|
Posito remedio evadendi tenebras, hic consequenter ostendit ipsius
remedii efficaciam, et primo ponitur remedii efficacia; secundo
introducitur remedii indigentia, ibi responderunt ei Iudaei. Circa
primum duo facit: primo ostendit quid exigitur ab eis quibus remedium
confertur, quod pertinet ad meritum; secundo quid eis pro eo
redditur, quod pertinet ad praemium, ibi vere discipuli mei eritis.
Dicit ergo primo: dictum est quod multi crediderunt in eum; et ideo
dicit eis, scilicet qui crediderunt in eum, Iudaeis, quid ab eis
requiratur, hoc scilicet quod maneant in sermone eius: unde dicit si
vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis. Quasi
dicat: non propter hoc quod creditis superficie tenus, eritis
discipuli mei, sed si manseritis in sermone meo. Exiguntur autem a
nobis tria circa verbum Dei: scilicet sollicitudo ad audiendum,
Iac. I, v. 19: sit autem omnis homo velox ad audiendum etc.,
fides ad credendum, Rom. X, v. 17: fides ex auditu, constantia
ad permanendum, Eccli. VI, 21: quam aspera est nimium indoctis
hominibus sapientia. Et non permanebit in illa excors. Et ideo dicit
si manseritis, scilicet per fidei stabilitatem, per continuam
meditationem, Ps. I, 2: in lege eius meditabitur die ac nocte;
et ferventem affectionem: in lege domini fuit voluntas eius. Unde
dicit Augustinus quod illi in verbis domini permanent qui nullis
tentationibus cedunt. Primum autem quod persistentibus redditur,
ostendit cum dicit vere discipuli mei eritis, et hoc quantum ad tria:
scilicet quantum ad discipulatus Christi sublimationem, quantum ad
veritatis cognitionem, et quantum ad libertatis adeptionem. Et quidem
magnae dignitatis est privilegium, esse discipulum Christi; Ioel.
II, v. 23: filii Sion, exultate, et laetamini in domino Deo
vestro, quia dedit vobis doctorem iustitiae. Et quantum ad hoc dicit
vere discipuli mei eritis: quanto enim magister est maior, tanto
discipuli eius sublimiores sunt; Christus autem excellentissimus et
summus magister est: discipuli ergo eius excellentissimi sunt. Tria
autem requiruntur ex parte discipulorum. Primum est intellectus ad
capiendum verba magistri; Matth. XV, 16: adhuc et vos sine
intellectu estis? Solus autem Christus potest aperire aurem
intelligentiae; Lc. ult., 45: aperuit illis sensum, ut
intelligerent Scripturas. Et ideo dicebat Is. l, 5: dominus
aperuit mihi aurem. Secundum est assensus ad credendum sententiae
magistri: nam, ut dicitur Lc. VI, 40, non est discipulus super
magistrum, et ideo non debet ei contradicere. Unde dicitur Eccli.
IV, 30: non contradicas verbo veritatis ullo modo. Et ideo
subdit Isaias: ego autem non contradico. Tertio stabilitas ad
permanendum; supra VI, 67, dicitur, quod multi discipuli
abierunt retro, et iam non cum illo ambulabant. Et ideo subdit
Isaias: retrorsum non abii. Sed maius est veritatem cognoscere, cum
sit finis discipuli. Et hoc etiam dominus credentibus reddit; unde
dicit cognoscetis veritatem, scilicet doctrinae, quam ego doceo;
infra XVIII, 37: in hoc natus sum, et ad hoc veni, ut
testimonium perhibeam veritati. Item gratiae quam facio; supra,
VIII, v. 17: gratia et veritas per Iesum Christum facta est.
Et dicitur gratia veritatis per comparationem ad figuras veteris
legis. Item aeternitatis in qua permaneo; Ps. CXVIII, 89:
in aeternum, domine, permanet verbum tuum, in generatione et
generatione veritas sua. Sed maximum est libertatis adeptio, quam
efficit cognitio veritatis in credentibus; unde dicit et veritas
liberabit vos. Liberare autem, in hoc loco, non importat exceptionem
a quacumque angustia, prout in Latino sonat, sed proprie dicit
liberum facere. Et hoc a tribus: quia veritas doctrinae liberabit ab
errore falsitatis; Prov. VIII, 7: veritatem meditabitur guttur
meum, et labia mea detestabuntur impium; veritas gratiae, liberabit a
servitute peccati; Rom. VIII, 2: lex autem spiritus vitae in
Christo Iesu, liberabit me a lege peccati et mortis; sed veritas
aeternitatis, in Christo Iesu, liberabit nos a corruptione; Rom.
VIII, 21: ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis.
