, quod est
remedium contra mortem; et circa hoc duo facit. Primo ostendit per
quid venturi sunt ad fidem; secundo docet quid sit de se ipso
credendum, ibi quia ego sum. Dicit ergo primo quod ad fidem pervenire
debebant per passionem eius. Unde dixit eis Iesus: cum exaltaveritis
filium hominis, tunc cognoscetis; quasi dicat: modo non cognoscitis
patrem meum esse Deum; sed cum exaltaveritis filium hominis, idest
cum me ligno crucis affixeritis, tunc cognoscetis, scilicet aliqui ex
vobis per fidem; infra c. XII, 32: ego, si exaltatus fuero a
terra, omnia traham ad me ipsum. Ideo autem, secundum Augustinum,
crucis commemorat passionem, ut det spem peccatoribus, ut scilicet
nullus desperet a quocumque scelere, et male sibi conscius, quando
ipsi crucifigentes Christum per sanguinem Christi liberantur a
peccatis. Nullus est enim adeo peccator qui per sanguinem Christi
liberari non possit. Vel, secundum Chrysostomum, cum exaltaveritis
filium hominis, scilicet in cruce, tunc cognoscetis, idest cognoscere
poteritis, qualis sim, non solum per gloriam resurrectionis meae, sed
etiam per poenam captivitatis et destructionis vestrae. Quantum autem
ad secundum, tria docet de se credenda. Primo divinitatis
maiestatem; secundo suam originem a patre; tertio sui a patre
inseparabilitatem. Maiestatem quidem divinitatis, cum dicit quia ego
sum; idest, habeo in me naturam Dei, et sum ille qui locutus est
Moysi, dicens: ego sum qui sum. Sed quia ad ipsum esse pertinet
tota Trinitas, ideo ne excludatur personarum distinctio, consequenter
docet credere originem a patre, cum dicit et a me ipso facio nihil:
sed sicut docuit me pater, haec loquor. Sed quia coepit Iesus facere
et docere, ideo in duobus originem suam a patre designat: scilicet in
his quae facit, unde dicit et a me ipso facio nihil, supra V, 19:
non potest filius a se facere quidquam, et in his quae docet: unde
dicit sed sicut docuit me pater; idest, tradidit scientiam generando
me scientem. Quia cum sit simplex natura veritatis, hoc est filio
esse, quod nosse; et sic quemadmodum pater dedit filio gignendo ut
esset, sic gignendo dedit ei ut nosset; supra VII, 16: mea
doctrina non est mea. Et ne intelligatur quod sit missus a patre quasi
ab eo distinctus, ideo tertio docet credere eius a patre
inseparabilitatem, cum dicit et qui misit me, scilicet pater, mecum
est, per essentiae unitatem; infra XIV, 10: ego in patre, et
pater in me est. Item per amoris coniunctionem; supra V, 20:
pater diligit filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Et sic
ita pater misit filium quod non recessit ab eo. Unde sequitur et non
reliquit me solum, quia affectus eius est circa me. Sed cum ambo
simul sint, unus tamen est missus, et alter misit: quia missio
incarnatio est, quae quidem filii tantum est, et non patris. Quod
autem non reliquit me, patet ex signo, quia quae placita sunt ei,
facio semper: quod quidem non ponitur pro causa meritoria, sed pro
signo; quasi dicat: hoc ipsum quod ego facio semper, sine initio,
sine fine, quae placita sunt ei, est signum quod semper mecum est, et
non reliquit me; Prov. VIII, v. 30: cum eo eram cuncta
componens. Vel aliter: non reliquit me, scilicet hominem,
protegendo, quia quae placita sunt ei facio semper. Et secundum hoc
dicit causam meritoriam. Consequenter cum dicit haec illo loquente,
multi crediderunt in eum, ponitur effectus doctrinae, qui est
conversio multorum ad fidem ex auditu doctrinae Christi; Rom. X,
17: fides ex auditu; auditus autem per verbum Christi.
|
|