Consequenter cum dicit responderunt ei: semen Abrahae etc.,
ostendit remedii necessitatem Iudaeis inesse, et primo exaggeratur
Iudaeorum praesumptio, se tali remedio indigere negantium; secundo
ostenditur quomodo remedio indigent, ibi respondit eis Iesus: amen,
amen dico vobis. Praesumptio autem Iudaeorum ostenditur in quadam
praesumptuosa interrogatione; unde responderunt ei Iudaei: semen
Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam. Quomodo tu dicis,
liberi eritis? In qua quidem primo aliquid affirmant; secundo aliquid
negant; et tertio interrogant. Affirmant quidem se esse semen
Abrahae, unde dicunt semen Abrahae sumus: in quo ostenditur eorum
inanis gloria, quia de sola carnis origine gloriantur; Matth.
III, 9: ne coeperitis dicere: patrem habemus Abraham. Simile
faciunt qui de carnali nobilitate extolli quaerunt; Oseae IX,
11: omnis gloria eorum a partu, ab utero et conceptu. Negant autem
servitutem, unde dicunt nemini servivimus unquam: in quo se hebetes
ostendunt, et mendaces. Hebetes quidem, quia quod dominus de
spirituali libertate loquitur, ipsi intelligunt de corporali; I
Cor. II, 14: animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus
Dei. Mendaces autem, quia si hoc quod dicunt nemini servivimus
unquam, intelligunt de servitute carnali, aut loquuntur universaliter
quantum ad totum genus Iudaeorum, aut specialiter quantum ad seipsos.
Si quidem universaliter, manifeste mentiuntur: nam Ioseph venumdatus
est, et patres eorum servierunt in Aegypto, ut patet Gen. XL et
Ex. I. Unde Augustinus dicit: o ingrati, quid est quod assidue
vobis imputat Deus quod vos de domo servitutis liberavit, si nemini
servistis? Dicitur enim Deut. VI, 13: eduxi vos de Aegypto,
de domo servitutis et cetera. Si autem de seipsis loquuntur, non
possunt etiam a mendacio excusari: nam et ipsi tunc temporis Romanis
tributa solvebant; unde dicebant, Matth. c. XXII, 17: si
licet tributum dari Caesari, an non? Interrogant autem libertatis
modum; unde dicunt quomodo tu dicis, liberi eritis? Dominus eis duo
promiserat: scilicet libertatem et veritatis cognitionem, cum dixit:
cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Per quod Iudaei
intelligebant, se servos et ignaros a domino reputari. Et licet magis
iniuriosum sit deficere a cognitione quam a libertate; quia tamen
carnales erant, neglecta veritate, modum libertatis inquirunt; Ps.
XVI, 12: oculos suos statuerunt declinare in terram. Hic
dominus eorum praesumptionem excludens, eos remedio praedicto indigere
convincit, et primo agit de eorum servitute; secundo de eorum
liberatione, ibi servus autem non manet in domo in aeternum; tertio de
eorum origine, ibi scio quia filii Abrahae estis. Convincit autem
eos de servitute, non carnali, qualem illi intelligebant, sed
spirituali, scilicet peccati, ad quam exaggerandam duo praemittit:
scilicet ingeminatum iuramentum; unde dicit amen, amen dico vobis.
Amen est nomen Hebraeum, quod interpretatur vere, vel fiat. Quod,
secundum Augustinum, nec Graecus interpres, nec Latinus ausus est
interpretari, ut honorem haberet velamento secreti, non ut esset
ligatum, sed ne vilesceret nudatum; et specialiter propter reverentiam
domini, qui frequenter ipso usus est. Ponit ergo hic dominus quasi
quoddam iuramentum: quod ideo geminatur, ut suam sententiam magis
firmam ostendat; ad Hebr. c. VI, 17: interposuit iusiurandum,
ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum,
fortissimum solatium habeamus. Secundo universalem locutionem, cum
dicit omnis, sive Iudaeus sive Graecus, dives aut pauper, imperator
vel mendicus; Rom. III, 23: non est distinctio Iudaei et
Graeci; omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Servitutem
etiam proponit dicens qui facit peccatum, servus est peccati. Sed
contra. Servus non movetur proprio arbitrio suo, sed domini; qui
autem facit peccatum, movetur proprio arbitrio suo: ergo non est
servus. Responsio. Dicendum, quod unumquodque est illud quod
convenit ei secundum suam naturam: quando ergo movetur ab aliquo
extraneo, non operatur secundum se, sed ab impressione alterius; quod
est servile. Homo autem secundum suam naturam est rationalis. Quando
ergo movetur secundum rationem, proprio motu movetur, et secundum se
operatur, quod est libertatis; quando vero peccat, operatur praeter
rationem, et tunc movetur quasi ab alio, retentis terminis alienis:
et ideo qui facit peccatum, servus est peccati; II Petr. II,
19: a quo quis superatus est, eius servus addictus est. Sed quanto
quis movetur ab extraneo, tanto magis in servitutem redigitur; et
tanto magis vincitur a peccato, quanto minus habet de proprio motu,
scilicet rationis, et magis efficitur servus. Unde quanto aliqui
liberius peragunt perversa quae volunt, et minori difficultate, tanto
peccati servitio obnoxius obligantur, ut Gregorius dicit. Quae
quidem servitus gravissima est, quia vitari non potest: nam quocumque
homo vadat, peccatum intra se habet, licet actus et delectatio eius
transeat; Is. XIV, 3: cum requiem dederit tibi Deus (...)
a servitute tua dura, scilicet peccati, qua antea servisti. Servitus
autem corporalis, saltem fugiendo, evadi potest; unde dicit
Augustinus: o miserabilis servitus (scilicet peccati). Servus
hominum, aliquando sui domini duris imperiis fatigatus, fugiendo
requiescit; servus peccati secum trahit peccatum, quocumque fugerit:
peccatum enim quod fecit, intus est, voluptas transit; peccatum
(idest actus) transit: praeteriit quod delectabat, remansit quod
pungat. Consequenter cum dicit servus autem non manet in domo in
aeternum, agit de liberatione a servitute: quia enim omnes
peccaverunt, omnes erant servi peccati. Sed imminet vobis
liberationis spes ab eo qui liber est a peccato; et hic est filius.
Unde circa hoc tria facit. Primo praemittit servi conditionem, ut
distinguatur liber a servo; secundo ostendit conditionem filii a servo
diversam; tertio concludit potestatem filii in liberando. Est ergo
conditio servi transitoria et instabilis; unde dicit servus non manet
in domo in aeternum. Domus ista est Ecclesia; I Tim. III,
15: ut scias quomodo oporteat te conversari in domo Dei, quae est
Ecclesia Dei vivi. In qua quidem domo aliqui spiritualiter servi ad
horam tantum permanent, sicut in domo patrisfamilias corporaliter servi
manent ad tempus; non tamen in aeternum: quia licet modo mali non sint
separati numero a fidelibus, sed merito tantum, in futuro tamen
separabuntur utroque modo; Gal. IV, 30: eiice ancillam et
filium eius: non enim erit heres filius ancillae cum filio liberae.
Conditio vero filii est aeterna et stabilis; unde dicit filius autem,
idest Christus, permanet in aeternum, scilicet in Ecclesia, tamquam
in domo sua; Heb. III, 6, dicitur quod Christus, tamquam
filius in domo sua et cetera. Et quidem ipse per seipsum in domo manet
in aeternum, quia ipse immunis est a peccato; nos autem sicut per
ipsum a peccato liberamur, ita et per ipsum in domo manemus.
Liberationis autem potestatem habet filius; unde subdit si igitur
filius vos liberaverit, vere liberi eritis; Gal. IV, 31: non
sumus ancillae filii, sed liberae, qua libertate Christus nos
liberavit. Nam, ut apostolus dicit, ipse pretium dedit non
argentum, sed sanguinem suum: venit enim in similitudinem carnis
peccati, nullum omnino habens peccatum; et ideo factum est verum
sacrificium pro peccato: unde per eum liberamur non a barbaris, sed a
Diabolo. Et nota, quod est multiplex libertas. Scilicet perversa,
quando quis abutitur ea ad peccandum; et haec est libertas a iustitia,
quam nullus cogitur servare; I Petr. c. II, 16: quasi
liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem. Vana,
quae est temporalis, seu carnalis, Iob III, 19: servus liber a
domino suo. Vera et spiritualis, quae est libertas gratiae, quae est
scilicet carere criminibus; quae est imperfecta, quia caro concupiscit
adversus spiritum, ut non ea quae volumus faciamus, Gal. V, 17.
Gloriae, et perfecta atque plena, quae erit in patria; Rom.
VIII, 21: ipsa creatura liberabitur a servitute: et hoc erit,
quia nihil erit ibi inclinans ad malum, nihil opprimens, quia ibi erit
libertas a culpa et a poena. Chrysostomus autem hoc aliter
introducit. Quia enim dixerat: qui facit peccatum, servus est
peccati, ne praecurrant Iudaei, et dicant: licet simus servi
peccati, tamen possumus liberari per sacrificia et caeremonias legis,
propterea dominus ostendit, quod per ea liberari non possunt, sed
solum per filium. Unde dicit servus, idest Moyses et pontifices
veteris testamenti, non manet in domo in aeternum; Hebr. III,
5: Moyses sicut famulus in omni domo sua. Et caeremoniae etiam
aeternae non sunt; et ideo non possunt conferre libertatem aeternam.
Consequenter cum dicit scio quia filii Abrahae estis, agit de eorum
origine: et primo confitetur eorum originem carnis; secundo inquirit
originem spiritus, ibi sed quaeritis me interficere et cetera.
Originem autem carnis ipsorum dicit esse Abraham. Scio inquit quia
filii Abrahae estis, origine carnis tantum, non similitudine fidei;
Is. LI, 2: attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram,
quae peperit vos. Spiritualem originem inquirit dicens sed quaeritis
me interficere, et primo ostendit eos originem spiritualem habere;
secundo excludit originem praesumptam, ibi responderunt, et dixerunt
ei: pater noster Abraham est; tertio ostendit originem eorum veram,
ibi vos ex patre Diabolo estis. Circa primum duo facit. Primo ponit
eorum culpam; secundo concludit eorum spiritualem originem, ibi vos
quae vidistis apud patrem vestrum, facitis. Circa primum tria facit.
Primo imponit eis culpam homicidii; secundo crimen infidelitatis;
tertio aufert eis excusationis viam. Ostendit ergo eos dominus
spiritualiter ex mala radice procedere, et ideo signanter arguit eos de
peccato; et dimissis omnibus aliis, quibus Iudaei multipliciter
irretiti erant, hoc illis tantum commemorat quod iugiter in mente
habebant, scilicet peccatum homicidii, quia, ut dictum est supra,
volebant eum occidere. Et ideo dicit sed quaeritis me interficere;
quod est contra legem vestram; Ex. XX, 13: non occides; infra
XI, 53: ab illo ergo die cogitabant interficere eum. Sed possent
dicere quia occidere aliquem ex culpa non est peccatum, et ideo dominus
dicit causam homicidii esse non quidem culpam Christi, nec eorum
iustitiam, sed ipsorum infidelitatem; quasi dicat: quaeritis me
interficere, non propter iustitiam, sed propter vestram
infidelitatem, quia sermo meus non capit in vobis; Matth. XIX,
11: non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. Utitur
autem dominus hoc modo loquendi primo quidem ad ostendendum sui sermonis
excellentiam; quasi dicat: sermo meus superexcedit capacitatem
vestram, nam ipse de spiritualibus est, vos autem intellectum carnalem
habetis; et ideo ipsum non capitis; I Cor. II, 14: animalis
homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Secundo vero propter
similitudinem quamdam. Nam, ut Augustinus dicit, sic est sermo Dei
infidelibus, tamquam piscibus hamus, qui non capit nisi capiatur. Et
ideo dicit sermo meus non capit in vobis, idest in cor vestrum, quia
non recipitur in vobis eo modo quo Petrus captus erat; supra VI,
69: domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes. Nec
tamen fit iniuria eis qui capiuntur: ad salutem quippe, non ad
perniciem capit. Nam dicitur Deut. XVIII, 20 quod propheta
qui loquitur ex ore domini ea quae dominus non dixit, debet interfici.
Unde, ne Iudaei dicerent eum interficiendum fore, eo quod a seipso
et non ex ore domini loquebatur, inducit subdens ego quae vidi apud
patrem meum, loquor; quasi dicat: non potest imponi mihi quod loquor
quae non audivi, quia non solum audita, sed, quod plus est, visa
loquor. Alii enim prophetae locuti sunt ea quae audierunt, sed ego
quae vidi haec loquor; supra c. I, 18: Deum nemo vidit unquam
unigenitus filius qui est in sinu patris, ipse enarravit; I Io.
I: quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis. Est autem hoc
intelligendum de visione certissimae cognitionis, quia filius patrem
cognoscit sicut ipse seipsum novit: de quo dicitur Matth. II,
27: nemo novit patrem nisi filius. Spiritualem autem eorum originem
concludit, dicens et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facitis;
quasi dicat: ego ea loquor quae meae origini conveniunt; vos autem
illa facitis quae sunt apud patrem vestrum, scilicet Diabolum, cuius
filii erant, secundum Augustinum, non inquantum homines, sed
inquantum mali erant. Ea, inquam, quae vidistis, Diabolo
suggerente; Sap. c. II, 24: invidia Diaboli mors introivit in
orbem terrarum. Secundum Chrysostomum, est alia littera vos quae
vidistis apud patrem vestrum, facite; quasi dicat: sicut ego verbis
in veritate patrem meum ostendo, ita vos ostendite operibus patrem
vestrum origine, scilicet Abraham; unde dicit: facite quae apud
patrem vestrum vidistis, docti per legem et prophetas.
|
|